Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO DECIMUS SEPTIMUS. Phe
1 | Phe littera decima septima, quae latine significat, Erravi, sive, Os aperui. Merito ergo haec lacrymabilis series psalmi subiecta est huic litterae: Respice in me, et miserere mihi . . . . . et non dominetur mei omnis iniquitas. Faciem tuam illumina super servum tuum (Infra, vv. 132, 133 et 135); ut ei qui erat in umbra mortis, populo coelestis misericordiae lumen oriretur, adveniret Christus remissio peccatorum, captivorum redemptio, subsidium laborantium. Sed quia venire tardius desiderantibus videbatur: Exitus, inquit, aquarum deduxerunt oculi mei (Infra, v. 136). |
2 | In Hieremiae quoque Threnis lacrymabilior series sub hac littera est: Expandit Sion manus suas: non est qui consoletur eam [Thren. I, 17]. Dignam remunerationem recepit; ut quae expandentem manus audire neglexit, et sub alas eius succedere, ipsa postea expanderet manus, et consolantem invenire non posset. Nam etsi ante adventum Domini Hieremias captivitatem Iudaeorum a Babyloniis illatam deflere videatur, tamen prophetico spiritu istam magis captivitatem praevidens, qua eos intelligibilis Babylonius in perpetui erroris vincula subiecit, et domesticae virtutis extorres de statu paternae devotionis eliminans, longinquae affecit peregrinationis exsilio, miserabili dolore deplorat. Nulla enim patria verior quam fides, quae eos qui longe erant, prope esse fecit, et advenis atque peregrinis civitatis supernae iura connexuit, sicut scriptum est: Ergo iam non estis advenae, atque peregrini: sed estis cives sanctorum et domestici Dei [Ephes. II, 19]. |
3 | Alibi quoque Hieremias dicit sub hac littera: Aperuerunt in te os suum omnes inimici tui, sibilaverunt, fremuerunt dentibus, et dixerunt: Deglutivimus eam; tamen haec est dies quam sperabamus, invenimus eam, vidimus eam [Thren. II, 6]. Et hic sicut Iudaeorum populus os aperuit in Christum, quemadmodum in vigesimo primo psalmo de eius passione legisti, quod aperuerunt os suum maledicentes [Psal. XXI, 14]: dignae sortem remunerationis agnoscis; ut ipsi ab inimicis suis talia sustinerent, et fremeret in eos dentibus intelligibilis ille peccator diabolus, sicut leo rugiens, et requirens quem devoraret. Isti igitur non dixerunt: Benedictus Dominus qui non dedit nos in capturam dentibus eorum [Psal. CXXIII, 6]; quia sperandum de Domino non putaverunt. Ergo excidium eorum diabolus quod praesumebat, invenit. Deglutivit eos; quoniam deerat pastor offensus, qui extraheret de ore leonis crura ovis, aut cartilaginem. |
4 | Sequi noluerunt, audire noluerunt: ideo decedente pastore, vestigia eorum atque aures suis faucibus occupavit; quia faciem sanctorum non receperunt, et nobilibus misericordiam non dederunt [Thren. IV, 16], ut tertio Hieremias sub hac littera dicit in Threnis. Qui erant nobiles, nisi qui non secundum obscuram hanc vitam, sed in lumine sanctitatis egerunt. Et omnibus quidem misericordia inopibus iure debetur: sed maior quidam, cum ex divitibus atque nobilibus in ultimum statum atque egestatis necessitatem aliquos aerumna deiicit, miserationis pulsat affectus. |
5 | Hieremias ergo flebiliter satis dolet, utpote qui perpetuae aculco mortis deploraret amissos: David vero moderate, quasi qui obreptionem doleret erroris, remedium non desperaret correctionis; ut contristaretur, non absorberetur. |
