Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO UNDECIMUS. Caph
1 | Incipit undecima littera Caph, quae Latina interpretatione significat, Curvati sunt. Sonus interpretationis ipse nos docet, quid sit curvari; qui enim inclinatur in terram, curvari videtur. Unde ait Propheta sub hac littera: Paulo minus consummaverunt me in terra (Inf. v. 87). Curvatur autem qui agit poenitentiam; eo quod cervicem suam curvet, dum humiliatur ad Dominum, et interiorem magis cervicem, id est, cervicem mentis et cordis. Nam de hac cervice dictum est: Nec si flectas ut circulum collum tuum [Esai. LVIII, 5]; qui enim cor suum non flectit, frustra cervicem suam flexerit. |
2 | Docet etiam Hieremias propheta humilitatem hac interpretatione signari. Ait enim sub hac littera in Threnis: Quia non repellet in aeternum Dominus; quia cum humiliaverit, miserebitur secundum multitudinem misericordiae suae; quia non humiliavit toto corde suo, neque repulit filios hominum [Thren. III, 31-33]. Bonum ergo curvari, ut humiliemur Domino, et Dominus misereatur. Denique et in superioribus sub hac littera idem Hieremias propheta, ostendens gemitus, et humilitatem plebis, ait: Omnis populus eius ingemiscentes, quaerentes panem, dederunt desideria sua in escam ut reficiant animam. Vide, Domine, et aspice, quia facta est sine honore [Thren. I, 11]. Ergo qui animae suae quaerit refectionem, humilitate curvetur, quo possit citius ad Domini pervenire misericordiam. |
3 | (Vers. 81.) Ideoque tamquam curvatus multo amplius anima ac mente, quam corpore exorsus est David, dicens: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non usitatus sermo nos capiat; ut tamquam corporeae fatigationis defectionem huiusmodi iudicemus. Neque enim hoc solum dixit: Defecit anima mea; sed: Defecit in salutare tuum. Itaque ut de usu capiamus exemplum, si verbi gratia, dicamus: Defecit ille in illam, videtur exprimi hoc verbo, quod totus in mulieris desiderium cupiditate transierit. Et quidquid est quod vehementer expetimus, nisi eius maturiorem habeamus effectum, id nos videtur longa quadam intensione lassare. Amor impatiens die nocteque meretricias fores pulsans, si diutius potiendi desideria differantur, ipsa deficit exspectatione, dum sperat: in quo utique non finis amoris, sed incrementum est. Et quidquid est desiderabile, si non contingat desideranti, deficit in illud, et quasi ipsam deponit animam qui desiderat. Si tamen spes propior assurgat, dat vires spes proxima: si autem absentia sit dilecti, eo ipso quod absentem desiderat, qui concupivit, animae suae patitur defectionem. Itaque quanto longius est istud quod desideratur, tanto magis deficit qui desiderat. Id est ergo deficere; unumquemque in id totis studiis migrare quod diligat. Illud cogitat, illi adhaeret, illud personat, quod receperit diligendum, in id quadam animae defectione transfunditur; ut si mater filii exspectet praesentiam, quemadmodum exspectabat Tobiae uxor filium peregrinantem, deficiens a desiderio, et in angustiis constituta, et tamquam resoluta viribus [Tob. X, 3 et seq.]. Quid enim aliud nisi defectum quemdam eius verba significant? Sed quo magis lassatur affectus, eo amplius amor crescit: et quo diutius abest qui desideratur, eo exspectantis desideria maiore quadam vi amoris ignescunt. Caro deficit, sed cupiditas alitur et augetur. |
4 | Hinc ergo colligere possumus quid sit: Defecit in salutare tuum anima mea. Etenim spiritui adhaerens anima deficit ab eo quod est anima, et fit unus spiritus: quoniam qui adhaeret Domino, unus spiritus est [I Cor. VI, 17]. Itaque sanctus et timens Deum, nescit aliud desiderare, nisi salutare Dei, quod est Christus Iesus. Illum concupiscit, illum desiderat, a illum totis intendit viribus, illum gremio mentis fovet, illi se aperit et effundit: et hoc solum veretur, ne illum possit amittere. Itaque quanto maiore desiderio exercitata fuerit anima cupiens adhaerere salutari suo, tanto magis deficit. Ergo ista defectio imminutionem quidem fragilitatis, sed assumptionem virtutis operatur. Denique ipse alibi dicens: Sitivit in te anima mea [Psal. LXII, 2]; subiecit infra: Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua [Ibid., 9]. Qui enim sitit, cupit semper adhaerere fonti, nec aliud sibi nisi