monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Retractationes, 1, VI. Disciplinarum libri. <<<     >>> VIII. De Animae Quantitate, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT VII. De Moribus Ecclesiae Catholicae, et de Moribus Manichaeorum, libri duo.

1 Iam baptizatus autem cum Romae essem, nec ferre tacitus possem Manichaeorum iactantiam de falsa et fallaci continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros; unum de Moribus Ecclesiae Catholicae; alterum de Moribus Manichaeorum.
2 In eo igitur qui est de Moribus Ecclesiae Catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur, Propter te afficimur tota die; aestimati sumus ut oves occisionis [Psal. XLIII, 22] [Rom. VIII, 36]; mendositas nostri codicis me fefellit minus memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram. Nam eiusdem interpretationis alii codices non habent, Propter te afficimur: sed, Propter te morte afficimur; quod uno verbo alii dixerunt, mortificamur. Hoc esse verius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam secundum Septuaginta interpretes, veterum divinarum Scripturarum est facta translatio: et tamen secundum haec verba, id est Propter te afficimur, multa disputans dixi [Lib. 1, c. 9, nn. 14, 15], quae in ipsis rebus non tanquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare cupiebam, ex his duntaxat verbis non utique demonstravi; unde autem mihi error obrepserit, dixi: ex aliis vero testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi [Id., c. 16, n. 26-29].
3 Similiter et paulo post testimonium posui de libro Sapientiae, secundum codicem nostrum, in quo scriptum erat: Sobrietatem enim sapientia docet, et iustitiam et virtutem [Sap. VIII, 7]. Et secundum haec verba disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis inventas [Lib. 1, c. 16, n. 27]. Quid enim verius, quam quod sapientia doceat veritatem contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam putavi; et actionis probitatem, quam per duo alia intelligi volui, per iustitiam atque virtutem: cum codices eiusdem interpretationis veriores habeant, sobrietatem enim et sapientiam docet, et iustitiam et virtutem? His enim nominibus latinus interpres quatuor illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse assolent, nominavit; sobrietatem appellans temperantiam, prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero virtutis vocabulo enuntians, solam iustitiam suo nomine interpretatus est. Has autem quatuor virtutes in eodem libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a Graecis vocantur, longe postea reperimus in codicibus graecis. Item, quod posui de libro Salomonis, Vanitas, vanitantium , dixit Ecclesiastes [Eccle. I, 2]; in multis quidem codicibus legi, sed hoc Graecus non habet: habet autem, vanitas vanitatum; quod postea vidi; et inveni eos Latinos esse veriores, qui habent, vanitatum, non, vanitantium. Ex occasione tamen huius mendositatis quaecumque disserui vera esse ipsis rebus apparet [Lib. 1, c. 21, n. 39].
4 Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere volumus, hoc est Deum, prius plena charitate diligamus [Lib. 1, c. 25, n. 47]: melius diceretur, Sincera, quam plena; ne forte putaretur charitatem Dei non futuram esse maiorem, quando videbimus facie ad faciem. Sic itaque hoc accipiatur, tanquam plena dicta sit, qua maior esse non possit, quamdiu ambulamus per fidem: erit enim plenior, imo plenissima, sed per speciem. Item quod dixi de iis qui subveniunt indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si sapientes usque adeo sint, ut iam nullo animi dolore turbentur [Id., c. 27, n. 53]; non sic accipiendum est tanquam definierim, in hac vita esse tales sapientes: non enim dixi, Cum sint; sed dixi, etiam si sint.
5 Alio loco ubi dixi [Id., c. 30, n. 64], Iam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo factum idoneum, ubi eius maiestas ex tanta parte, quanta homini, dum terrae huius inhabitator est, sufficit, aperire se coeperit; tantus charitatis ardor innascitur, et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis omnibus vitiis, et homine sanctificato atque purgato, satis appareat quam divine dictum sit: 'Ego sum ignis consumens' [Deut. IV, 24] [Hebr. XII, 29]; possunt putare Pelagiani istam perfectionem in hac mortali vita me dixisse posse contingere. Sed non hoc putent: ardor quippe charitatis sequendo Deo factus idoneus, et tam magnus ut vitia cuncta consumat, in hac vita nasci et crescere potest; perficere vero propter quod nascitur, ut nullum insit homini vitium, non consequenter hic potest: quamvis tanta ista res eodem ardore charitatis perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest; ut quemadmodum lavacrum regenerationis purgat a reatu omnium peccatorum, quae humana traxit nativitas, et contraxit iniquitas; ita illa perfectio purget ab omni labe vitiorum, sine quibus humana esse non potest in hoc saeculo infirmitas. Sicut accipiendum est etiam quod ait Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea; mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid huiusmodi [Eph. V, 25-27]. Hic est enim lavacrum aquae in verbo quo mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat quamdiu hic est, Dimitte nobis debita nostra [Matth. VI, 12]; non utique hic est sine macula et ruga, aut aliquid eiusmodi: ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic non est, perfectionemque perducitur.
6 In alio libro cuius est titulus, de Moribus Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde defecerunt [Lib. 2, c. 7, n. 9], non sic accipiendum est, tanquam omnia recurrant ad id unde defecerunt, sicut Origeni visum est; sed ea omnia quae recurrunt. Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt, qui sempiterno igne punientur: quamvis omnia deficientia sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint esse; quia et illi qui non recurrunt, congruentissime in poena sunt. Alio loco, Nemo fere, inquam, de scarabaeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his atque obruto existant [Id., c. 17, n. 63]; cum hoc utrum verum sit, multi dubitent, multi ne audiverint quidem. Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis opinor egisse nos.
Augustinus HOME

bnf17349.154

Augustinus, Retractationes, 1, VI. Disciplinarum libri. <<<     >>> VIII. De Animae Quantitate, liber unus.
monumenta.ch > Augustinus > 7