6 | (Vers. 129.) Denique confirmatus sobrietate poenitentiae, et spe veniae provocatus, sic coepit: Mirabilia testimonia tua, propterea scrutata est ea anima mea. Moralis oratio, ut quoniam eum puderet erroris, Deum tamen propriae miserationis testimoniis conveniret. Hoc est dicere: Ego in exordio sermonis loquens mea peccata, non audeo levare oculos meos ad te Deum vivum: sed tu, Domine, me ad sperandam veniam tantarum indulgentiarum titulis provocasti. Mirabilia testimonia tua: cum in Abraham non lapsu incuriae iuvenilis offensus es: dum monuisti ut Chaldaeorum errores, patriam, cognationem relinqueret, et evocatum virtutis exercitiis erudisti. Cum Hebraeorum populum a paternae studio nobilitatis aversum, et viles escas Aegypti super divina munera praeferentem, non solum solidatis Rubri maris fluctibus liberasti: verum etiam triumphis plurimis evexisti ad gloriam, et uberis terrae possessione donasti ad quietem. Te fotus securitate deseruit: te bellorum acerbitate depressus invocavit; et ut iniurias tuas obliviscereris, emeruit. Te Iesus Nave ducem sibi coelestis militiae venisse cognovit. Te populus triumphator ut Madian sibi dominaretur, offenderat: te ut Madian vinceretur, oravit. Tibi in Saul rege non obtemperavit, ut de eo alienigenae triumpharent: tibi, David praeeunte, servivit, ut de alienigenis victoriam reportaret. Ego quippe pastor malignum feci, et confessione peccati veniam reportavi. Pulcherrimus itaque versiculus ad martyrum cohortationem. Denique prophetica anima sic proficit in melius, dum mirabile credit Dei testimonium: et quia credidit, diligenti indagine quaesivit. Profectum quaeris, agnosce ex his versiculis qui sequuntur. |
7 | (Vers. 130.) Manifestatio sermonum tuorum illuminat me, et intellectum dat parvulis. In Evangelio, cum mitteret discipulos suos Ioannes ad Dominum Iesum, dicebat: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus [Matth. XI, 3]? Respondit Iesus caecos videre, claudos ambulare, audire surdos; hoc enim adventus sui testimonium fore, per Esaiam prophetam significaverat [Esai. LXI, 1]. Haec ergo quae annuntiavit per prophetas, in Evangelio manifestavit: et quod ipse locutus est per prophetas, in Evangelio ipse complevit. Ipsius ergo sermo erat propheticus sermo, sicut habes scriptum: Audi, coelum, et percipe auribus, terra; quoniam Dominus locutus est [Esai. I, 2]. |
8 | Intellectus ergo datus est etiam his qui perfectam sapientiam non haberent, dum muti loquuntur, mortui resuscitantur. His enim signis intellectum est ab iis qui rudes erant, et adhuc quasi in cunabulis fidei constituti, ut erat populus nationum, ipsum venisse qui exspectabatur. Illuminat igitur fidei claritate, resurrectionis suae gloria, et divinorum operum potestate: Et intellectum dat parvulis. Quibus utique, nisi de quibus in Evangelio gratias agit Patri, in eo quod ipse operabatur Filius, quod mysteria sua Deus abscondisset a sapientibus, et parvulis revelasset [Matth. XI, 25]: ostendens citius plebem ex gentibus, vel status inferioris viros, quam scribas et principes Iudaeorum, et divites huius saeculi credituros? Ideo, Divites eguerunt et esurierunt [Psal. XXXIII, 11]: pauper autem clamavit, et exauditus est. |
9 | (Vers. 131.) Sequitur tertius versiculus: Os meum aperui, et duxi spiritum; quoniam praecepta tua concupiscebam. Habemus in Evangelio quod Dominus Iesus aperuit os suum, cum benedictiones ediceret [Matth. V, 2]. Sed ille os aperuit, ut daret aliis spiritum: David aperuit, ut acciperet. Denique Iesus dicit: Accipite Spiritum sanctum [Ioan. XX, 22]; Iesus dicit: Dilata os tuum, et adimplebo illud [Psal. LXXX, 11]: hoc homini dicit; plenitudo enim Christus est. Qui implet omnia, implet os tuum. Scribe ergo quae dicit in latitudine cordis tui, hoc est, os tuum clamet ad Dominum. Clamat os tuum, et cum tacet: sicut et Moyses cum taceret voce, clamabat spiritu [Exod. XIV, 15]. Ab hominibus non audiebatur, apud Deum personabat; est enim interioris clamor affectus, qui auditur e coelo. Anna quoque cum oraret, tacita clamabat [I Reg. I, 13]: labia non movebat, et interiori voce piae mentis excitabat Iesum. Denique cum effectu rediit, quae cum silentio precabatur; quia clamabat in ea Spiritus Dei, qui etiam tacentibus nobis clamat: Abba pater [Rom., VIII, 6]. |