aquam expetere et contingere videtur, ut ipso pascatur affectu. Suscipiens ergo dextera animam meam, et de suo virtutem impartiens, facit eam esse quod non erat, ut dicat: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus [Galat. II, 20]. Disce autem etiam exemplo defectionem istam nimiae esse cupiditatis. Concupiscit, inquit, et deficit anima mea in atria Domini [Psal. LXXXIII, 3]. Ante concupiscens, inquit, et quasi totam se effundens in concupiscentiam, longo fune suspensa defectione dissolvitur. Denique quomodo deficiat anima in salutare Dei, Hieremias docet. Et factum est, inquit, in corde meo ut ignis ardens, flammans in ossibus meis, et dissolutus sum undique, et ferre non possum. Hoc igitur inflammatus desiderio, ait David: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi [Ierem. XX, 9]. |
5 | Recte speravi dixit in verbum; ante enim spes praecedit, et ideo sequitur defectio. Speravit autem in verbum quod praedicatum est esse venturum, quod potest intelligi de Deo Verbo. Aut certe in verbum speravit, qui verbo coelesti credidit, quo Domini nostri Iesu Christi annuntiatur adventus, vel quo eius gloria declaratur. Ergo Propheta considerans quae legerat, et cernens quod cum adesset corpori, velut quibusdam ligatus vinculis huius vitae, aberat a salutare Dei, concupiscebat, desiderabat, deficiebat, et toto dissolvebatur affectu; ut totus illius fieret quod desiderabat, sicut etiam in posterioribus ipse dicit: Effundo in conspectu eius orationem meam, tribulationem meam ante ipsum pronuntio, in deficiendo ex me spiritum meum [Psal. CXLI, 3 ] [et 4]. Defecit enim eius spiritus, immo ab eo deficit spiritus suus, qui se ipsum negat, ut adhaereat Christo. Unde semitae eius cognoscuntur a Domino; quia non sunt carnis, sed Christi semitae. |
6 | Etenim requirentium Deum via Christus est. Et nos igitur illud concuspiscamus aeternum, illud salutare Dei: non concupiscamus pecuniam, quam avarissimi concupiscunt, non concupiscamus alienae uxoris decorem, non ambitionis exagitemur desiderio, non saeculari intendamus gloriae, non fallacis circumscriptionis studiis occupemur, non proximum circumvenire iniquitate cupiamus, non postremo partes vulpium simus in terrenae voluptatis interiora demersi, tamquam exsules aeternorum, et de illa supernae spei praesumptione deiecti. Attollat igitur se anima nostra deficiens viribus suis; ut adhaereat salutari Dei, qui est Christus Dominus Iesus, quod interpretatione dicitur Domini salus. Ipse est enim salus, veritas, virtus atque sapientia. Qui igitur deficit sibi, ut virtuti adhaereat, amittit quod suum est, accipit quod aeternum est. |
7 | (Vers. 82.) Sequitur: Defecerunt oculi mei in verbum tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Supra est πρακτικόν, hic θεωρητικόν: ibi in salutare deficit anima, eo quod concupiscit eum, cuius Passione servata est: hic in verbum Domini prophetae oculi defecerunt. Et videamus ne quemadmodum illic adhaerens Christo anima deficit in unum spiritum, et fit unus spiritus: ita et deficiant oculi, ut fiat una mens. Oculi enim mentis isti sunt oculi, scilicet interioris hominis, non hi oculi qui ministerio funguntur obtutus. Est enim oculus et mens, carnis: sed ille caecus est oculus, qui non videt quae divina sunt, qui frustra mente carnis inflatus est. Est et alius oculus, sensus Christi, quo Ecclesia videt Christum; sicut ipse dicit ad Sponsam: Corde nos cepisti uno ab oculis tuis [Cant. IV, 9]. Merito uno oculo Christus videtur; quia non videtur oculo carnali: aut quia duos oculos habens Ecclesia, moralem et mysticum, fidei oculo plus videt Christum. Mysticus enim oculus acutior est, moralis dulcior. |
8 | Et fortasse isti oculi sunt, quibus Paulus videbat aeterna, ubi coepit corporalia non videre. Denique qui Christum non videbat, priusquam oculos amitteret, vidit eum posteaquam visum amisit oculorum. Vidit enim qui dixit: Quis es, Domine [Act. IX, 5]? Videbat utique Christum, quem etiam Dominum fatebatur. Et infra: Domine, inquit, quid me vis facere [Ibid., 6]? Non ergo videbat eum, cuius exspectabat imperium? Quibus igitur oculis videre Paulus plus coepit, nisi iis quos nobis ipse monstravit, dicens: Orabo spiritu, orabo et mente [I Cor. XIV, 15]? Denique ut scias quia vidit orando: Factum est, inquit, revertenti mihi in Hierusalem, cum orarem in templo, pavorem habui, vidi illum dicentem mihi: Festina, et exi citius de Hierusalem; non enim recipient testimonium tuum de me [Act. XXII, 17 ] [et 18]. Isti ergo oculi in verbum Dei deficiunt, et dicunt: Quando consolaberis me? Istis oculis prophetae dicebantur Videntes; quia per revelationem ea quae erant abscondita, mente cernebant. |
