monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Retractationes, 1, II. De Beata Vita, liber unus.

Augustinus, Retractationes, 1, CAPUT I. Contra Academicos, libri tres.

1 Cum ergo reliquissem, vel quae adeptus fueram in cupiditatibus huius mundi, vel quae adipisci volebam, et me ad christianae vitae otium contulissem; nondum baptizatus, contra Academicos vel de Academicis primum scripsi, ut argumenta eorum, quae multis ingerunt veri inveniendi desperationem, et prohibent cuiquam rei assentiri, et omnino aliquid, tanquam manifestum certumque sit, approbare sapientem, cum eis omnia videantur obscura et incerta, ab animo meo, quia et me movebant, quantis possem rationibus amoverem. Quod miserante atque adiuvante Domino factum est.
2 Sed in eisdem tribus libris meis, non mihi placet toties me appellasse Fortunam [Lib. 1, c. 1, n. 1 et 7]; quamvis non aliquam deam voluerim hoc nomine intelligi, sed fortuitum rerum eventum, vel in corporis nostri, vel in externis bonis aut malis. Unde et illa verba sunt, quae nulla religio dicere prohibet, Forte, forsan, forsitan, fortasse, fortuito: quod tamen totum ad divinam revocandum est providentiam. Hoc etiam ibi non tacui, dicens: Etenim fortasse, quae vulgo fortuna nominatur, occulto quodam ordine regitur; nihilque aliud in rebus casum vocamus, nisi cuius ratio et causa secreta est. Dixi quidem hoc, verumtamen poenitet me sic illic nominasse fortunam, cum videam homines habere in pessima consuetudine, ubi dici debet, Hoc Deus voluit, dicere, Hoc voluit fortuna. Quod autem quodam loco dixi, Ita comparatum est, sive pro meritis nostris, sive pro necessitate naturae, ut divinum animum mortalibus inhaerentem nequaquam philosophiae portus accipiat, etc. [Ibid.], aut nihil horum duorum dicendum fuit, quia etiam sic sensus posset esse integer; aut satis erat dicere, pro meritis nostris, sicut verum est ex Adam tracta miseria; nec addere, sive pro necessitate naturae, quandoquidem naturae nostrae dura necessitas merito praecedentis iniquitatis exorta est. Itemque illic quod dixi, Nihil omnino colendum esse, totumque abiiciendum quidquid mortalibus oculis cernitur, quidquid ullus sensus attingit [Ibid., n. 3]; addenda erant verba, ut diceretur quidquid mortalis corporis ullus sensus attingit: est enim sensus et mentis. Sed eorum more tunc loquebar, qui sensum non nisi corporis dicunt, et sensibilia non nisi corporalia. Itaque ubicumque sic locutus sum, parum est ambiguitas evitata, nisi apud eos quorum consuetudo est locutionis huius. Item dixi: Quid censes aliud esse beate vivere, nisi secundum id quod in homine optimum est, vivere? Et quid dixerim, in homine esse optimum, paulo post explicans: Quis, inquam, dubitaverit, nihil esse aliud hominis optimum, quam eam partem animi, cui dominanti obtemperare convenit caetera quaeque in homine sunt? Haec autem, ne aliam postules definitionem, mens aut ratio dici potest [Ibid., c. 2, n. 5]. Hoc quidem verum est; nam quantum attinet ad hominis naturam, nihil est in eo melius quam mens et ratio: sed non secundum ipsam debet vivere, qui beate vult vivere, alioquin secundum hominem vivit, cum secundum Deum vivendum sit, ut possit ad beatitudinem pervenire; propter quam consequendam non seipsa debet esse contenta, sed Deo mens nostra subdenda est. Item respondens ei, cum quo disputabatur: Hic plane, inquam, non erras; quod ut tibi omen sit ad reliqua, libenter optaverim [Ibid., c. 4, n. 11]. Hoc licet non serio, sed ioco dictum sit, nollem tamen eo verbo uti. Omen quippme legisse non recolo, sive in sacris Litteris nostris , sive in sermone cuiusquam ecclesiastici disputatoris: quamvis abominatio inde sit dicta, quae in divinis Libris assidue reperitur.