10 | Intellige ergo quid os sit: utrum cor, an interioris hominis habitus. Habet os anima, quae habet membra. Hoc os aperi non solum Christo, sed etiam Christi discipulo, qui os suum Christo implendum praebuit; et ideo dicit: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii: cor nostrum dilatatum est [II Cor. VI, 11]. Ideo imitatores nos sui esse debere admonet [Philip. III, 17], sicut ipse Christi est. Qui sanctior est, Christo aperuit os suum: qui inferior, Apostolo. Prius propheta legitur, et apostolus, et sic Evangelium, in quo verba lucida, sed validiora praecepta. Lex dicit: Diliges proximum tuum [Levit. XIX, 18]; et Evangelium dicit tibi: Diliges inimicum tuum [Matth. V, 44]. |
11 | David ergo quasi perfectus propheta os suum Christo aperuit; et ideo in parabolis aperuit os suum [Psal. LXXVII, 2]. Aperuit os, duxit spiritum. Merito ergo ait: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua; super mel et favum ori meo [Sup. v. 113]! Sponsa Christi os suum Sponso aperuit: percepit omni melle dulciora praecepta. Et ideo testata est, dicens: Fauces eius dulcedinis, et totus desiderium [Cant. V, 16]. Delectata igitur tenuit eum, et non dimisit eum. Et introduxi, inquit, eum in domum matris meae, et in secretum eius, quae me concepit [Cant. III, 4]. Fortasse domus est, in qua praefulget moralium disciplina: secretum autem illud est, in quo sunt altiora mysteria. Merito ergo concupiscebat praecepta Domini, in quibus divinae gratiae mella redolebant. An non omni melle dulcior peccatorum remissio? Nonne omni flore gratior resurrectio mortuorum? |
12 | (Vers. 132.) Quartus versiculus: Respice in me, et miserere mei, secundum iudicium diligentium nomen tuum [Exod. XIV, 24 ] [et 25]. Pulchre addidit: Respice in me, et miserere mei [Gen. XIX, 21]; quia respicit et iratus, ut respexit super castra Aegyptiorum, et ligatis axibus curruum, omnes eos deiecit in fluctus. Respexit super Sodomam et Gomorrham, quarum utraque peccatorum suorum luitura supplicium, divinae pretium solvit offensae. Scriptum est etiam: Aspicit super terram, et facit eam tremere [Psal. CIII, 32]. Et contra, Respexit super munera Abel: super Cain autem munera non respexit [Gen. IV, 4 ] [et 5]. Quo exasperatus Cain, parricidali crimine cruorem fratris effudit. |
13 | Quid sit autem respicere Deum, evidentissime illo testimonio declaratur: Quia respexit super filios pauperum, et non despexit preces eorum [Psal. CI, 18]; oculus enim Domini non aspernatur iustorum munera. Denique oculos nostros cum in aliquem movemur, avertimus; quasi indignum eum aspectu iudicemus, quem oderimus affectu. |
14 | (Vers. 133.) Sequitur versus quintus: Gressus meos dirige secundum verbum tuum: et non dominetur mihi omnis iniquitas. Gressus pro profectibus animae accipiendos frequentibus Scripturarum testimoniis admonemur. Nam quis tam stolido ingenio est, qui putet David de pedum suorum corporali gressu esse sollicitum, et his divinae directionis auxilium postulare? Ille vero, ut sanctus, vitae suae cursum dirigi gestiebat; sicut et alibi Scriptura testatur, dicens: A Domino diriguntur gressus viri [Prov. XX, 24]. Denique ipsius utamur testimonio, qui ait in superioribus: Paulo minus effusi sunt gressus mei; quia zelavi in peccatoribus pacem [Psal. LXXII, 2 ] [et 3]. Animi itaque sui ostendit claudicasse vestigium, dum pacem peccatorum putat esse mirandam. Videntur quidem habere tranquillitatem, videntur quiete frui: sed non est quies, ubi animus inquietus est: non est tranquillitas mentis, ubi animus exagitatur obnoxiae stimulis conscientiae. Quomodo securitas, ubi diversarum pugna est passionum, ubi conflictus gravium cogitationum? Unde Dominus definiens quid sit pacem habere, ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis: non sicut mundus dat, ego do vobis [Ioan. XIV, 27], ostendens pacem quam mundus dat, verae pacis gratiam non habere. Ideoque non in homine esse pacem volens docere, addidit: Pacem meam relinquo vobis. Et iterum: Pacem meam do vobis. Denique Propheta dicebat: Pax, pax, et ubi est pax [Ierem. VI, 14]? Manifestum est igitur eum de titubatione suae dixisse sententiae, in qua animi, non corporis titubaverat gressus. |