9 | Quid est oculos deficere? De corporalibus dicamus, ut intelligamus de spiritalibus. Nonne quando aliquem desideramus, et speramus adfore, eo dirigimus oculos, unde speramus esse venturum? Itaque contenti diu quotidiana exspectatione deficimus. Sic Anna circumspiciens in viam, sollicitis adventum filii explorabat excubiis [Tob. X, 7]. Sic David propheta, currentem de praelio, positis in turre exploratoribus, interrogare de salute filii pater sedulus gestiebat [II Reg. XVIII, 24]. Sic tenerae uxor aetatis de specula littorali, indefessa exspectatione viri praestolatur adventum; ut quamcumque navim viderit, illic putet coniugem navigare, metuatque ne videndi gratiam dilecti alius antevertat, nec ipsa possit prima dicere: Video te, marite; sicut Anna dicebat ad filium: Video te, fili, amodo libentius moriar [Tob. XI, 8]; mortis videlicet dolorem exoptati conspectus suavitate non sentiens. Ergo ut illa quae advenienti viro se optat offerre, ablegatis omnibus domesticis occupationibus, semitas viantis aut pedum vestigia legit: sic Propheta curis exutus saecularibus, interiorum oculorum in verbum Dei pervigil custos usque ad defectionem sui intendebat obtutus, corpus suum redigens servituti, et animam suam ad humilitatis patientiam araneae modo tabescentis erudiens. Desiderabat enim sicut cervus fontes aquarum, et sitiebat in Dominum Deum suum, cupiens eius videre praesentiam, et apparere ante faciem Dei; nimioque desiderio et vehementi cupiditate deficiens, tunc se habiliorem iis quae de Domino poposcerit, impetrandis prophetica gratia praesumebat. Et nos igitur intendamus cor nostrum, ut possimus intelligere series Scripturarum, et verbum nobis venire a Domino postulemus, atque intellectum dari. Si quis de longinquo Verbum Dei obtutu mentis aspexerit, nondum planum atque distinctum, is velut quibusdam oculis interioribus Verbi navigium appropinquare animae suae cernit. Quo autem expressius videre coeperit, eo magis quasi ad portum veritatis festinat accedere, ut sit proximus invehendae. |
10 | Defecerunt ergo oculi Prophetae in verbum Dei, dicentes: Quando consolaberis me? Si oculi isti significati sunt, quibus cernimus et videmus, dicere debuerunt: Quando consolaberis nos; hoc est, non singulariter, sed pluraliter? Sed quia oculus mentis et oculus carnis unus oculus fiunt, et tunc homo consolatione fulcitur, cum caro et mens diversa non cupiunt, sed unum desiderant, unum requirunt; ideo intenti ad eum, qui ait: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30], isti quoque oculi unum se esse confitentur; quia uno atque eodem desiderio officioque funguntur. |
11 | Deficiebat ergo in verbum Propheta. Nos autem otiosos nos putamus, si verbo tantummodo studere videamur: et pluris aestimamus eos qui operantur, quam eos qui studium cognoscendae divinitatis exercent. Dicunt enim plerique: Ecce homo et opera eius. Quasi vero qui verbo studeat, non operetur; cum maius opus istud quam caetera sint. Si enim opus iustitia est, si opus temperantia, si opus fortitudo: utique opus est etiam sapientia; istae enim quatuor principales virtutes habentur. Nam si operatur Christus secundum quod iustitia est, utique operatur secundum quod Verbum est. Et operabatur cum esset in principio apud Patrem. Denique per ipsum omnia facta sunt [Ioan. I, 3]; ut scias operatorem omnium esse, et opus nostrum esse Christum Iesum. Etenim secundum quod verbum est, verbum inquirentibus, grande opus verbum est. Unde cum Martha festinaret circa ministerium, Maria autem verbum Domini audiret: ea quae audiebat, ei quae ministrabat, meruit anteferri. Dicenti enim Marthae: Domine, non est tibi curae, quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet. Respondens, dixit Dominus: Martha, Martha . . . . Maria bonam partem elegit, quae non auferetur illi [Luc. X, 40-42]. Ita verbum cognoscere maius opus esse quam ministrare, divinae auctoritate sententiae definitur. |
