1 | Cum de Genesi duos libros contra Manichaeos condidissem; quoniam secundum allegoricam significationem Scripturae verba tractaveram, non ausus naturalium rerum tanta secreta ad litteram exponere, hoc est quemadmodum possent secundum historicam proprietatem quae ibi dicta sunt accipi: volui experiri in hoc quoque negotiosissimo ac difficillimo opere quid valerem; sed in Scripturis exponendis tirocinium meum sub tanta sarcinae mole succubuit. Et nondum perfecto uno libro, ab eo quem sustinere non poteram labore conquievi. Sed in hoc opere cum mea opuscula retractarem, iste ipse ut erat imperfectus venit in manus; quem neque edideram, et abolere decreveram, quoniam scripsi postea duodecim libros quorum titulus est, De Genesi ad litteram. In quibus quamvis multa quaesita potius quam inventa videantur, tamen eis iste nullo modo est comparandus. Verum et hunc posteaquam retractavi, manere volui ut esset index, quantum existimo, non inutilis rudimentorum meorum in enucleandis atque scrutandis divinis eloquiis, eiusque titulum esse volui, de Genesi ad litteram imperfectus. Inveni quippe eum usque ad haec verba dictatum: Pater tantum Pater est, nec Filius aliud est quam Filius; quia et cum dicitur similitudo Patris, quanquam ostendat nullam intervenire dissimilitudinem, non tamen solus est Pater, si habet similitudinem (Cap. 16, n. 60). Post haec repetivi verba Scripturae rursus consideranda atque tractanda, Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Gen. I, 26]. Huc usque dictatum librum imperfectum reliqueram. Quod autem ibi sequitur, addendum putavi cum eum retractarem: nec sic tamen perfeci, sed hoc quoque addito imperfectum reliqui. Si enim perfecissem, saltem de omnibus operibus et verbis Dei, quae ad sextum diem pertinent, disputassem. In hoc libro ea notare quae mihi displicent, vel defendere quae aliis non bene intellecta displicere possunt, superfluum mihi visum est. Breviter enim potius admoneo ut illi duodecim libri legantur, quos longe postea episcopus feci, et ex ipsis de isto iudicetur. Hic ergo sic incipit: De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente Deo artifice facta sentimus, non affirmando, sed quaerendo tractandum est. |