monumenta.ch > Ambrosius > 8
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO SEPTIMUS. Zain <<<     >>> SERMO NONUS. Theth

Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO OCTAVUS. Heth

1 Octava littera Heth, quae interpretatione latina dicitur pavor: sanctorum pavor esse consuevit. Denique pavor cecidit in Abraham [Gen. XV, 12], cum sacrificium offerret plenum mysterii spiritalis. Ipse quoque David ait: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax [Psal. CXV, 2]. Religionis enim reverentiam significat magis, quam infirmitatem timoris; licet etiam ipse timor secundum Deum sanctus sit: Initium enim sapientiae timor Domini [Psal. CX, 10]. Ergo qui timent Deum, sapientes: qui autem sapientes, beati; Beatus enim quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum [Psal. XCIII, 12]. Hi quoque qui timent Deum, beati sunt, sicut exempli exstat auctoritas, quia Beati omnes qui timent Dominum [Psal. CXXVII, 1]. Ita colligitur quia timentes Deum, et sapientes sunt, et beati. Sanctus igitur timor Domini; quia vere sanctorum est pavor.
2 (Vers. 57.) Denique praemissa hac littera, statim sequitur persona iusti dicens: Portio mea, Domine: dixi custodire legem tuam. [Ex toto huius operis contextu, et ex hoc potissimum loco evidentissime colligitur talem Ambrosii tempore fuisse huius psalmi in exemplaribus Hebraicis, Graecis, ac Latinis divisionem, qualem etiam nunc in eis reperimus. Porro observandum obiter versum Ambrosio idem esse ac sententiam, sive absoluti sensus comprehensionem; cum saepius, ubi de sacris paginis agitur, versus nihil aliud significet, nisi vocum seriem quam nos Galli lineam vocitamus. Haec autem omnino sex dictionibus constabat, eoque consilio excogitata fuerat, ne quid Scripturae aut demi aut adiici posset. Vide Criticen vet. Testam. cap. 26.] Codices plerique hunc versiculum, qui primus est litterae octavae, ultimo loco litterae habent septimae: sed secundum Hebraeos emendatus apud Graecos psalmorum liber hunc versum docuit nos octavae litterae copulandum. Deinde ordo ipse et numerus versuum ita convenit, ut ab eo incipiat octava littera.
3 Portio, inquit, mea Dominus. Quam rarus in terris qui possit dicere: Portio mea Dominus: quam alienus a vitiis, quam segregatus ab omni labe peccati, qui nihil habeat commune cum saeculo, nihil mundi huius vindicet sibi, [Mss. tres, non sit corporalium possessionum cupiditas. Decem cum ant. edit., non sit corporalium possessio cupiditatum. A quibus non abit edit. Rom. nisi quod ex uno cod. Vat habet: Cui sit, etc. Sed cum relativum neque in edit. ant. neque in mss. ullis Gall. reperire sit, lectionem cod. Remig. ac Vind. poti rem duximus.] non sit corporalium possessor cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet avaritia, non lascivia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambitio, non maceret invidia, non aliqua negotiorum saecularium cura sollicitet, verus minister altaris, Deo, non sibi natus.
4 Levi enim, ut habet interpretatio, significat ipse mihi assumptus, significat et ipse meus, significat et tantum assumptus, significat et assumptus mihi. Ipse idem et mihi Levi, et Deo est; quomodo idem et mihi sacerdos, et Deo est: et mihi advocatus et Domini deprecator: pro me offerens sacrificium, et idem se offerens Domino? Denique et alibi Levi interpretatione dicitur, pro me. Etenim si a me nominetur Levi, pro me est: si pro me offerat, pro me est: si pro me interveniat, pro me est. Sin autem vocetur a Domino, ipse mihi dicitur, hoc est, non alii tributarius, non decimarius, non de possessione munificus: ipse mihi, hoc est, tamquam abundans pro his omnibus, non ab hoc decimas, non fructus, non dona quaero, non munera, ipse mihi pro munere est, ipse est pro tributo: non in possessione sua munificus mihi, sed ipse mihi possessio, ipse meus fructus, ipse meus census assumptus mihi, vel assumptus a me. Non potest hoc sine divina esse gratia. Sicut enim possessio non potest mea esse, nisi emero eam; sic non potest esse Levi, nisi fuerit assumptus a Domino; cum enim assumptus fuerit, recte dicitur ipse meus. Denique cum Moysi dictum esset ut populo Iudaeorum per tribus singulas divideret incolatus, et distribueret singulis tribubus portionem, tribum Leviticam excepit Deus dicens: Filiis Levi non erit portio, neque sors in medio fratrum suorum; quia Dominus Deus pars eorum est [Deut. X, 9]. Et alibi: Ego Dominus portio eorum [Num. XVIII, 20].
