monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Retractationes, 1, VII. De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo. <<<     >>> IX. De Libero Arbitrio, libri tres.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT VIII. De Animae Quantitate, liber unus. [Tom. 1]

1 In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima multa quaeruntur ac disseruntur; id est, unde sit, qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit. Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus corporalis quantitatis non esse, et tamen magnum aliquid esse; ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit ut appellaretur, de Animae quantitate.
2 In quo libro illud quod dixi, omnes artes animam secum attulisse mihi videri; nec aliud quidquam esse id quod dicitur discere, quam reminisci ac recordari (Cap. 20, n. 34), non sic accipiendum est, quasi ex hoc approbetur, animam vel hic in alio corpore, vel alibi sive in corpore, sive extra corpus, aliquando vixisse; et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit, in alia vita ante didicisse . Fieri enim potest, sicut iam in hoc opere supra diximus, ut hoc ideo possit, quia natura intelligibilis est [Sup., c. 4, n. 4], et connectitur non solum intelligibilibus, verum etiam immutabilibus rebus, eo ordine facta , ut cum se ad eas res movet quibus connexa est, vel ad seipsam, in quantum eas videt, in tantum de his vera respondeat. Nec sane omnes artes eo modo secum attulit, ac secum habet: nam de artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic didicerit, non potest dicere. Ea vero quae sola intelligentia capit, propter id quod dixi, cum vel a seipsa vel ab alio fuerit bene interrogata, et recordata respondet.
3 Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere, ac meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo. Ubi videor dicere potius debuisse, Redderer Deo, cui me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius reversus est ad semetipsum, et tunc ait: Surgam, et ibo ad patrem meum [Luc. XV, 18]; ideo sic sum locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum mancipium Domino (Cap. 28, n. 55). Quod ergo dixi, cui me maxime debeo, ad homines retuli: magis enim mihi me debeo, quam hominibus caeteris, quamvis Deo magis quam mihi. Hic liber sic incipit: Quoniam video te abundare otio.
Augustinus HOME

bnf17349.154