Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT V. De Immortalitate Animae, liber unus.
1 | Post libros Soliloquiorum iam de agro Mediolanum reversus, scripsi librum De Immortalitate Animae, quod mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia terminanda, quae imperfecta remanserant: sed nescio quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum confortione atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget, cum legitur, etiam intentionem meam, vixque intelligatur a meipso. |
2 | Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum, in quadam argumentatione eiusdem libri dixi: Nec esse in eo quod nihil discit, disciplina potest. Itemque alio loco dixi, Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad aliquam pertinet disciplinam (Cap. 1, n. 1), nec venit in mentem Deum non discere disciplinas, et habere omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est futurorum. Tale est illud quod ibi dictum est, Non esse vitam cum ratione ulli, nisi animae (Cap. 4, n. 5): neque enim Deo sine ratione vita est; cum apud eum et summa vita, et summa sit ratio. Et illud quod aliquando superius dixi, Id quod intelligitur, eiusmodi esse semper (Cap. 1, n. 1), cum intelligatur et animus, qui utique non eiusmodi est semper. Quod vero dixi, Animum propterea non posse ab aeterna ratione separari, quia non ei localiter iungitur (Cap. 6, n. 11), profecto non dixissem, si iam tunc essem Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum est: Peccata vestra separant inter vos et Deum [Isai. LIX, 2]. Unde intelligi datur etiam earum rerum posse dici separationem, quae non locis, sed incorporaliter iunctae fuerant. |
3 | Quid sit etiam quod dixi, Anima si caret corpore, in hoc mundo non est (Cap. 13, n. 22), non potui recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent corpore, aut in hoc mundo non sunt? Quasi vero inferi non sint in hoc mundo. Sed quia carere corpore, in bono posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia speciem corpori per animam tribui, qua est, in quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et eo ipso est, quo animatur, sive universaliter, ut mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra mundum (Cap. 15, n. 24). Hoc totum prorsus temere dictum est. Hic liber sic incipit: Si alicubi est disciplina. |