5 Negatur his terrena divisio: ut ipsi dum saecularem sibi non vindicant portionem, fiant coelestis possessio: vel hoc solum noverint possidere, hoc est, fidei et devotionis obsequium; multo ditiores quam qui possessionum suarum spatia ampla diffundunt. Quantumlibet enim fines suos extendant, et terra deficit, et mare includit insanas cupiditates, et pendunt tributa maiora quam fructus sunt. At vero iste nihil sibi possidens, nulli nisi Deo militat, supra terram eius est portio, non eum terra deficit, non mari clauditur. Cui portio Deus est, totius possessor est naturae. Pro agris igitur ipse sibi satis est, habens bonum fructum, qui numquam possit perire: pro domibus satis est sibi, ut sit habitatio Domini, et templum Dei, quo nihil potest esse pretiosius. Quid enim pretiosius Deo? Aut quid deest ei viro qui potest dicere: Non contingat mihi gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo [Galat. VI, 4]? Non potest in hoc princeps mundi huius sibi consortium vindicare, in quo nihil suum invenit.
6 Ideoque Dominus qui venit docere, ut fieret nobis Deus portio, ait: Venit enim huius mundi princeps, et in me invenit nihil [Ioan. XIV, 30]. Meritoque nos imitatores sui esse volens ait: Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam [Matth. X, 9]. Unde Petrus ostendens in Deo portionem sibi esse, non in saeculo, ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc tibi do, in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula [Act. III, 6]: haec est portio mea: haec est sors mea: portio mea Christus est. In nomine, igitur, Christi Iesu surge et ambula, hoc est, in portione mea dives sum, in portione mea potens sum: merito tales praesumo fructus istius portionis, ut salus et vita donetur: quia hoc est istius patrimonium portionis quam elegi mihi. Dixit hoc claudo, et surrexit qui erat claudus ab utero matris suae. Quomodo ergo Petrus poterat portionis suae damna sentire, qui naturae damna reparabat?
7 Quare non habeas argentum atque aurum, Petre, dic nobis: dic etiam quid sit istud quod habere te dicis, qui omnia quae habebas, te reliquisse dixisti. Sic enim locutus es Domino: Ecce nos omnia reliquimus, et secuti sumus te [Matth. XIX, 27], hoc est, non quaesivimus quae saeculi sunt, non quaesivimus partem de possessionibus: sed te elegimus portionem. Reliquisti ergo ante omnia, Petre, quae habebas; unde habes quod habere te dicis? Surgit claudus, et sono tui sermonis erigitur. Sanitatem aliis donas, qui indigebas ipse tuae salutis auxilio. Reliquisti ergo quae habebas, et cepisti quae non habebas. Christus tibi portio, Christus tibi possessio est. Illius nomen [Mss. Rem., Fisc. et Sorb. duo, tibi munificum. Et secuti sumus te, hoc est, quaesivimus Iesum. Illius nomen tibi, etc.] tibi munificum, illius nomen tibi est fructuosum, illius nomen tibi tributa dependit, et bona tributa, non pecuniae, sed gratiae. Portio tua non ariditate siccatur, non imbre diluitur, non [Urere, non modo noxiam vim caloris ac frigoris passim significat, verum etiam cuiusvis alterius rei. Sic Horat. lib. I, ep. 10: Ut calceus olim Si pede maior erit subvertet, si minor uret. Id est, laedet. Hoc etiam modo locutum reperimus B. Hieron. atque alios.] frigore uritur, non tempestate quassatur. Per diem sol non uret te, neque luna per noctem. Serva portionem quam elegisti; ea est enim portio, quam terrenae partes aequare non