Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XIII. De Vera Religione, liber unus.
1 | Tunc etiam de Vera Religione librum scripsi; in quo multipliciter et copiosissime disputatur, unum verum Deum, id est Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum religione vera colendum: et quanta misericordia eius, per temporalem dispensationem concessa sit hominibus christiana religio, quae vera religio est, et ad eumdem cultum Dei quemadmodum sit homo quadam vita sua coaptandus . Maxime tamen contra duas naturas Manichaeorum liber hic loquitur. |
2 | In hoc libro quodam loco: Sit, inquam, tibi manifestum atque perceptum, nullum errorem in religione esse potuisse, si anima pro Deo suo non coleret animam, aut corpus, aut phantasmata sua. Hic animam pro universa creatura incorporali posui non loquens more Scripturarum, quae animam quando non translato verbo utuntur, nescio utrum velint intelligi nisi eam qua vivunt animalia mortalia, in quibus et homines sunt, quamdiu mortales sunt. Paulo post autem eumdem sensum melius sum breviusque complexus, ubi dixi: Non ergo creaturae potius quam Creatori serviamus, nec evanescamus in cogitationibus nostris, et perfecta religio est. Creaturam quippe uno nomine utramque, id est spiritualem corporalemque significavi. Restat quod ibi dixi, aut phantasmata sua: propter quod hic dixi, nec evanescamus in cogitationibus nostris. |
3 | Item quod dixi, Ea est nostris temporibus christiana religio, quam cognoscere ac sequi securissima et certissima salus est, secundum hoc nomen dictum est, non secundum ipsam rem, cuius hoc nomen est. Nam res ipsa quae nunc christiana religio nuncupatur, erat apud antiquos, nec defuit ab initio generis humani, quousque ipse Christus veniret in carne, unde vera religio quae iam erat, coepit appellari christiana. Cum enim eum post resurrectionem ascensionemque in coelum coepissent Apostoli praedicare, et plurimi crederent, primum apud Antiochiam, sicut scriptum est, appellati sunt discipuli Christiani [Act. XI, 26]. Propterea dixi, Haec est nostris temporibus christiana religio; non quia prioribus temporibus non fuit, sed quia posterioribus hoc nomen accepit. |
4 | Alio loco: Intende igitur, inquam, in haec quae sequuntur, diligenter et pie, quantum potes; tales enim adiuvat Deus (Cap. 10, n. 18-20). Quod non ita intelligendum est, quasi tantummodo tales adiuvet, cum adiuvet etiam non tales ut sint tales, id est, ut diligenter et pie quaerant: tales autem adiuvat ut inveniant. Itemque alibi: Deinde, inquam, iam erit consequens ut post mortem corporalem quam debemus primo peccato, tempore suo atque ordine suo hoc corpus restituatur pristinae stabilitati (Cap. 12, n. 25). Quod sic accipiendum est, quia etiam pristina stabilitas corporis quam peccando amisimus, habebat tantam felicitatem, ut in defectum non vergeret senectutis. Huic ergo pristinae stabilitati restituetur hoc corpus in resurrectione mortuorum. Sed habebit amplius, ut nec alimentis corporalibus sustentetur; sed ad sufficientiam vivificetur solo spiritu, cum resurrexerit in spiritum vivificantem, qua causa etiam spirituale erit. Illud autem quod primum fuit, quamvis non moriturum, nisi homo peccasset, tamen animale factum est in animam viventem. |
5 | Et alibi: Usque adeo, inquam, peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium (Cap. 14, n. 27). Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenietur esse verissima. Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati, sicut superius ostendi, cum quaedam commemorarem ex libro tertio de Libero arbitrio [Lib. 1 Retract., c. 9, n. 5]. Quamvis et illa quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus vel a coactis perpetrantur, non omnimodo possunt sine voluntate committi: quoniam et ille qui peccat ignorans, voluntate utique facit , quod cum faciendum non sit, putat esse faciendum. Et ille qui concupiscente adversus spiritum carne, non ea quae vult facit, concupiscit quidem nolens, et in eo non facit quod vult: sed si vincitur, concupiscentiae consentit volens, et in eo non facit nisi quod vult, liber scilicet iustitiae, servusque peccati. Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium. Non itaque falsum est quod dixi, Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo sit peccatum, si non sit voluntarium. Ideo gratia Dei non solum reatus omnium praeteritorum solvitur in omnibus qui baptizantur in Christo, quod fit Spiritu regenerationis; verum etiam in grandibus voluntas ipsa sanatur, et praeparatur a Domino, quod fit spiritu fidei et charitatis. |