3 In secundo autem libro prorsus inepta est et insulsa illa quasi fabula de Philocalia et Philosophia, quod sint germanae et eodem parente procreatae [Lib. 2, c. 3, n. 7]. Aut enim philocalia quae dicitur, non nisi in nugis est, et ob hoc philosophiae nulla ratione germana: aut si propterea est hoc nomen honorandum, quia latine interpretatum, amorem significat pulchritudinis, et est vera ac summa sapientiae pulchritudo; eadem ipsa est in rebus incorporalibus atque summis philocalia quae philosophia, neque ullo modo sunt quasi sorores duae. Alio loco de animo, cum agerem dixi: Securior rediturus in coelum [Lib. 2, c. 9, n. 22]. Iturus autem, quam, rediturus dixissem securius, propter eos qui putant animos humanos pro meritis peccatorum suorum de coelo lapsos sive deiectos, in corpora ista detrudi . Sed hoc ego propterea non dubitavi dicere, quia ita dixi, in coelum, tanquam dicerem, ad Deum, qui eius est auctor et conditor sicut beatus Cyprianus non cunctatus est dicere: Nam cum corpus e terra, spiritum possideamus e coelo, ipsi terra et coelum sumus [Cypr., lib. de Orat. Dom.]. Et in libro Ecclesiastae scriptum est: Spiritus revertatur ad Deum, qui dedit illum [Eccle. XII, 7]. Quod utique sic intelligendum est, ut non resistatur Apostolo dicenti, nondum natos nihil egisse boni aut mali [Rom. IX, 11]. Sine controversia ergo quaedam originalis regio beatitudinis animi, Deus ipse est, qui eum non quidem de seipso genuit, sed de nulla re alia condidit, sicut condidit corpus e terra. Nam quod attinet ad eius originem, qua fit ut sit in corpore, utrum de illo uno sit, qui primum creatus est, quando factus est homo in animam vivam; an similiter ita fiant singulis singuli, nec tunc sciebam, nec adhuc scio.
4 In libro tertio: Si quid mihi videatur quaeris, inquam; in mente arbitror esse summum hominis bonum [Lib. 3, c. 12, n. 27]. Verius dixissem, In Deo: ipso enim mens fruitur, ut beata sit, tanquam summo bono suo. Nec mihi illud placet quod dixi: Liquet deierare per omne divinum [Id., c. 16, n. 35]. Item quod dixi de Academicis, quia verum noverant, cuius simile appellabant verisimile, idque ipsum verisimile appellavi falsum, quod approbabant; duas ob causas non recte dictum est: vel quod falsum esset, quod aliquo modo esset simile alicuius veri, quia in genere suo et hoc verum est; vel quod approbabant ista falsa, quae vocabant verisimilia, cum illi nihil approbarent, et affirmarent nihil approbare sapientem. Sed quia hoc ipsum verisimile etiam probabile nuncupabant, hinc factum est ut hoc de illis dicerem. Laus quoque ipsa, qua Platonem vel Platonicos seu Academicos philosophos tantum extuli [Id., c. 17, n. 37] quantum impios homines non oportuit, non immerito mihi displicuit: praesertim quorum contra errores magnos defendenda est christiana doctrina. Illud etiam quod in comparatione argumentorum Ciceronis, quibus in libris suis Academicis usus est mea, nugas esse dixi [Id., c. 20, n. 45], quibus argumenta illa certissima ratione refutavi; quamvis iocando dictum sit, et magis ironia videatur, non debuit tamen dici. Hoc opus sic incipit: O utinam, Romaniane, hominem sibi aptum.
Augustinus HOME



>>> Augustinus, Retractationes, 1, II. De Beata Vita, liber unus.
monumenta.ch > Augustinus > 1