possunt. Quid enim est quod conferri possit his, de quibus Deus dicit: Et inhabitabo in illis [Levit. XXVI, 12]. Quid magnificentius hospitio coelesti? Quid beatius possessione divina? Et deambulabo, inquit, in his [II Cor. VI, 16]. Alii queruntur de sui ruris angustiis: in te Deo est ampla possessio, in quo deambulare se dicit, hoc est, laxa spatia habitationis inveniens, qui terram includit manu; sic enim scriptum est: Quis mensus est manu aquas, et coelum palmo, et universam terram clausa manu [Esai XL, 12]? Cui mundus angustus est, tu ei ampla es domus. Portio, inquit, mea Dominus. Dicit hoc martyr. Ipsi ergo vivamus, cui mori est gloriosum. Aliis verbis quam bene dixit hoc Paulus, ostendens nullam habere se in hoc saeculo portionem! Sic enim scriptum est: Usque ad hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis vapulamus, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris. Maledicimur, et benedicimus: persecutionem patimur, et sustinemus: blasphemamur, et obsecramus. Tamquam lustramenta huius mundi facti sumus, omnium purgamenta usque adhuc [I Cor. IV, 11-13].
8 Fortasse moveat quod purgamentum se esse dixit. Non enim est. Sed hoc saecularibus videtur, qui putant summam in divitiis esse gloriam, vel decorem. Nonne isti universos purgamenta esse putant, quicumque illis obsequuntur propter divitias, et mirantur eos propter opes, timent propter potentiam, laudant propter nobilitatem? Sed haec omnia Paulus detrimenta magis putabat esse, quam commoda. Ideoque ait: Quae mihi lucra fuerunt, haec duxi propter Christum detrimenta esse, propter eminentem scientiam Christi Iesu Domini mei, propter quem omnium detrimentum passus sum, et aestimor stercora, ut Christum lucrifaciam [Philip. III, 7 ] [et 8]. Aestimor, inquit: non et haec mea, sed aliena sententia. Frequenter enim aestimatur pauper ille irridendus et exsecrandus propter illuviem vestium, aut vulnerum cicatrices; eo quod in terra nullam habeat portionem; et tamen portio eius in coelo est. Anima eius ibi sibi patrimonium collocavit, quia audivit Iesum dicentem: Nolite thesaurum vobis condere in terra . . . . . . . sed thesaurum, inquit, vobis condite in coelo [Matth. VI, 19 ] [et 20].
9 Sed hoc divites audire non possunt. Clausas aures habent, et sono aeris obtusas: nummus magis illis resonat, quam verba divina. Denique accessit quidam dives ad Dominum, qui portionem Dominum non habebat. Habebat enim multas possessiones: sed Dominus non inter multa numeratur, non enim dignatur habere cum saeculo consortium. Quae enim portio iustitiae cum iniquitate? Dicit ergo hic dives: Quid faciens vitam aeternam possidebo [Luc. XVIII, 18]? Respondit ei Dominus: Mandata nosti? Non homicidium facies, non adulterabis, non falsum testimonium dices [Ibid., 20 et 21]: ostendens vitam aeternam in his esse mandatis. At ille iustificare se volens dicit. Haec omnia feci, quid mihi restat? Ad quem Dominus ait, volens ei Dominum fieri portionem, non pecuniam, non possessiones, sed verum Deum: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me [Ibid., 22]. Verum ille cui portio aurum atque argentum erat, sine quibus esse non poterat, et cum quibus Dominus illi portio esse non poterat, contristatus est. Unde Dominus pronuntiavit impossibile esse, ut dives intret in regnum coelorum, sed quod impossibile per humanas cupiditates, hoc per divinam gratiam solam posse esse possibile.