12 | Sed fortasse dicat aliquis dictum esse ab Apostolo: Quia non in sermone regnum est Dei, sed in virtute [I Cor. IV, 20]. Scriptum non nego, sed in quo sermone, cognosce; nempe quem inflatus effuderit, qui audientibus sermo prodesse non possit, qui sine ostensione sit spiritus atque virtutis, hunc sermonem Paulus non dignatur cognoscere; vult enim magis virtutem sermonis agnoscere. Denique nolebat talem suum esse Apostolus sermonem, qui in infirmitate veniebat, ut alios faceret fortiores: in timore et tremore; ut timentes nihil metuerent, nisi Dominum Iesum: trementes pacem eius tranquillitatemque servarent. Audi ergo qualem Apostolus sermonem habebat. Et sermo, inquit, meus et praedicatio mea non in persuasione sapientiae verborum, sed in ostensione spiritus et virtutis [I Cor. II, 4]; quia fides non in forensi sermone sapientiae, sed Dei virtute firmatur. Ergo in sermone sanctorum virtus est, in sermone autem forensi isto ac philosophico vanitas mundi. Virtutem autem esse in sermone sanctorum etiam iste Propheta te doceat, qui ait: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa [Psal. LXVII, 12]; hoc est, ut multa possint virtute Evangelium praedicare. Probatum est ergo quod in Evangelii praedicatione sit virtus: praedicatio autem Evangelii, sermo sanctorum est: ita dubium non residet, quin in sermone sancto sit virtus. |
13 | (Vers. 83.) Sequitur versus tertius: Quoniam factus sum tamquam uter in gelicidio, iustificationes tuas non sum oblitus. Vox ista, vox iusti est, qui mortificaverit suum corpus; recte enim uter dicitur iustus, qui exspoliatus, non nudus inveniatur: uter namque de exuviis fit animantis mortui. Igitur et nos peccato moriamur, ut vivamus Deo. Repleti spiritus iucunditate, et suavitate laetitiae, erimus exuviae spiritales, carentes infirmitate corporea, et integro mentis sinu infusam nobis divinorum mysteriorum gratiam reservantes. De his utribus dicitur, quia vinum novum in utres novos mittunt [Matth. IX, 17], qui volunt utrumque servare, et corpus, et gratiam. Non effluat igitur tuus hic uter, non rimosus sit, non terreno inveterascat situ; ne vinum novum veteres utres rumpat, quo scindantur utres, fundatur gratia. Non iterum sole iniquitatis et nimia vi caloris arescant, sed ferventium viscerum cupiditates diversae nivali quodam frigore temperentur. Frigescat aestus libidinis, et quodam continentiae gelu, ieiuniorumque restinctus, matutina oratione perfletur; quando sicut ros, ita super terram nostram Dei verba descendunt, sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum. Nescit utrem bonum ista nix laedere, nix quae divini splendore fulget eloquii. Nix haec refrigerat, non adurit: fecundat sata, non internecat. Nix haec praeceptio continentiae est, quae calorem facit corporeum frigere, et omnem naturae interioris restinguit ardorem. Et forte ideo cum resurrectionis suae demonstraret gloriam, vestimenta eius erant candida sicut nix: ut non solum ipse alienus aestimaretur a contagione peccati, verum etiam quicumque resuscitatur, congelatis coniugii cupiditatibus, resurgere frigidus videretur. In resurrectione enim neque nubunt, neque uxores ducunt, sed erunt sicut angeli Dei in coelo. Boni ergo utres frigidi, hoc est, in gelicidio constricti pruinis, non libidinis calore resoluti. |
14 | Utrem autem corpus hoc dici, licet ex pluribus locis, tamen etiam inde intellige, quod Adam et Eva ubi imaginem deposuere coelestis, quam ante portabant, imaginem terreni hominis induentes, tunicas dicti snut vestiti esse pelliceas, corporales enim eos de spiritalibus fecerat culpa commissa [Gen. III, 21]. Nec illud absurdum ad intelligendum, quod ita se dicat factum David sicut utrem in gelicidio; eo quod in asperitate licet positus glaciali, mortificaverit tamen corpus suum; ne sentiret hiemis illius asperitatem, quam Salvator dicit gravem futuram esse fugientibus [Matth. XXIV, 20]. Sicut enim glaciem non sentit uter, quia pellis est animalis mortui; ita mortuus peccato Propheta frigus peccati sentire non poterat: vel certe quod non frangatur necessitatibus, nec resistat caro menti; sed mollior ductu, animae se inflectat imperiis, et in hoc mundi gelicidio non arescat: vel quia corpus afflictionis sumus, et mortem Domini Iesu semper in nostro corpore circumferre debemus. Hic est uter qui castigat corpus suum, non ut ille incrassatus et obesus populus, qui sedit manducare et bibere, et surrexerunt ludere [Exod. XXXII, 6]. Hic est uter qui inebriat non vino, sed spiritu: in quo non botryo amaritudinis, non draconum furor, non furor aspidum, sed poculum inebrians quam praeclarum est! In hoc ergo gloriatur David, quia factus est sicut uter in gelicidio, operationem peccati non sentiens. |
