monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Retractationes, 1, III. De Ordine, libri duo. <<<     >>> V. De Immortalitate Animae, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT IV. Soliloquiorum libri duo.

1 Inter haec scripsi etiam duo volumina secundum studium meum et amorem, ratione indagandae veritatis, de his rebus quas maxime scire cupiebam, me interrogans, mihique respondens, tanquam duo essemus, ratio et ego, cum solus essem; unde hoc opus Soliloquia nominavi, sed imperfectum remansit: ita tamen ut in primo libro quaereretur, et utcumque appareret, qualis esse debeat qui vult percipere sapientiam, quae utique non sensu corporis, sed mente percipitur; et quadam ratiocinatione in libri fine colligitur, ea quae vere sunt immortalia esse. In secundo autem, de immortalitate animae diu res agitur, et non peragitur.
2 In his sane libris non approbo quod in oratione dixi: Deus, qui nisi mundos verum scire noluisti [Lib. 1, c. 1, n. 2]. Responderi enim potest, multos etiam non mundos multa scire vera: neque enim definitum est hic quid sit verum, quod nisi mundi scire non possint; et quid sit scire. Et illud quod ibi positum est, Deus, cuius regnum est totus mundus, quem sensus ignorat [Id., c. 1, n. 3]; si Deus intelligendus est, addenda fuerant verba, ut diceretur, quem mortalis corporis sensus ignorat. Si autem mundus dictus est, quem sensus ignorat, ille recte intelligitur, qui futurus est coelo novo et terra nova: sed etiam hic addenda erant illa, ut diceretur; mortalis corporis sensus. Sed illo more adhuc loquebar, quo sensus proprie corporis appellatur; nec assidue repetendum est, quod et superius inde iam dixi [Lib. 1 Retract., cc. 1, 3], sed hoc recolendum, ubicumque ista locutio in meis litteris invenitur.
3 Et ubi dixi de Patre et Filio, Qui gignit, et quem gignit, unum est [Lib. 1, c. 1, n. 4]; dicendum fuit, unum sunt, sicut aperte ipsa Veritas loquitur, dicens: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Nec illud mihi placet, quod in ista vita Deo intellecto iam beatam esse animam dixi, nisi forte spe. Item quod dixi, Ad sapientiae coniunctionem non una via perveniri [Lib. 1, c. 13, n. 23], non bene sonat; quasi alia via sit praeter Christum, qui dixit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. Vitanda ergo erat haec offensio aurium religiosarum; quamvis alia sit illa universalis via, aliae autem viae de quibus in Psalmo canimus: Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas doce me [Psal. XXIV, 4]. Et in eo quod ibi dictum est, Penitus esse ista sensibilia fugienda [Lib. 1, c. 14, n. 24], cavendum fuit ne putaremur illam Porphyrii falsi philosophi tenere sententiam, qua dixit: Omne corpus esse fugiendum. Non autem dixi ego, Omnia sensibilia; sed, ista, hoc est, corruptibilia; sed hoc potius dicendum fuit: Non autem talia sensibilia futura sunt in futuri saeculi coelo novo et terra nova.
4 Item quodam loco dixi, quod disciplinis liberalibus eruditi, sine dubio in se illas oblivione obrutas eruunt discendo, et quodam modo refodiunt [Lib. 2, c. 20, n. 35]. Sed hoc quoque improbo: credibilius est enim, propterea vera respondere de quibusdam disciplinis, etiam imperitos earum, quando bene interrogantur, quia praesens est eis, quantum id capere possunt, lumen rationis aeternae, ubi haec immutabilia vera conspiciunt; non quia ea noverant aliquando, et obliti sunt, quod Platoni, vel talibus visum est. Contra quorum opinionem quanta pro suscepto opere dabatur occasio, in libro duodecimo de Trinitate, disserui [Lib. 12, c. 15]. Hoc opus sic incipit: Volventi mihi multa ac varia mecum.
Augustinus HOME