10 Alibi quoque ait: Quicumque reliquerit patrem aut matrem, domum, aut fratres, aut sorores . . . . . centuplum accipiet in hoc saeculo, et vitam aeternam possidebit [Matth. XIX, 29]. Forsitan autem dicas: Utique qui relinquendo domum (per domum autem totum censum intellige), qui relinquendo propinquos Deum secutus fuerit, portio Domini est, et portio Deus illi est; habet etiam vitam aeternam; et quia accepto centuplo fit in hoc saeculo dives, dives, inquies, intrat in regnum coelorum. Deinde si centuplum dat Dominus eorum, quae etiam simpla impedimentum afferre consuerunt ad perceptionem haereditatis aeternae: centum ergo possessiones reddit pro una possessione, centum pondo auri pro uno pondere.
11 Multos quidem in hoc saeculo qui sua pauperibus donaverunt uberiore thesauro locupletatos fuisse cognovimus. Et pulcherrimus locus, ut etiam ad misericordiam provocentur. Sed non debent a Domino saecularem huiusmodi exigere mercedem, nec sperare quae mundi sunt: sed magis quia iis qui omnia reliquerint, Deus portio est. Ipse est utique merces perfecta virtutum, qui non centupli enumeratione, sed perfectae plenitudinis aestimatione censetur. Ego, inquit, Deus tuus sum [Gen. XVII, 1]. Non dixit, ero, sed iam sum, iam inhabito, iam possideo. Aufert dilationem, ubi invenit iusti confessionem. Sane alibi ait: Hodie mecum eris in paradiso [Luc. XXIII, 43]. Futurum promittit: sed id quod futurum est, unius diei spatio non patitur protelari. Denique potuit dicere: Mecum eris in paradiso: sed addidit, hodie, ne dilatione gratia minueretur.
12 Sed non illi soli dicit Dominus Iesus: Hodie mecum eris in paradiso: sed et tibi dicit: Mecum eris in paradiso, si confitearis Dominum Iesum, si eius patrocinium tibi poscas, si et ipse dicas: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum [Ibid., 42]. Sed tibi non dicit: Hodie mecum eris: dicit martyri: Hodie mecum eris in paradiso. Tibi non dicit, quia adhuc es in hoc febrienti corpore constitutus, in hoc concupiscenti, in hoc terrena adhuc desideranti: sed cum potueris dicere: Dirupisti vincula mea [Psal. CXV, 16], hoc est, solvisti cursum istius vitae, liberasti me ex hoc mortis corpore, tunc tibi dicit: Hodie mecum eris in paradiso.
13 Habes igitur, homo, inter multa proposita etiam huiusmodi portionem. Proposuit tibi Dominus in portione possessiones, in portione aurum, in portione argentum, in portione honores, in portione nobilitatem: proposuit etiam in portione se ipsum. Habes plurimas portiones, elige quam putas. Non te numerus perturbet, sed excitet gratia: non labor avertat, sed fructus invitet. In portione divina gemitus et labores sunt. Unde et sanctus Apostolus, cui portio Deus erat, ait: Haeredes sumus Dei, cohaeredes autem Christi; si tamen compatimur, ut simul glorificemur [Rom. VIII, 17]. Vides quia ubi haereditas Christi est, ibi debeat esse compassio. Qui autem compatitur, non perfunctorie compatitur, sed ut tribulationes Christi in corpore suo impleat, sicut implebat et Paulus, implebat et Hieremias, qui ait sub hac ipsa littera: Misericordia Domini est quod non defecimus; [Rom. edit., quia non sunt consumptae miserationes eius. Aliae et mss. ut in textu. Sed utraque lectio exoriri potuit ex LXX, qui sic scribunt, ὅτι οὐ συνετελέσθησαν οἱ οἰκτιρμοὶ αὐτοῦ; quod utroque modo explicari potest. Caeterum si quis huius loci verba, prout hic iacent, cum iis quibus exprimitur in sacris codicibus, conferre voluerit, non minimam inter illa reperiet discrepantiam.] quia non sunt consummatae miserationes eius: renovabit illas sicut lux matutina [Coloss. I, 24]. Multi sunt gemitus mei, et cor meum deficit. Sors mea Dominus, dixi; ideo sustinebo eum [Thren. III, 22 et seq.]. Qui ergo sustinet Dominum, sors Domini est. Unde et David qui ait: Sustinui Dominum, et respexit me [Psal. XXXIX, 2], hoc loco portionem sibi Deum esse profitetur.