15 | Et bene peccatum gelicidio comparatur. Sicut enim gelicidium ad nullum usum utile est, ad nullam operationem; sic culpa nulli prodest usui, nulli operationi: et ideo sicut gelicidium declinanda est, ne noceat et adurat. Bonum ergo mihi fieri sicut utrem in gelicidio; ut possim non oblivisci iustificationes Domini, ut earum liquore perfusus refrigeret omnis fervor internae cupiditatis. Non ergo vacuum, sed plenum hunc utrem esse oportet, plenum spiritus, plenum iustificationum; ut peccata mea ipse confitear, ut luxuriam carnis meae comprimam; moriendum est enim mundo, ut vivamus Deo. Si autem vivamus carni, mors utique est carnis prudentia: vivere non possumus Deo; quia inimica est Deo carnalis ista sapientia, et vita saecularis. |
16 | (Vers. 84.) Sequitur versus quartus: Quot sunt dies servi tui? Quando facies mihi de persequentibus me iudicium? Potest sic accipi: Quot sunt dies servi tui, quasi dicat: Quanti sunt dies humani, quantum tempus, quantum spatium? Cur invidetur tam brevi vitae; ne tranquillo cursu istius saeculi perfruamur? Cur in brevi spatio tam multi persequentium nos laquei tenduntur? Adsit iam iudicium in quo poena est perfidorum, in quo persecutoribus digna impietatis suae pretia redduntur. Vel sic: Quousque insultare poterunt, quousque inquietare, qui nos diversis modis quaerunt affligere? Non serus erit terminus; etenim quasi Propheta celeritatem transcurrendae istius vitae non annorum, sed dierum aestimatione subducit, dicens: Quot sunt dies servi tui? Et bene dies dixit; ut non solum moras annuas prophetica visione transcurreret: verum etiam splendidum sibi vitae huius curriculum virtutum lumine declararet. Meritoque securus ait: Quando facies mihi de persequentibus me iudicium? Mihi, inquit, iudicium de persequentibus facies, non de me persequentibus iudicium dabis; quoniam non resurgunt impii in iudicio. Sed mihi, inquit, da iudicium; ut cum remuneras innocentiam, fidem provehis, misericordiam coronas, impii persecutores meritorum praemiis propheticorum iudicentur. |
17 | Non absurdum etiam illud, ut quia breves dies et pauci sunt istius vitae, non diutius gratiam suam Dominus circa Prophetam suum differat: sed ipsi iudicium de persequentibus faciat. Nam hic quoque iudicium est de persecutoribus; siquidem qui non credit in Christo, iam iudicatus est. Iudicium autem hoc est, quod dedit servulis suis Dominus Iesus dicens: Habebitis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici [Luc. X, 19]. Et verum iudicium, in quo torquetur inimicus, sicut ipse confessus est dicens: Quid . . . . venisti ante tempus torquere nos [Matth. VIII, 29]? |
18 | Hoc ergo deposcit virtutum stabilitate fundatus Propheta, ut subiiciatur sibi non homo, sed ille qui locum sibi in homine vindicavit. Unde et Apostolus ipsum magis in hominis peccato putavit esse damnandum, ipsum subiiciendum, de quo ait: Canterat Deus Satanam sub pedibus vestris cito [Rom. XVI, 20]. Ex hoc ergo persecutore iudicium sibi fieri gestit; ut fidei Propheticae vestigiis adversarius conteratur, et comminuat eum sub pedibus suis Propheta sicut pulverem: et in hac corporis sui militia constitutus, quamvis dies vitae breves sint; triumphum tamen de adversario adipiscatur, quo reformati hominis in veterem gratiam, quem ante delictorum vinculis tenebat astrictum, et ferventis libidinis lassabat aestu, libertatem ingemiscat, potestatem sentiat. Subiectus est igitur adversarius secundum Dominisententiam. Etenim Dominus Iesus veniens in hunc mundum per Virginis partums ubiecit animae nostrae omnes contrarias potestates; ut fide tua, verbotuo, conversatione tua, et operibus conterantur. Si ergo non conteris adversarium, tua culpa est, qui permissa non uteris potestate. In nobis est igitur, ut aut subiiciatur adversarius, aut resultet. Si enim actus noster displiceat, incipit adversarius superbire: si autem bonis inhaereamus operibus, exerceamus studia castitatis, iustitiae, continentiae, calcamus serpentem, et scorpionem. Calcamus enim illum pedibus castitatis; conterimus et scorpionem, ne possit excutere: calcamus continentiae vestigiis, verecundiae, iustitiaeque gressibus. Possumus ergo et in hac brevi vita triumphum de adversariis habere perpetuum. |
