1 | Eodem tempore presbyterii mei, contra Fortunatum quemdam Manichaeorum presbyterum disputavi, qui plurimum temporis apud Hipponem vixerat, seduxeratque tam multos, ut propter illos ibi eum delectaret habitare. Quae disputatio nobis altercantibus excepta est a notariis, veluti Gesta conficerentur; nam et diem habet, et consulem. Hanc in librum memoriae mandandam conferre curavimus. Versatur ibi quaestio unde sit malum: me asserente exortum fuisse hominis malum ex libero voluntatis arbitrio; illo autem naturam mali Deo coaeternam persuadere moliente. Sed consequenti die tandem confessus est, nihil se adversus nos invenire quod diceret. Nec sane catholicus factus est, sed tamen ab Hippone discessit. |
2 | In hoc libro illud quod dixi, Animam dico esse factam a Deo, ut caetera omnia quae a Deo facta sunt; et inter illa quae Deus omnipotens fecit, principalem locum datum esse animae [Disput. 1, n. 13], ita dixi, ut hoc generaliter de universa creatura rationali accipi vellem, quamvis in Scripturis sanctis animas dictas esse Angelorum, aut non omnino, aut non possit facile reperiri, sicut supra iam diximus. Item alio loco: Ego dico, inquam, peccatum non esse, si non propria voluntate peccetur [Disput. 2, n. 21]. Ubi peccatum illud intelligi volui, quod non est etiam poena peccati: nam de tali poena dixi alibi in eadem disputatione, quod dicendum fuit [Disput. 1, n. 15]. Itemque dixi: Ut postea eadam ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiiciatur nobis in resurrectione, et nulla adversitate nos quatiat, quominus legem et praecepta divina servemus [Disput. 2, n. 22]. Quod non ita est accipiendum, tanquam et in illo Dei regno, ubi incorruptibile atque immortale corpus habebimus, de Scripturis divinis lex et praecepta sumenda sint: sed quia perfectissime ibi lex aeterna servabitur, et illa duo praecepta de diligendo Deo et proximo, non in lectione, sed in ipsa perfecta et sempiterna dilectione tenebimus. Hoc opus sic incipit: Quinto calendas septembris, Arcadio Augusto bis et Rufino viris clarissimis consulibus. |