14 Quam rarus qui istud usurpet sibi: non nobilitate, non divitiis usurpatur. Denique rex ille dives ait: Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreno illius qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro: decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine, ex semine hominis, et delectamento somni conveniente: et ego natus hausi communem aerem, et similiter in terram decidi, et primam vocem similem omnibus emisi plorans: in involumentis nutritus sum, et curis magnis. Et addidit: Nemo enim ex regibus diversum habuit nativitatis initium. Unus ergo omnibus est introitus nativitatis ad vitam, et similis exitus. [Sap. VII, 1 et seq.]. Et quia vidit commune esse nativitatis exordium, elaboravit esse portio Dei, et invocavit, et venit in eum spiritus sapientiae [Ibid., 7]. Sed luxuriosi aliam partem eligunt, qui dicunt: Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant [Sap. II, 7, 8]. Et infra: Quoniam haec pars nostra, et haec sors [Ibid., 9].
15 Quam magnum contemnere divitias: sed quam rarum hoc ipsum est! Utique et Moyses potuit regis esse successor, nutritus a regis filia. Potuit ergo esse non solum [Ita mss. omnes. Edit., vero quasi Pharao, sed ipse Pharao potuit esse. Uterque, etc. Sed lectionem nostram praestare manifestum est.] quasi Pharao, sed etiam Pharao, et Pharao potuit esse sicut Moyses; uterque enim homo: sed omnis potentia hominis in affectu est. Moyses noluit rex esse, cum posset: sed opprobrium Christi thesauris Aegypti arbitratus est praeferendum: sed fugiendo potentiam, potentior factus est; factus est enim in deum regi Pharao. Rex erat Pharao, sed deus non erat: Moyses factus est illi deus, hoc est, regi ipsi terribilis, quem rex metueret et timeret. Sed haec erat potentia sanctitatis. In talium congregatione deorum Deus stat atque discernit. [Am. atque Era. cum maxima mss. parte: Et tu si vis deus peccatoribus esse terroris (mss., terrori) regibus reverentiae, ut, etc. Edit. Gill. ac Rom., Et tu si vis tamquam Deus peccatoribus esse terrori, regibus; Rom., et regibus reverentiae. Verum cum haec lectio mss. suffragio destituatur, et illa non satis plenum offerat sensum, magis placuere verba codicum cum Laet. et Nav. alterius, quae proinde in contextum transcripsimus. Nec tamen displicet cod. Reg. ita praeferens. . . . . regibus terrori ac reverentiae.] Et tu si vis deus peccatoribus esse, terrori regibus, reverentiae aliis; ut tamquam Deo tibi videantur esse subiecti, quia operaris in Dei nomine: contemne quae saeculi sunt, et Dominicae passionis opprobrium contende omnibus praeferre divitiis. Opprobrium dico, quod illis videatur opprobrium, hoc est, Iudaeis scandalum, gentibus stultitia, nobis autem virtus Dei atque sapientia. Sed hoc Pharao opprobrium putans, hoc est, inopiam, ignobilitatem, contumelias, maluit diaboli esse, quam Dei portio: et ideo qui Deo subiectus esse nolebat, intercessioni hominis se ipse subiecit. Ergo quia portio Dei erat sanctus propheta David, recte ait: Dixi custodire legem tuam: spiritalem utique legem dicit, sicut et Paulus ostendit. Nam qui corporaliter Legem interpretati sunt, non custodiunt Legem, sed praevaricantur.