19 | (Vers. 85.) Sequitur versus quintus: Narraverunt mihi iniusti exercitationes, sed non sicut lex tua, Domine. Bene optat iudicium sibi fieri de persequentibus, qui non solum opera iusti impedire, verumetiam fidem superflua narratione subvertere conati sunt. Etenim quasi fabulae cuiusdam naenias narratas sibi dicit ἀδολεχίας, hoc est, superfluas loquacitates. Narratores enim superflui, sicut hirundines, disputationis suavitatem nativae loquacitatis continuatione corrumpunt, ut Aristotelis sententia est. |
20 | Superflua igitur loquitur haereticus, qui non loquitur veritatem, non loquitur secundum legem. Qui autem fundatus in lege est, novit a veris falsa discernere; spiritalis eruditione doctrinae, haeretica ab Evangelicis dogmata separare. Ideoque ne multi decipiantur, iubetur a Domino tacere peccator: Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas [Ps. XLIX, 17]? Conticescat igitur perfidia, quae tramitem veritatis tenere non novit, quae Dei praecepta non servat. Cur enim per os suum assumunt peccatores Evangelium veritatis, in quorum ore veritas non est? Omnia autem praecepta Dei veritas, Christus autem veritas. Non ergo est Christus in disputationibus perfidorum, qui dicit perfido: Os tuum abundavit nequitia, et lingua tua concinnavit dolum [Ibid., 20]; lingua enim quae vult astruere mendacium, dolum utique nectit assertis. Sed huiusmodi fur est, et cum fure concurrens. Multi enim fures sunt, qui verbum Dei non ad utilitatem suam furantur et rapiunt, sed ad fraudem; et patrimonium quoddam coelestium Scripturarum in sua furta detorquent, adulterina sibi compendia colligentes, dolo magis quam veritate quaesita. Sed hi sunt qui miscent aquam vino, tamquam caupones pessimi, adulterantes sermonem Dei, et insincerum proferentes quidquid perfido et tamquam ebrio ore deprompserint; et ideo aliena loquuntur a lege. Unde eos bene Propheta refugit atque reprehendit: sciens quid praescripto legis acceperit. |
21 | (Vers. 86.) Recte ergo ait sequenti versiculo: Omnia praecepta tua veritas: iniuste persecuti sunt me, adiuva me. Quasi bonus miles bella non refugit, nec conflictus quamvis gravium praeliorum bellator pavescit assuetus; sed fidelis et providus aspirare sibi divinitus orat auxilia, et piae devotionis fidelia sibi adiumenta deposcit. Ideoque non petit ut persecutiones quiescant; sed in persecutionibus se postulat adiuvari. Sciebat enim quod omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutiones patiuntur. Mavult ergo persecutiones pati; ut pie vivere in Christo possit. Et bene non unam persecutionem, sed multas persecutiones dixit, nec expressit vocabula persequentium; quia multi persecutores, non solum quos videmus, sed etiam quos non videmus. Persequuntur nequitiae spiritales, persequitur haereticus, Iudaeus, gentilis. Omnes ergo sub persecutoribus, qui volunt pie vivere; quia ubi multi persecutores, nullum a persecutoribus vacat tempus pie vivere gestienti. Et fortasse cum persecutiones non patimur, tamquam condemnati habemur; quia nequaquam pie vivere velimus in Christo. Nam utique cum sit definita sententia, quod Omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu, persecutiones patiuntur [II Tim. III, 12], videtur is qui persecutiones non patitur, abdicatus, quod non sit piae intentionis in Christo; devotionem etenim fidei praelia persequuntur. Si desint certamina, vereor ne deesse videatur, qui certare desideret. Omnia, inquit, praecepta tua veritas [Ioan. XV, 20]. Quae praecepta nisi illa: Si me persecuti sunt, et vos persequentur? Haec praecepta David, anterior licet Incarnationis sacramento, iam tamen audiebat in spiritu: et quasi Christi discipulus non subtrahebat se passionibus, sed certaminibus offerebat: sciebat hoc sibi ad gloriam fructuosum, hoc ad custodiam salutis tutum, ut frequentibus exercitiis iusti pietas confirmaretur. Cito enim fides inexercitata languescit, et crebris otiosa tentatur incommodis. Remissas excubias callidus, insidiator irrumpit: assuetum autem bello virum externa fraus instruit, et ad gloriosae provehit palmam victoriae. Pax ergo fidei corruptelae materia est. |
