1 | Iam vero in Africa constitutus, scripsi duos libros de Genesi contra Manichaeos. Quamvis enim in superioribus libris quidquid disputavi, unde ostenderem Deum summe bonum et immutabilem creatorem esse omnium mutabilium naturarum, nec ullam esse naturam malam sive substantiam, in quantum natura est atque substantia, adversus Manichaeos nostra invigilaret intentio; isti tamen duo libri apertissime adversus eos editi sunt in defensionem veteris legis, quam vehementi studio vesani erroris oppugnant. In primo, ab eo quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram [Gen. I, 1], donec septem peragantur dies, ubi legitur Deus requievisse in die septimo. In secundo autem, ab eo quod scriptum est, Hic liber creaturae coeli et terrae [Id. II, 4], donec Adam et mulier eius dimissi sunt de paradiso, et custodia posita est ligno vitae. Deinde in fine libri, errori Manichaeorum fidem catholicae veritatis opposui; quid illi dicant, et nos quid dicamus, breviter aperteque complectens. |
2 | Quod vero dixi, Illud autem non irrationabilium avium oculos pascit, sed pura corda eorum qui Deo credunt, et ab amore visibilium rerum et temporalium, se ad eius praecepta implenda convertunt; quod omnes homines possunt, si velint [Lib. 1, c. 3, n. 6], non existiment novi haeretici Pelagiani secundum eos esse dictum. Verum est enim omnino, omnes homines hoc posse, si velint; sed praeparatur voluntas a Domino, et tantum augetur munere charitatis, ut possint: quod hic ideo dictum non est, quoniam praesenti necessarium non erat quaestioni. Quod vero ibi legitur, benedictionem Dei qua dictum est, Crescite et multiplicamini [Gen. I, 28], in carnalem fecunditatem post peccatum conversam esse credendam [Lib. 1, c. 19, n. 30]; si non potest alio modo dictum videri, nisi ut putentur illi homines non habituri fuisse filios homines nisi peccassent, omnino non approbo. Illud etiam non est consequens, ut ideo intelligatur in allegoria tantummodo esse accipiendum, quod herbae virides, et ligna fructifera omni generi bestiarum, et omnibus avibus, et omnibus serpentibus in libro Geneseos dantur ad cibum, quia sunt et quadrupedia et volatilia quae solis carnibus vivere videantur [Id., c. 20, n. 31]. Fieri enim posset ut alerentur ab hominibus etiam de fructibus terrae, si propter obedientiam qua ipsi homines Deo sine ulla iniquitate servirent, mererentur omnes bestias et aves omni modo habere servientes. Item movere potest quomodo dixerim de populo Israel, Adhuc corporali circumcisione et sacrificiis, tanquam in mari gentium populus ille legi serviebat [Id., c. 23, n. 40]; quandoquidem apud gentes sacrificare non poterant, sicut eos et nunc videmus sine sacrificiis remansisse; nisi forte quod per Pascha immolant ovem, hoc in sacrificio deputetur . |
3 | In secundo etiam libro illud quod posui, nomine pabuli significari posse vitam [Lib. 2, c. 3, n. 4], cum melioris interpretationis codices non habeant, pabulum; sed, fenum; non satis apte dictum videtur. Non enim congruit feni nomen significationi vitae, quomodo pabuli. Item videor [Id., c. 5, n. 6] non recte appellasse verba prophetica quibus scriptum est, Quid superbit terra et cinis [Eccli. X, 9]? quia non in eius libro legitur, quem certi simus appellandum esse prophetam. Nec illud Apostoli, ubi adhibet testimonium de Genesi, dicens, Factus est primus homo Adam in animam viventem [I Cor. XV, 45]; sicut ille voluit, intellexi, cum exponerem quod scriptum est, Insufflavit Deus in faciem eius flatum vitae, et factus est homo in animam vivam, vel, in animam viventem [Gen. II, 7]. Apostolus enim ad hoc adhibuit illud testimonium, ut probaret esse corpus animale: ego autem hinc putavi esse monstrandum, animalem factum prius hominem, non corpus hominis solum [Lib. 2, c. 8, n. 10]. Quod autem dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua [Id., c. 29, n. 43], ideo dixi, quoniam iusto qui nocet, non ei vere nocet, quandoquidem etiam mercedem eius auget in coelis: sibi autem peccando vere nocet; quia propter ipsam voluntatem nocendi recipiet id, quod nocuit. Possunt sane Pelagiani ad suum dogma trahere istam sententiam, et ideo dicere, parvulis aliena non nocuisse peccata, quia dixi, nulli naturae nocere peccata nisi sua; non intuentes ideo parvulos, qui utique pertinent ad humanam naturam, trahere originale peccatum, quia in primis hominibus natura humana peccavit, ac per hoc naturae humanae nulla nocuere peccata, nisi sua. Per unum quippe hominem, in quo omnes peccaverunt, peccatum intravit in mundum [Rom. V, 12]: non enim nulli homini, sed nulli naturae dixi peccata nocere, nisi sua. Item in eo quod paulo post dixi, Nullum esse malum naturale [Lib. 2, c. 29, n. 43], possunt quaerere similem latebram, nisi hoc dictum ad naturam talem referatur, qualis sine vitio primitus condita est: ipsa enim vere ac proprie natura hominis dicitur. Translato autem verbo utimur, ut naturam dicamus etiam, qualis nascitur homo, secundum quam locutionem dixit Apostolus: Fuimus enim et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri [Ephes. II, 3]. Hoc opus sic incipit: Si eligerent Manichaei quos deciperent. |