16 (Vers. 58.) Veniamus ad secundum versum, qui ita est: Deprecabor vultum tuum, Domine, in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Legimus in veteri Testamento quod deprecatus sit Moyses ut vultum Dei videret, et responsum sit ei: Nemo videbit faciem meam, et vivet [Exod. XXXIII, 20]. Mystice hoc primum intelligamus. Moyses Legis figuram accepit: Lex per occulta mysteria nuntiat Christum, non autem facie ad faciem demonstrat, sicut Evangelium demonstravit. In ipso enim facie ad faciem loquebatur; licet in Evangelio homo natus ex Virgine apparuerit, Verbum autem se per opera demonstraverit. Et fortasse hoc declaratum sit Moysi, quod populus Iudaeorum moriturus esset, et quod facie ad faciem Christum vidisset, et non credidisset. Quod si ad Legem referas, etiam finis Legis Christus est, secundum illud Apostolicum: [Rom. edit., Finis enim Legis est Christus ad iustitiam omni credenti. Et hic quidem ei favent quotquot nunc exstant Paulinarum epistolarum exemplaria, immo et Ambrosius ipse supra Serm. 5, num. 22, atque alibi; placuit tamen mss. ac vet. edit. omnium lectionem non deserere. Iterum post duos versus. mss. septem, qui in Christum credimus. Sed forsan alios mss. et cunctas edit. sic emendari oportere visum scriptoribus, quod non cogitarent superius positum, in Evangelio Christum facie ad faciem demonstrari. Itaque post verba: qui Christum vidimus, subintellige in Evangelio. Non male tamen Reg. cod. qui Christo vivimus.] Finis enim Christus est secundum Legem omni credenti [Rom. X, 4]. Et mortua est Legis interpretatio corporalis, ubi Dominus Christus Iesus spiritalem eius gratiam demonstravit. Vel certe quia omnes qui Christum vidimus, et baptizati in Christo sumus, mortui sumus peccato; quia viventes Legis vinculis tenebamur. Ubi autem in Christo mortui sumus, mortificati utique sumus Legi per corpus Christi; ut simus alterius qui ex mortuis resurrexit. Sed hoc mysticum est.
17 Morale autem, historiae veteris facit nos meminisse debere, quae est de sancto Moyse, qui rogavit Deum ut se demonstraret ei Deus, et ut facie ad faciem eum videret. Norat utique sanctus vates Domini quod invisibilem Deum facie ad faciem videre non posset: sed devotio sancta mensuram supergreditur, et putavit Deo etiam hoc esse possibile, ut corporeis oculis faceret id quod est incorporeum, comprehendi. Non est reprehensibilis hic error, sed etiam grata cupiditas atque inexplebilis, quod Dominum suum velut manu tenere, et obtutu oculorum videre cupiebat. Sciebat ad imaginem et similitudinem Dei factum esse hominem. Quando enim electus a Domino Deo est ad populum liberandum, impletus est spiritu sapientiae. Viderat angelum illum et faciem eius in gloria. Denique fulgente eius lumine, pavefactus est, et vidit rubum uri, et non exuri. [Sic mss. exceptis duobus, ubi legitur: Visu cepit fulgorem, quem mirari accessit. Ab his etiam non discrepant edit. nisi quod praeferunt, quem miratus accessit.] Visum coepit fulgoremque mirari: accessit cupiditate et gratia provocatus, ut diligentius fulgorem illum in rubo consideraret. Itaque si tantum accepit ardorem, tantam subiit cupiditatem, cum angelum vidisset in flamma ignis de rubo, ut licet pavore apprehensus considerare non auderet, considerare tamen vellet: quanto magis vultum Domini corporaliter videre desiderabat, dicens intra se vultum illum plenum lucis, plenum gloriae, plenum virtutis, plenum divinitatis. [Edit. omnes hoc loci addebant: Quem esse dicam? Eleganter quidem, at nihil tale in mss. invenias.] Non plus possum dicere vel sentire de Deo; Cum enim consummaverit homo, tunc incipit: et cum finierit, tunc aporiabitur [Eccl. XVIII, 6], ut scriptum est, quia incomprehensibilis est Dei aeterna maiestas.