22 | Quam pulchre nobis persecutionis processere tempora. Intentus erat sicut mendicus intimae ad Deum mentis affectus: illi adhaerebat, nec ullas cogitationes obstrepentes sibi precantis animus sentiebat: totis visceribus fundebatur oratio, et quidam miscebatur sermo cum Domino; quotidiana meditatio habebat iam contemptum periculi, et usum calcandae mortis receperat. Quod amisimus exercitium tentant otia, quos bella non fregerant. Periculosa igitur et pacis otia. In pace plures persecutiones esse coeperunt. Nullus erat tempore persecutionis adulator, qui callida mentxem adulatione tentaret. Non vacabat animo corporis delectatione dissolvi, et huiusmodi quae secundis rebus excitari solent, admittere passiones. Ideo Apostoli cum caederentur, includerentur, exsultabant quod illis iniuriis aeternae gloriae meritum lucrabantur, qui digni fuerant pro Christi nomine iniurias sustinere [Act. V, 41]. Non illis erat cura de patrimonio, studium de potestatibus et honoribus, non de praelatione, quae etiam iustos exagitare consuevit; sed ille se praeferri putabat, qui esset pluribus verberibus flagellatus. |
23 | Merito ergo David occasiones expetit triumphandi, et certandi copiam pro devotionis eruditione non metuit, qui noverat persecutiones iniquorum proficere ad incrementa virtutis. Non enim dixit: Quia persecutiones patior, adiuva me; sed: Iniuste, inquit, persecuti sunt me, adiuva me. Potest enim quis et persecutiones pati, sed non iniuste; quia est etiam iusta persecutio, si oderimus obscenos, si infesti simus iniustis, si iniquos velimus opprimere, ne pluribus noceant, si avarum fraudis suae compendiis exuamus, si exsecremur insolentiam superborum. Qui autem pro fide, pro iustitia, pro castitate persecutionem patitur, bene is dicit: Iniuste persecuti sunt me, adiuva me. |
24 | (Vers. 87.) Sequitur versus septimus: Paulominus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Non superfluo divinum quaesivit auxilium, qui sciebat sibi adversus fortes esse certamen, pluraque sibi praelia praeparata dimicaturo nunc adversus nequitias spiritales, quae sunt in coelestibus, nunc adversus calorem sanguinis, et innumeras corporis huius illecebras, quarum nexu vario et diuturna colluctatione lassatus pudendo corruisset certamine; nisi fidei se radice tenuisset. Discamus cavere quem gerimus, hic nobis hostis domesticus, hic inimicus gravis est nostri ipsius usus corporis. Inflammatur vino, ardet libidine, decore mulieris occursantis accenditur, spe alitur, desperatione uritur, illecebris exuritur, non evaporat effectu, timore turbatur, metu frangitur, luxuria mollitur, lascivia dissolvitur, labore afficitur, sollicitudine fatigatur, passione conteritur. Miraris si inter tot adversarias passionum vices se etiam iustus tenere vix possit, cum impares simus etiam singularum certamini? Quem vel sola libido non vindicet, quem non subiuget avaritia, quem formido non quatiat, quem luxuria non enervet, quem lascivia non emolliat, quem non supplantet ebrietas? |
25 | Quasi conscius igitur carnalis infirmitatis, et explorator persecutionis hostilis, dicit: Paulominus consummaverunt me in terra. In hac utique terra, in qua Adam primus corruit, et pudenda prolapsione deiectus, totius gressum futurae posteritatis inflexit [Gen. III, 17]. In hac terra, in qua Cain munera fraterna dolens suis esse praelata, ruina est stratus invidiae. Denique vox fraterni sanguinis clamavit a terra [Gen. IV, 10]. In hac terra Noe sanctus quem totius orbis diluvia in tantis procellis et fluctibus pervigilem probaverunt, ubi tamen otioso curas laxavit corpore, somnum ebrietatis offendit, contumeliam paternae pietatis incurrit [Gen. IX, 21 ] [et 22], docens periculosa otia securae esse virtuti. In hac terra Lot reverendi parentis imitator, quem non luxuriantis Sodomitanae plebis decoloravit impuritas, non flamma Sodomae ardentis involvit, veniabilis quidem ignorantiae, pudendae tamen commixtionis non evasit incestum [Gen. XIX, 32 et seq.]. Uritur iste flammis mulierum, quem sulphurea flamma non ussit. |