6 | Alio loco in eo quod dixi de Domino Iesu Christo, Nihil egit vi, sed omnia suadendo et monendo (Cap. 16, n. 31), non mihi occurrerat quod vendentes et ementes flagellando eiecit de templo. Sed quid hoc, aut quantum est? Quamvis et daemones nolentes ab hominibus, non sermone suasionis, sed vi potestatis eiecerit. Item alio loco: Prius, inquam, isti sequendi sunt, qui unum Deum summum, solum verum Deum et solum colendum esse dicunt: si apud hos veritas non eluxerit, tum demum migrandum est. Quod ita potest videri dictum, quasi de huius religionis veritate dubitaverim. Dixi autem sicut ei congruebat ad quem scribebam. Sic enim dixi, si apud hos veritas non eluxerit, nihil dubitans quod apud eos elucesceret; quemadmodum ait Apostolus, Si Christus non resurrexit [I Cor. XV, 14], non utique dubitans quod resurrexerit. |
7 | Item quod dixi, Nec miracula illa in nostra tempora durare permissa sunt, ne anima semper visibilia quaereret, et eorum consuetudine frigesceret genus humanum, quorum novitate flagravit (Cap. 25, nn. 46, 47), verum est quidem: non enim nunc usque cum manus imponitur baptizatis, sic accipiunt Spiritum sanctum, ut loquantur linguis omnium gentium; aut nunc usque ad umbram transeuntium praedicatorum Christi sanantur infirmi; et si qua talia tunc facta sunt, quae postea cessasse manifestum est. Sed non sic accipiendum est quod dixi, ut nunc in Christi nomine fieri miracula nulla credantur. Nam ego ipse quando istum ipsum librum scripsi, ad Mediolanensium corpora martyrum in eadem civitate caecum illuminatum fuisse iam noveram, et alia nonnulla, qualia tam multa etiam istis temporibus fiunt, ut nec omnia cognoscere, nec ea quae cognoscimus, enumerare possimus. |
8 | Et alio loco illud quod dixi, Sicut ait Apostolus, 'Omnis ordo a Deo est,' non eisdem verbis hoc dixit Apostolus, quamvis eadem videatur esse sententia. Ait quippe ille: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt [Rom. XIII, 1]. Et alibi: Prorsus, inquam, nemo nos fallat: quidquid recte vituperatur, in melioris comparatione respuitur (Cap. 41, nn. 77, 78). Hoc de substantiis atque naturis dictum est: inde enim disputabatur, non de bonis actionibus atque peccatis. Itemque alibi: Sed nec sic quidem, inquam, ab homine homo diligendus est, ut diliguntur carnales fratres, vel filii, vel coniuges, vel quique cognati: aut affines, aut cives, nam et ista dilectio temporalis est. Non enim ullas tales necessitudines haberemus, quae nascendo et moriendo contingunt, si natura nostra in praeceptis et imagine Dei manens, in istam corruptionem non relegaretur (Cap. 46, n. 88). Hunc sensum prorsus improbo, quem iam et superius improbavi in primo libro de Genesi contra Manichaeos [Lib. 1 Retract., c. 10, n. 2]. Ad hoc enim ducit, ut credantur illi coniuges primi non generaturi posteros homines, nisi peccassent; tanquam necesse fuerit ut morituri gignerentur, si de concubitu maris et feminae gignerentur. Nondum enim videram fieri potuisse ut non morituri de non morituris nascerentur, si peccato illo magno non mutaretur in deterius humana natura: ac per hoc, si et in parentibus et in filiis fecunditas felicitasque mansisset, usque ad certum sanctorum numerum, quem praedestinavit Deus, nascerentur homines non parentibus successuri morientibus, sed cum viventibus regnaturi. Essent ergo etiam istae cognationes atque affinitates, si nullus delinqueret, nullusque moreretur. |
9 | Item alio loco: Ad unum Deum tendentes, inquam, et ei uni religantes animas nostras, unde religio dicta creditur, omni superstitione careamus (Cap. 55, n. 111). In his verbis meis ratio quae reddita est, unde sit dicta religio, plus mihi placuit. Nam non me fugit aliam nominis huius originem exposuisse latini sermonis auctores, quod inde sit appellata religio, quod religitur: quod verbum compositum est a legendo, id est eligendo, ut ita latinum videatur religo sicut eligo. Hic liber sic incipit: Cum omnis vitae bonae ac beatae via. |