14 | Et Moyses ait: Transiens videbo hoc visum magnum [Exod. III, 3]. Etenim ut Deum videret, progressione quadam virtutis ad ulteriora processit. Pastor erat ovium, et dux factus est civium. Et ad Sponsam dicitur in Canticis: Speciosi facti sunt gressus tui in calceamentis, filia Aminadab: moduli femorum tuorum similes torquibus opere artificis [Cant. VII, 1]. Non est dubium gressus hic quoque Ecclesiae, vel animae profectus significari: Quam speciosi pedes sunt evangelizantium pacem, evangelizantium bona [Esai. LII, 7]! Utique speciosos dicit Evangelicae praedicationis et disputationis progressus, ut alibi dicitur: Transgredere flumina [Esai. XLVII, 2]: hoc est, fluentia et lubrica istius mundi transcurre stabili mentis incessu. Quod de animae gressu dici in posterioribus hic ipse David evidenter ostendit, asserens quod torrentem iniquitatum sua anima transisset [Psal. CXXIII, 5]. |
15 | Sed revertamur ad Sponsae gressus. Quid sibi vult quod addidit in calceamentis speciosos esse gressus Ecclesiae? Legimus itaque dictum ad Moysen: Solve calceamentum pedum tuorum [Exod. III, 5]; quo videtur admonitus, ne corporalibus vinculis teneretur astrictus. Ergo speciosam significat in Canticis animae pulchritudinem, quae carne tamquam calceamento utitur, et in ipso calceamento impedimentum non patitur: sed incessus decore praecellit. Calceat ergo se carnem anima, vel Ecclesia gratiam; ut cursum vitae huius et transitum cum decore praetereat. Quod fit, si calceamentum suum non inquinet luto corporali, nec in vitiorum merset voragine: si castiget carnem suam; ne moretur ad cursum, et arvinae pinguis pondere degravetur. Bonum calceamentum animae pudicitia est. Bonus gressus est in vestigio castitatis. Sapientia autem amictus est animae; unde scriptum est: Honora eam, et amplectetur te [Prov. IV, 8]. Utamur ergo corpore tamquam calceamento, ad inferioris opera virtutis: ad ministerium, non ad praeceptum: ad obsequium, non ad delectationem; ad obedientiam, non ad dissensionem: et in via sapientiae vestigium collocemus; ne gressus nostros vis torrentis aliqua concludat. |
16 | Ideo ad Moysen dictum est: Solve calceamentum [Iosue V, 16]. Dictum est et ad Iesum Nave: ad Christum autem non est dictum, sed magis scriptum est, dicente Baptista: Post me venit vir . . . . . cuius non sum dignus calceamenta portare [Matth. III, 11]; quia illi bene admonentur, ut solvant calceamentum suum, qui sine peccato esse non poterant. Hic autem non solum calceamentum non solvit, sed etiam calceamenta aliorum absolvit; quia non solum corpus suum peccati immune servavit: sed etiam omnium dedit indulgentiam peccatorum. Ergo Ecclesia ad imitationem Christi speciosa est, et in calceamentis omni abluta delicto. |
17 | Et fortasse quando sapientiam inter perfectos loquitur, speciosa est in superioribus membris; quando autem etiam inferioris status, aut doctrinae homines verbum sequuntur, fidei seriem non obliviscuntur, sacerdotis praecepta custodiunt; speciosa est in calceamentis. Plerumque clerus erravit, Sacerdos mutavit sententiam, divites cum saeculi istius terreno rege senserunt; populus fidem propriam reservavit. Unde etiam de Domino Iesu bene possumus dicere, quia et in his quae corporalia sunt, speciosos gressus Verbum habeat, cum de moralibus disputatur. Et apostoli ideo fortasse nudis mittuntur pedibus [Matth. X, 10]; ne obumbraretur eorum disputatio, sed eluceret. Itaque Ecclesia filia Aminadab, hoc est, voluntarii vel beneplaciti; quia voluntarius eam et beneplacitus congregavit, et in calceamentis speciosa est. |