26 | In hac terra etiam David propemodum consummatum se esse dixit. Siquidem pene motos pedes suos et gressus suos paulominus sensit effusos: quia divitias saeculares et successus corporalium prosperorum loco beatitudinis aestimavit peccatoribus abundare. Propter quod etiam flagellatus est; sed flagella iusto remedia salutis sunt. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit [Heb. XII, 6]. Unde etiam David conversus ad Domini charitatem, atque in eius eruditus praeceptis, non ignorans quod caducis caduca fortuito quodam deferantur eventu, et quia non divitiarum abundantia, sed virtutum gratia vitae probabilis merita pensantur, dilexit magis quam dereliquit mandata Dei, quibus solis potuit ingruentes nequitias spiritales, et insurgentes huius corporis appetitus in hac tam fragilis naturae infirmitate superare. Magna igitur virtus, quae sub tantis persecutionibus constituta, et pene oppressa; tamen suum non est oblita praesidium, nec mandata Domini dereliquit. |
27 | (Vers. 88.) Ideo quia solum sibi Deum profuisse cognovit, preces ad Dominum dirigens, ait versu sequenti: Secundum misericordiam tuam vivifica me: et custodiam testimonia oris tui [Sup. v. 17]. Quam vivificationem sui postulet, supra diximus; quia non id precatus est quod habebat, sed quod desiderabat, id est, ut viveret in aeternum, intelligens vitae beatitudinem in hoc fluctuanti et infido nobis corpore esse non posse, cuius imbecillitas propositum animae derelinquat. Opus est ergo misericordia Dei, ut continua et perpetua sit in hoc corpore vivificatio; ut quotidie iustus Deo vivat, peccatoque moriatur. Si enim culpa moriatur in nobis, erit vita Deo vivens, et custodia praeceptorum coelestium perseverans, quam utique ille custodit, qui vivificatur a Domino. |
28 | Denique vivificari se ante poscit a Domino, et postea custodiam testimoniorum coelestium pollicetur; non enim communis haec vita custodit coeleste mandatum, sed illa quae munere fulcitur aeterno per operationem gratiae spiritalis. Possumus etiam sic intelligere: quia iam Propheta quae erant Legis agnoverat, optat adventus Dominici misericordiam, ut accipiat praecepta, quibus Lex adimpleatur; ut non solum adulterium sciret esse vitandum, sed etiam concupiscentiam adulterii declinandam. Os enim Patris Iesus Dominus locutus est in Evangelio, eum qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, in corde suo adulterium perpetrasse [Matth. V, 28]. Quantum Evangelio profecerunt studia castitatis, quo non solum turpioris facti, sed etiam studii degeneris ablegatur opprobrium! |
29 | Qui sunt autem de quibus dicit quod paulominus consummaverunt eum in terra, nisi persecutores? De quorum uno ait Dominus Iesus: Ite, dicite vulpi illi [Luc. XIII, 32], hoc est, de Herode. Et alibi cum se fraudulenter interrogari adverteret, dixit: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant [Matth. VIII, 20]; eo quod fraudulenter in terrestrium passionum quibusdam latibulis demorentur. Unde etiam Samson binas vulpes sibi nexuit, ad quarum caudas alligavit faces, et dimisit eas per messes Allophylorum [Iudic. XV, 4 ] [et 5]; per hanc figuram significans quod improbi ac fraudulenti homines, et maxime haeretici, liberam linguam habeant ad latrandum, sed exitus impeditos: aut litigiosa principia, finem vero fraudis suae incendio deputatum. Ideoque et trecentas vulpes dimisit, eo quod perfidi crucis quidem se praedicatione commendare desiderant, sed mysterium eius tenere non possunt, qui hac praedicatione composita et falsa atque simulata urere magis fructus conantur alienos; cum utique vera crux Domini non exurat aliena merita, sed fecundet. Meritoque scriptum est in Canticis canticorum: Prendite nobis vulpes pusillas exterminantes vineas; ut vineae nostrae floreant [Cant. II, 15]. Quo ostenditur, quod vel Dominus Iesus, vel Ecclesia, fraudulentorum dolos a vineis suis exterminandos esse praecipiant; ne pusillulis vineis noceant, quia adultis iam vitibus nocere non possunt. Haereticus enim imperfectum tentare potest, non potest supplantare perfectum. |