18 Irritus quidem erat postulationis effectus, sed affectus probabilis servi; quia ultra naturam suam devotione progressus de Domini angelis aestimabat, quantum in Domini vultum plus desideraret, quo cupiditatem suam gestiret explere. Noverat in ipso homine aliam post mortem futuram gloriam, aliam claritatem. Sicut enim stella a stella in claritate est, ita et resurrectio mortuorum: quae etsi seminatur in corruptione, surget tamen in incorruptione, surget in gloria, surget in virtute, surget corpus spiritale. Qui ergo haec scire poterat, merito praesumebat ut vultum Dei videre cuperet, quem esset obita corporis morte visurus. Talem certe etiam formam receperat, talem Dominus iam probabat, ut non distaret ab angelis coelestis minister et exsecutor oraculi. Et ideo cum sciret quia angeli pusillorum quotidie viderent faciem Patris qui in coelis est, putavit quod iam eam videre deberet, tamquam oblitus corporis, et carne deposita, sicut ille qui in corpore adhuc positus, cum raperetur in paradisum, utrum in corpore, sive extra corpus raptus esset ad tertium coelum, nescire se dixit [II Cor. XII, 3]. Sancti enim etiam cum gerunt corpus, non sunt tamen in carne, sed in spiritu; quoniam qui in cupiditate et conversatione sunt carnali, Deo placere non possunt. [Edit., Sancti autem conversatione in carne non sunt. Duo mss. non erant. Alii vero omnes ut supra in corpore. Putamus autem vocem, sancti, de Moyse intelligendam, cuius conversationem in coelo fuisse noster eo probat, quod talem esse sanctorum conversationem doceat Apostolus.] Sancti autem conversatio in carne non erat, sed in coelo, sicut Paulus ostendit [Philip. III, 20].
19 Et quid dicamus de probabili desiderio vultus divini? Homines etiam si quem nobilem, si quem fortem, si quem sapientem esse audiunt, tamquam supra hominem arbitrantes, concupiscunt videre. Procedit imperator, [Rom. edit., cui ius datum est regiae potestatis, cui commissa, etc.] cuius regiae potestati commissa pars est orbis terrarum, concurrunt omnes, et in tanta multitudine illum solum aspicere gestiunt, et de fulgore purpurae plus quiddam esse in vultu imperatoris existimant. Miraris si Dei desiderabilis vultus est, cum conformem sui hominem humanus omnis miretur affectus? Hinc datur intelligi etiam illud, quod imperatori unusquisque nullius reus criminis gestit occurrere. Nam etsi crimen habeat conscientia, tegunt illud tamen cordis occulta, dummodo publico non sit involutus reatu, nec sit aliquod eius crimen expressum: denique ubi rei aliqui fuerint [Eadem Rom. edit., adnotati. Sumitur autem ea vox in iure, potissimum duplici modo: primo pro his quos per absentiam accusatos praeses requirendos in acta retulit: secundo pro illis quos deportandos praeses adnotavit, vel de iisdem deportandis ad principem scripsit; ut docet Briss. ad hanc vocem. Sed cum neutram ex his interpretationibus satis commode admittat series orationis, cumque omnes mss. ac vet. edit. huic voci refragentur, dicendum eos hoc loco dici advocatos, qui crimen suum palam fatentur. Nam advocare interdum usurpari pro rem factam agnoscere, et hinc ortum traxisse Gallicum verbum, avouer, scriptum reperies in Glossario doctissimi Cangii ad idem verbum. Caeterum lib. XV Cod. Theod. tit. 7 de Scenicis, leg. 12, cautum est, ne turpium personarum picturas in locis ubi consecrantur imperatorum imagines, liceat adnotare: quod nonnihil Ambr. locum illustrat.] advocati, et imperatori se et ipsis iudicibus offerre prohibentur: quemadmodum turpes lenonum meretricumque personae a conspectu vel iudicis, vel imperatoris arcentur; ne turpissimorum visus offendat vultus regii claritatem. Qui autem bene sibi conscius est, nullius criminis reus, quasi innocens prodit in medium.