18 | Meritoque additum est in Canticis: Moduli femorum tuorum similes torquibus opere manuum artificis [Cant. VII, I]; ut posteritatis Ecclesiae ornamenta canerentur. Per femur enim insigne generationis agnoscimus, iuxta illud: Accingere gladium tuum circum femur, potentissime [Ps. XLIV, 4]; quo significatur quod Filius Dei cum semetipsum exinanisset, Verbi accinctus divinitatem, et generationem calceatus humanam, prodiret ex Virgine, omnibus daturus salutem. Moduli autem dicuntur ornamenta pretiosa quae suspendi matronarum cervicibus solent. Tantus ergo processus Ecclesiae significatur; ut ornamentis pretiosissimis comparatus sit, et torquibus triumphantium; haec enim ornamenta sunt bellatorum. Unde et Symmachus ἐπιτραχήλια dicit, hoc est, quae sunt circa collum. Sive ergo generatio Christi ex Virgine, sive Ecclesiae propagatio, specie quidem tamquam manu artificis torquibus adornatis, verae autem virtutis insignibus spiritalibus cervices fidelium coronavit. |
19 | Denique tota ista descriptio membrorum Ecclesiae plena decoris et laudis est. Nam et umbilicus eius tamquam crater tornatilis praedicatur, mixto non deficiens [Cant. VII, 2]; eo quod in omni doctrina tornatus, plenitudine cognitionis, et potu non deficiat spiritali; et venter eius non solum acervo tritici, id est, cibis fortioribus coelestis mysterii saginetur, verum etiam tamquam liliis quibusdam, moralium suavitate repleatur. |
20 | Unde et ipsa tamquam bene merita regina Christi sanguine coronatur, sicut scriptum est: Et ornatus capitis tui sicut purpura (Ib. 5). Sanguis Christi purpura est, qui inficit sanctorum animas, non solum colore resplendens, sed etiam potestate; quia reges facit, et meliores reges, quibus regnum donet aeternum. |
21 | Meritoque ad tantum Ecclesiae decorem, cui Christi sanguis irrutilat, Spiritus sanctus exclamat: Quam puchra et suavis facta es, charitas, in deliciis tuis (Ib. 6)! Pulchra decore virtutis, suavis iucunditate gratiae, remissione vitiorum, quam nulla vexat amaritudo peccati: et ipsa iam charitas, quae diligendo Deum, ipsius et nomen acceperit; quia Deus charitas est [Ioan. IV, 16]. |
22 | Recte ergo David petit gressus suos dirigi secundum verbum Dei; ut fiant et ipsi speciosi, et non dominetur ei iniquitas; quam iure praecavit. Sciebat enim et Abraham gressus suos secundum praecepta Domini dirigentem, et appetito speciosae uxoris pudore tentatum, sed non confusum; et in unici immolatione filii postulata, patriae mentis pietate luctatum, sed coronatum; se quoque in furore Saul, incestu Ammon, Abessalon parricidio, iniquitatis improbae feralibus tentationibus appetitum, hoc solo evasisse, quod dirigens gressus suos secundum pietatem Domini, a paterno non recessit affectu; intra se gemens crimen incesti, a se relegans odia parricidae. Filius meus Abessalon, filius meus, inquit, Abessalon, quis dabit mihi mortem pro te [II Reg. XVIII, 33], memor naturae pietas, offensae immemor, de quo ante quaesivit: Puer ne vivit (Ib. 29)? |
23 | Et fortasse quaerendum sit, qua ratione ante puerum dixit, postea filium nominavit; cur non in utroque, aut puerum dixit, aut filium? Si viveret, puer erat; quia parricidio petebat patrem. Non ergo pietatis nomen accipere debebat, sed infirmitatis. Ideoque vir iustus quod religionis fuit, tacuit; quod infirmitatis, aspersit. Ubi vero est mortuus, apud pium patrem personae crimen defecit, naturae nomen remansit. |
