Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT IX. De Libero Arbitrio, libri tres.
1 | Cum adhuc Romae demoraremur, voluimus disputando quaerere unde sit malum. Et eo modo disputavimus, ut si possemus, id quod de hac re divinae auctoritati subditi credebamus, etiam ad intelligentiam nostram, quantum disserendo opitulante Deo agere possemus, ratio considerata et tractata perduceret. Et quoniam constitit inter nos, diligenter ratione discussa, malum non exortum nisi ex libero voluntatis arbitrio; tres libri quos eadem disputatio peperit, appellati sunt, de Libero Arbitrio. Quorum secundum et tertium in Africa, iam etiam Hippone-Regio presbyter ordinatus, sicut tunc potui, terminavi. |
2 | In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram, vel longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita differrentur, ut ex utraque parte, vel ex omnibus earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio nostra concluderetur, ut quodlibet eorum verum esset, laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus. Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui negant, ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci, et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum culpandum esse contendunt: eo modo volentes secundum suae impietatis errorem (Manichaei enim sunt), immutabilem quamdam et Deo coaeternam introducere mali naturam. De gratia vero Dei, qua suos electos sic praedestinavit, ut eorum, qui iam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam praeparet voluntates, nihil in his libris disputatum est propter hoc proposita quaestione . Ubi autem incidit locus ut huius gratiae fieret commemoratio, transeunter commemorata est; non, quasi inde ageretur, operosa ratiocinatione defensa. Aliud est enim quaerere, unde sit malum; et aliud est quaerere, unde redeatur ad pristinum, vel ad maius perveniatur bonum. |
3 | Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim causam; quia multa in his libris dixi pro libero arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi quippe in libro primo, malefacta iustitia Dei vindicari; et addidi: Non enim iuste vindicarentur, nisi fierent voluntate [Lib. 1, c. 1, n. 1]. Item cum ipsam bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur, dixi: Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono: quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas sita est? [Id., c. 12, n. 26.] Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur dubitandum putemus, etiam si nunquam ante sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem et miseram mereri ac degere? [Id., c. 13, n. 28]. Item alio loco: Ex quo conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit; assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit [Id., n. 29]. Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex illa, ad cuius considerationem redire iam tempus est, incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque supplicium [Id., c. 14, n. 30]. Et alio loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit [Id., c. 16, n. 34]. Et in libro secundo: Homo enim ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est, quia recte vivere cum vult, potest [Lib. 2, c. 1, n. 2]. Et alio loco dixi: Recte fieri non posse, nisi eodem libero voluntatis arbitrio [Id., c. 18, n. 47]. Et in libro tertio: Quid opus est, inquam, quaeri unde iste motus existat, quo voluntas avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum; cum eum non nisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem esse fateamur: omnisque de hac re disciplina utilis ad id valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem nostram ad perfruendum sempiterno bono, a lapsu temporalium convertamus? [Lib. 3, c. 1, n. 2.] Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat, Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod, cum volumus, facimus. Quapropter nihil tam in nostra potestate, quam ipsa voluntas, est. Ea enim prorsus nullo intervallo, mox ut volumus, praesto est [Id., c. 3, n. 7]. Item alio loco: Si enim tu laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non videas, nisi in illo qui est incommutabilis veritas; quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse praebuit, et non impune nolle permisit? Deinde subiunxi dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut peccet. Cum ergo peccat, quod debet, facit: quod si scelus est dicere; neminem natura sua cogit ut peccet [Id., c. 16, n. 46]. Et iterum: Quae tandem esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis? Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima causa peccandi; aut nullum peccatum est prima causa peccandi: nec est cui recte imputetur peccatum nisi peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti [Id., c. 17, n. 49]. Et paulo post: Quis, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest [Id. c. 18, n. 50]. Quo testimonio meo in quodam libro suo Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum libri mei esse volui, de Natura et Gratia. |
