1 | Per idem tempus, inter illos qui de Academicis scripti sunt, duos etiam libros de Ordine scripsi, in quibus magna quaestio versatur, utrum omnia bona et mala divinae providentiae ordo contineat. Sed cum rem viderem ad intelligendum difficilem, satis aegre ad eorum perceptionem, cum quibus agebam, disputando posse perduci; de ordine studendi loqui malui, quo a corporalibus ad incorporalia potest profici. |
2 | Verum et in his libris displicet mihi saepe interpositum fortunae vocabulum [Lib. 2, c. 9, n. 27]. Et quod non addebam, Corporis, quando sensus corporis nominavi [Lib. 1, cc. 1, 2, etc.]. Et quod multum tribui liberalibus disciplinis [Id., c. 8; et lib. 2, c. 14], quas multi sancti multum nesciunt; quidam etiam, qui sciunt eas, sancti non sunt. Et quod Musas quasi aliquas deas, quamvis iocando, commemoravi [Id., c. 3, n. 6]. Et quod admirationem vitium nuncupavi [Ibid., n. 8]. Et quod philosophos non vera pietate praeditos dixi virtutis luce fulsisse. Et quod duos mundos, unum sensibilem, alterum intelligibilem [Id., c. 11, nn. 31, 32], non ex Platonis vel ex Platonicorum persona, sed ex mea sic commendavi, tanquam hoc etiam Dominus significare voluerit, quia non ait, Regnum meum non est de mundo; sed, Regnum meum non est de hoc mundo [Ioan. XVIII, 36]; cum possit et aliqua locutione dictum inveniri; et si alius a Domino Christo significatus est mundus, ille congruentius possit intelligi, in quo erit coelum novum et terra nova, quando complebitur quod oramus, dicentes, Adveniat regnum tuum [Matth. VI, 10]. Nec Plato quidem in hoc erravit, quia esse mundum intelligibilem dixit, si non vocabulum quod ecclesiasticae consuetudini in re illa non usitatum est, sed ipsam rem velimus attendere. Mundum quippe ille intelligibilem nuncupavit ipsam rationem sempiternam atque incommutabilem, qua fecit Deus mundum. Quam qui esse negat, sequitur ut dicat, irrationabiliter Deum fecisse quod fecit; aut cum faceret, vel antequam faceret, nescisse quid faceret; si apud eum ratio faciendi non erat. Si vero erat, sicut erat, ipsam videtur Plato vocasse intelligibilem mundum. Nec tamen isto nomine nos uteremur, si iam satis essemus litteris ecclesiasticis eruditi. |
3 | Nec illud mihi placet, quod cum dixissem, Summa opera danda est optimis moribus; mox addidi: Deus enim noster aliter nos exaudire non poterit; bene autem viventes facillime exaudiet [Lib. 2, c. 20, n. 52]. Sic enim dictum est, tanquam Deus non exaudiat peccatores; quod quidam dixit in Evangelio, sed ille qui nondum cognoverat Christum, a quo fuerat iam illuminatus in corpore [Ioan. IX, 30, 31]. Nec illud mihi placet, quod Pythagorae philosopho tantum laudis dedi [Lib. 2, c. 20, n. 53], ut qui hanc audit vel legit possit putare, me credidisse nullos errores in Pythagorica esse doctrina, cum sint plures, iidemque capitales. Hoc opus sic incipit: Ordinem rerum, Zenobi. |