24 | (Vers. 134.) Sequitur: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua. Non unum genus est nostrae afflictionis; est et tentatio, est et calumnia; sed tentatio levior, calumnia gravior: siquidem tentatio potest esse calumnia, calumnia in se et tentationem habet. Est et humana tentatio, quam ferre possumus; calumnia autem gravis est. Et ideo Dominus, quae sunt graviora suscepit, et calumniis appetitus silentium detulit triumphale [Matth. XXVI, 63]. Calumnia autem eo gravior est, quia non solum falsa componit; verum etiam quae pie gesta sunt decolorat; ut Ioseph non solum adulterii oblatione tentatus est, et invitamento herilis illecebrae [Gen., XXXIX, 10 et seq.]: verum etiam tentatus calumniis, composito, quod ipse adulterium dominae suae inferre voluisset, comprehensusque exuerit vestem; ne fraudis indicium, atque insigne criminis teneretur; cum utique amictum ideo fugiens reliquerit, ut laqueos vim inferentis, et nexus illecebrosae artis evaderet. Ipse David senserat, quod timebat. Quibus enim Saul regis calumniis laboravit! Perterritis omnibus, Allophyli impetum lusit, et singulari certamino summam belli, et totius praelii pondus excepit, virtute sua solus commune crimen refellens, et totius retorquens in hostem plebis opprobrium; et tamen quia iuvenculae dixerunt: Saul triumphavit in millibus, David in decem millibus [I Reg. XVIII, 7], gloria in invidiam versa, odio coepit urgeri. Et ut de posterioribus loquamur: Susanna bene sibi conscia erat; et apud homines sibi adesse non poterat. Duo presbyteri senes falsum testimonium deferebant, numerus sacerdotum atque senectus vocem auferebant puellae; sola conscientia erat apud Deum libera. Denique hominum damnata iudicio, nutu est absoluta divino [Dan. XIII, 34 et seq.]. |
25 | Ideo ait Propheta: Libera me a calumnia hominum; ut custodiam mandata tua: qui enim opprimitur calumnia, non facile potest custodire mandata divina. Tristitiae necesse est plerumque aut timori cedat, et affligatur vel metu calumniae, vel dolore. |
26 | (Vers. 135.) Sequitur septimus versus: Vultum tuum illumina super servum tuum; et doce me iustitias tuas. Illuminat Dominus sanctos suos, et lucet in corde iustorum. Itaque cum sapientem videris, cognosce quia descendit super eum Dei gloria, illuminavit eius mentem scientiae fulgore, cognitionisque divinae. Illuminavit autem etiam corporaliter faciem Moysi, et transfigurata est gloria vultus eius, quam videntes Iudaei trepidaverunt; et ideo factum est ut Moyses velamen imponeret super faciem suam; ne in eam filii Israel intenderent, et perturbarentur [Exod. XXXIV, 29 et seq.]. Simul declarabatur mysterium, quod illud velamen quod in facie Moysi corporaliter ponebatur, in cordibus Iudaeorum mystice poneretur; eo quod veram Legis claritatem videre non possent. Vultus enim Moysi fulgor est Legis; fulgor autem Legis non in littera, sed in intellectu est spiritali. Itaque quamdiu vixerat Moyses, et alloquebatur Iudaeorum populum, velamen habebat in facie sua; mortuo autem Moyse, Iesus Nave iam non per velamen, sed facie revelata, et presbyteros alloquebatur et populum, et nemo trepidabat [Iosue I, 10]: cum utique et ipsi dixerit Deus, quod cum ipso ita esset futurus, ut fuit cum Moyse, et eum similiter illuminaret, gestorum utique, non vultus gloria [Ibid., 5]: hoc significante Spiritu sancto, quod venturus esset verus Iesus, ad quem si quis converteretur, et eum vellet audire, de corde suo velamen auferret, et revelata facie verum Salvatorem videret. |