4 | In his atque huiusmodi verbis meis, quia gratia Dei commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est qua et peccatur, et recte vivitur: quod his verbis egimus. Voluntas ergo ipsa nisi Dei gratia liberetur a servitute, qua facta est serva peccati, et ut vitia superet, adiuvetur; recte pieque vivi a mortalibus non potest. Et hoc divinum beneficium quo liberatur, nisi eam praeveniret, iam meritis eius daretur, et non esset gratia, quae utique gratis datur. Quod in aliis opusculis nostris satis egimus, istos inimicos huius gratiae novos haereticos refellentes; quamvis et in his libris, qui non contra illos omnino, quippe illi nondum erant, sed contra Manichaeos conscripti sunt, de Libero Arbitrio; non omnimodo de ista Dei gratia reticuimus, quam nefanda impietate conantur auferre. Diximus quippe in secundo libro, non solum magna, sed etiam minima bona non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc est, Deo. Et paulo post: Virtutes, inquam, quibus recte vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona sunt: potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur: caeteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute nemo male utitur; quia opus virtutis est bonus usus istorum, quibus etiam non bene uti possumus: nemo autem bene utendo, male utitur. Quare abundantia et magnitudo bonitatis Dei, non solum magna, sed etiam media et minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas eius in magnis, quam in mediis; et magis in mediis, quam in minimis bonis: sed magis in omnibus, quam si non omnia tribuisset [Lib. 2, c. 19, n. 50]. Et alio loco: Tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene , ut nullum tibi bonum, vel sentienti, vel intelligenti, vel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex Deo. Itemque alio loco dixi: Sed quoniam non sicut sponte homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum Iesum Christum, firma fide teneamus [Id., c. 20, n. 54]. |
5 | Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi, Quis enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest? Peccatur autem: caveri igitur potest; continuo secutus adiunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda iudicantur; sicut in divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus, 'Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci' [I Tim. I, 13]; ait et propheta: 'Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris' [Psal. XXIV, 7]. Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest. Nam unde sunt illae voces: 'Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago.' Et illud: 'Velle adiacet mihi; perficere autem bonum, non' [Rom. VII, 15, 18]. Et illud: 'Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae vultis, faciatis?' [Galat. V, 17.] Sed haec omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura; nulla ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit; ea quae debet, facit, cum haec facit. Si autem bonus homo esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo esse qualem se debere esse videt. Poenam istam esse quis dubitet? Omnis autem poena, si iusta est, peccati poena est, et supplicium nominatur. Si autem iniusta poena est, quoniam poenam esse nemo ambigit; iniusto aliquo dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei et iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam iniustus dominator, aut subripere hominem potuit velut ignoranti Deo, aut extorquere invito, tanquam invalidiori, vel terrendo vel confligendo , ut hominem iniusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena iusta de damnatione hominis veniat [Lib. 3, c. 18, nn. 50, 51]. Et alio loco: Approbare, inquam, falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur [Ibid., n. 52]. |
6 | Ecce tam longe antequam Pelagiana haeresis exstitisset, sic disputavimus, velut iam contra illos disputaremus. Cum enim omnia bona dicerentur ex Deo, id est et magna, et media, et minima: in mediis quidem bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte vivere nequeamus. Bonus autem usus eius iam virtus est, quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus potest. Et quia omnia bona, sicut dictum est, et magna, et media, et minima ex Deo sunt; sequitur, ut ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae virtus est, et in magnis numeratur bonis. Deinde dictum est, ex qua miseria peccantibus iustissime inflicta, liberet Dei gratia, quia sponte homo, id est libero arbitrio, cadere potuit, non etiam surgere: ad quam miseriam iustae damnationis pertinet ignorantia et difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio nativitatis suae; nec ab isto malo, nisi Dei gratia, quisquam liberatur [Lib. 2, c. 20; et lib. 3, c. 18]: quam miseriam Pelagiani nolunt ex iusta damnatione descendere, negantes originale peccatum: quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis primordia naturalia; nec sic culpandus, sed laudandus esset Deus, sicut in eodem tertio libro disputavimus [Lib. 3, cc. 20, 21]. Quae disputatio contra Manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas sanctas Veteris Instrumenti, in quibus originale peccatum narratur; et quidquid inde in Litteris apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tanquam non fuerit ab Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem hoc defendendum est, quod utraque Scriptura commendat, quam se accipere profitentur. Hoc opus sic incipit: Dic mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali. |