monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Retractationes, 1, X. De Genesi adversus Manichaeos, libri duo. <<<     >>> XII. De Magistro, liber unus

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT XI. De Musica libri sex.

1 Deinde, ut supra commemoravi [Lib. 1 Retract., c. 6], sex libros de Musica scripsi; quorum ipse sextus maxime innotuit, quoniam res in eo digna cognitione versatur, quomodo a corporalibus et spiritualibus, sed mutabilibus numeris, perveniatur ad immutabiles numeros, qui iam sunt in ipsa immutabili veritate, et sic invisibilia Dei, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciantur. Quod qui non possunt, et tamen ex fide Christi vivunt, ad illa certius atque felicius conspicienda post hanc vitam veniunt. Qui autem possunt, si desit eis fides Christi, qui unus mediator est Dei et hominum, cum tota sapientia sua pereunt.
2 In hoc libro illud quod dixi, Corpora enim tanto meliora quanto numerosiora talibus numeris: anima vero istis quae per corpus accipit, carendo fit melior, cum sese avertit a carnalibus sensibus, et divinis sapientiae numeris reformatur [Lib. 6, c. 4, n. 7], non sic accipiendum est, quasi non sint futuri numeri corporales in corporibus incorruptibilibus et spiritualibus; cum multo speciosiora et decentiora futura sint: aut anima eos sensura non sit, quando erit optima, quemadmodum hic eis carendo fit melior. Hic enim opus habet avertere se a carnalibus sensibus ad intelligibilia capienda, quia infirma est, et minus idonea utrisque simul adhibere intentionem suam: et in his corporalibus nunc illecebra cavenda est, quamdiu anima illici ad delectationem turpem potest. Tunc autem tam firma erit atque perfecta, ut numeris corporalibus non avertatur a contemplatione sapientiae, et ita sentiat eos ut non illiciatur ab eis, nec eis carendo fiat melior; sed ita sit bona et recta, ut nec latere possint eam nec occupare.
3 Item quod dixi, Haec autem sanitas tunc firmissima erit atque certissima, cum pristinae stabilitati certo suo tempore atque ordine hoc corpus fuerit restitutum [Id., c. 5, n. 13], non ita dictum putetur, quasi non sint futura post resurrectionem corpora meliora, quam primorum hominum in paradiso fuerunt, cum illa iam non sint alenda corporalibus alimentis, quibus alebantur ista: sed pristina stabilitas hactenus accipienda est, quatenus aegritudinem ita nullam corpora illa patientur, sicut nec ista pati possent ante peccatum.
4 Alio loco: Laboriosior est, inquam, huius mundi amor. Quod enim in illo anima quaerit, constantiam scilicet aeternitatemque, non invenit: quoniam rerum transitu completur infirma pulchritudo, et quod in illa imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiicitur: quoniam prior est species tantummodo tempore commutabilis, quam est ea, quae et tempore et locis [Id., c. 14, n. 43]. Haec verba si eo modo accipi possunt, ut non intelligatur infima pulchritudo, nisi in corporibus hominum, omniumque animalium, quae cum sensu corporis vivunt, ratio manifesta defendit. Hoc quippe in ea pulchritudine imitatur constantiam, quod in compage sua manent eadem corpora, in quantum manent: id autem a summo Deo in ea per animam traiicitur. Anima quippe ipsam compagem tenet, ne dissolvatur, et diffluat; quod videmus in corporibus animalium anima discedente contingere. Si autem infima pulchritudo in omnibus corporibus intelligatur, cogit ista sententia etiam ipsum mundum animal credere, ut etiam in ipsum , quod in illo imitatur constantiam, a summo Deo per animam traiiciatur . Sed animal esse istum mundum, sicut Plato sensit, aliique philosophi quamplurimi, nec ratione certa indagare potui, nec divinarum Scripturarum auctoritate persuaderi posse cognovi. Unde tale aliquid a me dictum quo id accipi possit, etiam in libro de Immortalitate Animae temere dictum notavi [Lib. 1 Retract., c. 5, n. 3]; non quia hoc falsum esse confirmo, sed quia nec verum esse comprehendo, quod sit animal mundus. Hoc sane inconcusse retinendum esse non dubito, Deum nobis non esse istum mundum, sive anima eius ulla, sive nulla sit. Quia si ulla est, ille qui eam fecit, est Deus noster: si autem nulla est, nullorum Deus potest esse iste; quanto minus noster? Esse tamen spiritualem vitalemque virtutem, etiam si non sit animal mundus; quae virtus in Angelis sanctis ad decorandum atque administrandum mundum Deo servit, et a quibus non intelligitur; rectissime creditur. Angelorum autem sanctorum nomine, omnem sanctam creaturam spiritualem, in Dei secreto atque occulto ministerio constitutam nunc appellaverim: sed spiritus angelicos sancta Scriptura nomine animarum significare non solet. Proinde in eo quod circa finem libri huius dixi, Rationales et intellectuales numeri beatarum animarum atque sanctarum legem ipsam Dei, sine qua folium de arbore non cadit, et cui nostri capilli numerati sunt, nulla interposita natura excipientes, usque ad terrena et inferna iura transmittunt [Lib. 6, c. 17, n. 58], non video quemadmodum vocabulum animarum secundum Scripturas sanctas positum possit ostendi; quandoquidem hic non nisi Angelos sanctos intelligi volui, quos habere animas nusquam me legisse in divinis eloquiis canonicis recolo . Hic liber sic incipit: Satis diu pene .
Augustinus HOME

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, X. De Genesi adversus Manichaeos, libri duo. <<<     >>> XII. De Magistro, liber unus
monumenta.ch > Augustinus > 11