27 | Ergo Deus omnipotens Pater, qui in Moysi facie excaecavit populum Iudaeorum, non duritia, sed praescientia; nec malitia, sed aequitate atque iustitia; ipsi enim sibi velamen posuerunt, qui Legem intelligere noluerunt: Lex enim spiritalis est, sicut dixit Hebraeus [Rom. VII, 4]. Is utique secundum illud quod dat unicuique nostrum, in quo non tribuentis, sed non diligentis est culpa; iste, inquam, Dominus illuminavit cor populi nationum in facie Christi Iesu, per eius adventum; quod evidenter Apostolico declaratur exemplo, sicut scriptum habemus: Quoniam Deus qui dixit de tenebris lumen splendescere, illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Christi Iesu [I Cor. IV, 6]. |
28 | Ideo ergo dicit David ad Dominum Iesum: Vultum tuum illumina super servum tuum. Faciem Christi videre cupiebat; ut mens eius illuminari posset. Et secundum Incarnationem potest accipi. Multi enim prophetae et iusti videre voluerunt [Luc. X, 24], ut ipse Dominus declaravit. Quod autem negatum Moysi fuerat [Exod. XXXIII, 20], non quaerebat: ut corporaliter Dei vultum videret incorporei; si tamen et Moyses, tam sapiens et eruditus hoc potuerit simpliciter magis, quam in mysterio postulare; humanum tamen est desideria supra nos extendere. Nec immerito faciem eius advenientis ex Virgine quaerebat videre; ut illuminaretur in corde, sicut illuminabantur etiam illi qui dicebant: Nonne cor nostrum ardebat in nobis . . . . cum aperiret nobis Scripturas [Luc. XXIV, 32]? Quod si quis ad Deum Patrem dictum vult videri, potest accipi vultus Patris, Filius; qui enim videt Filium, videt et Patrem. |
29 | Illuminat tamen vultus Dei secundum quod oculi eius super iustos habentur. Quod cum spiritaliter sit probandum; tamen quia incidit illuminationis vultus Moysi historia, ne quis non putet corporaliter id fieri potuisse, cognoscat. Etenim usu solis multis etiam pallore confectis totius corporis figura mutatur, et ignis vapore calefactis species vultus rutilantis ostenditur. Oriente die, rubent terrae croceo colore perfusae, imaginem de beneficio mutuatae, gemmarum quoque monilia coruscantia transfundunt finitimis, quod ipsa radiaverint; et miraris si Moysis vultus divinae infectus sit claritate praesentiae? Miraris si refulgente Dei gratia iusti vaporetur ingenium? Non dubitavit propheta, qui poposcit illuminari prius; ut iustitias Domini posset addiscere. |
30 | (Vers. 136.) Sequitur versus octavus: Decursus aquarum descenderunt oculi mei; quia non custodivi legem tuam. Granditer affectum poenitentiam gerentis expressit, dicens quod aquarum decursus oculi sui descenderint: sive quia per eos tamquam meatus undantium fluentorum, ita exuberantium lacrymarum se quidam ductus effuderit, et fletus irrigui continuum quoddam et iuge profluvium: sive quod ipsi descenderint oculi. Habet enim hoc vis summi doloris, ut cum lacrymis oculi quodammodo ipsi videantur descendere; eo quod tanta vis lacrymarum sit, ut putentur oculi in fletus resolvi, et in lacrymas effundi. |
31 | Oculi ergo ipsi tamquam in decursus descenderunt aquarum, quo verbo impetus deplorantium vehemens expressius declaratur, secundum illud quod in Canticis scriptum est: Fons hortorum, puteus aquae vivae, et impetus descendens a Libano [Cant. IV, 15]. Hos impetus Ecclesia deduxit a Libano: hoc impetu diluuntur peccata: hoc impetu puri fontis, et Spiritus sancti affluit a Libano Sponsa, et a principio fidei transivit saeculum, et pertransivit ad regnum. Aliis fons est, aliis puteus pro captu nostro gratia spiritalis: aliis hortus clausus, fons signatus: aliis hortorum fons, qui in Ecclesiae dote numeratur: aliis impetus descendens a Libano, et magnus impetus qui numquam deficit. Non enim deficiunt de petra ubera, neque nix a Libano, neque aqua quae fertur valido vento virginis Hierusalem [Ierem. XVIII, 14]. Descendit impetus a Libano, quando collectis in unum apostolis et plurimis credentibus, factus est subito de coelo sonus, tamquam vi magna Spiritus ferretur, et repleti sunt omnes Spiritu sancto diversitates donante linguarum [Act. II, 1-3]. Bonus impetus, qui laedere nesciat, norit implere. |
32 | Si quis igitur hunc impetum supervenientis e coelo gratiae vult mereri, descendat etiam ipse oculis in decursus aquarum. Qui hunc primum impetum fuderit, illum merebitur. Descendit oculis suis in hos ductus aquarum, quae lacrymis irrigavit in Evangelio Domini pedes [Luc. VII, 38]: et ideo fidei suae pretio emit animae suae et corporis sanitatem iam non sanguinis proflua, sed gratiae spiritalis [Luc. VIII, 44]. |
33 | Descendit ergo David propheta; ideo de peccato gratiam retulit. Descendit in aquarum ductus, hoc est, replevit eos, et decurrentium aquarum lacrymis suis fluenta cumulavit: aut inanes et vacuos ductus solis replevit fletibus: aut quod elocutionis moralis quidam sensus ostendit, descendit in aquarum ductus, transivit eos. Et possemus dicere: Transcendit eos, et supergressus est: sed minuitur vis eloquii, quo vis maior affluentiae descendentis, quam ascendentis exprimitur. Vide, rogo, quid de usu verba habeant, ut impetum suum sermo Propheticus non amittat; licet usus ipse scriptorum sensui servire maiore decore consueverit. Diverse hoc et saepe significavit, et propemodum incrementa semper assumpsit. Dixit enim primo: Lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrymis stratum meum rigabo [Psal. VI, 7]. Dixit iterum: Fuerunt mihi lacrymae meae panes [Psal. XLI, 4]. Dixit etiam: Et potum meum cum fletu miscebam [Psal. CI, 10]. Hic addidit dicens: Decursus aquarum descenderunt oculi mei. |
34 | Hoc secutus in Threnis Hieremias, affectum doloris expressit, vim oculi descendentis imitatus; sic enim habes: Defecerunt in lacrymas oculi mei: conturbatum est cor meum [Thren. II, 11]. Tamquam descendunt oculi, qui deficiunt in lacrymas. Et alibi: Oculus meus absorptus est [Thren. III, 49]. Sed plus est aquas lacrymis vincere, quam oculos absorberi fletibus. Et alibi idem Hieremias: Exclamavit cor eorum ad Dominum: muri filiae Sion deducant torrentes, fluant lacrymas die ac nocte. Noli dare tibi requiem, non sileat pupilla oculi tui [Thren. II, 18]. Oculi igitur qui torrentes deducunt lacrymis suis, ipsi ductus aquarum descendunt, hoc est, cumulantur; ut faciant eos suis augentes fletibus impetu exundare torrentium. |
35 | Sunt tamen codices qui habeant: διεξόδοις ὑδάτων κατεβίβασαν οἱ ὀφθαλμοί μου, hoc est, Ductus aquarum direxerunt oculi mei. Sed ego in Graeco codice meo κατέβησαν legi, hoc est, descenderunt: in quo potest fieri, ut in utramlibet partem duarum adiectione aut diminutione litterarum scriptor erraverit. |
36 | Et habuit quidem multa quae fleret, vel incestum filiae, vel interitum filiorum: sed hic non hoc flevisse se dicit, sed quia non custodivit legem Domini. A sancto viro plus culpa, quam aerumna defletur. Flevit itaque quando ei Nathan de Uriae morte indignationem Domini nuntiavit: et peccatum suum de praevaricatione legis agnovit. Denique filio in aegritudine constituto, neque cibum sumpsit, neque regium thronum aut cubile conscendit: sed stratus in terra, ieiuna ora lacrymis diluebat, non tam filii mortem, quam peccati sui poenam in illo levare desiderans [II Reg. XII, 16 et seq.]. Flevit, quando numerato populo, repente corde perculsus est. Denique Peccavi, inquit, graviter, peccavi stulte [II Reg. XXIV, 10]. Flevit igitur primo, quia elatus regia potestate, quaerendo numerum plebis, mensuram egressus est conditionis humanae: Deinde quia sui erroris pretio vindicabatur in plebem. Sed a Domino haec proposita poena fuerat, non a Rege est postulata. Domini tamen se committendo misericordiae, electionis causam probavit: simul quia propter eum populus laborabat, ipse se offerendo pro populo, elationis solvit iniuriam, pietatis probavit affectum. |