20 Ex his ergo sancti Moysis comprehendamus affectum. Videre Dei vultum [Ita mss. Edit. vero, . . . . quasi innocens volebat, velut quodam . . . . mentis intentae. Cognosci, etc. At potiorem esse nostram ac mss. lectionem non diffitebitur, qui locum paulo accuratius examinaverit.] quasi innocens velut quodam vultu conscientiae desiderabat: aperire ei faciem mentis internae, cognosci plenius gestiebat et Moyses, et ipse sanctus David, qui alibi ait: Proba me, Domine, et tenta me [Psal. XXV, 2]. Non enim vellet probari si in se crimen agnosceret: nec tentari, si passionibus gravibus se sciret obnoxium. Liber igitur a peccato, Deo se cupidus offerebat. Sed fortasse quia adhuc frequentioribus Dei visitationibus mundus a vitio non foret, non fuerit in principio perfectus, utpote cui ante paululum dictum erat: Solve calceamentum pedum tuorum [Exod. III, 5]; illud utique calceamentum quod de Aegypto detulerat, hoc est, corporeae conversationis involucrum; ideo dicit ei Dominus: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet.
21 Quando autem id dictum sit, considera. Nondum ei dictum erat: Faciam te in deum regi Pharao [Exod. VII, 1]. [Edit. Rom. sola, Adhuc homo erat, processu ei debebatur, ut in deum fieret, et ideo dictum est ei: Solve calceamentum. De homine dixit, etc. Rursus paucis interiectis eadem etiam sola, ut tertio te offeras coram Domino. Sed utriusque lectionis unus est sensus.] Adhuc homo erat, et ideo illud ei dicit: processus ei debebatur, ut in deum fieret; et ideo dictum est ei: De homine dixi, desiste hominis habere peccata, et videbis faciem meam. Qui enim faciem meam videt, debet esse sine peccato. Sed quia homo sine peccato esse non potest, ideo ut in dei appellationem possit excrescere, commonetur. Et quid de dei appellatione dicam? Esto angelus, hoc est, divini minister imperii, obsequere mandatis Domini. Cum fueris angelus, videbis faciem Domini. Magnum est videre Dei vultum. Lex tibi dicit ut tertio te offeras in Hierusalem. Ipse Dominus Iesus ait: Beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt [Matth. V, 8]. Advertis quid a te exigatur, ut videas Deum; cui vitae proposita sit praerogativa videndi Deum? Emunda igitur cor tuum, ut quasi novus creeris renovato spiritu. Omnes pollutas cogitationes de corde tuo abiice, nihil sit quo tuus inquinetur affectus: simplex mens, pura sinceritas sit. Talibus se Dominus cum involucrum corporis deposuerint, demonstrare dignatur.
22 Nunc de reliqua ipsius versus parte dicamus. Miserere, inquit, mei secundum verbum tuum. Misericordia quidem iustitiae portio est; ut si velis donare pauperibus, haec misericordia iustitia est, secundum illud: Dispersit, dedit pauperibus: iustitia eius manet in aeternum [Psal. CXI, 9]. Deinde quia conformis tuus iniustum est ut non adiuvetur a socio; cum praesertim Dominus Deus noster terram hanc possessionem omnium hominum voluerit esse communem, et fructus omnibus ministrare: sed avaritia possessionum iura distribuit. Iustum est igitur ut si aliquid tibi privatum vindicas, quod generi humano, immo omnibus animantibus in commune collatum est, saltem aliquid inde pauperibus aspergas: ut quibus iuris tui consortium debes, his alimenta non deneges.
23 Est etiam misericordiae donare peccatum: et misericordiae est, et iustitiae est. Denique iustitiae ascribit Scriptura divina veniam peccatorum, secundum illud quod hodie lectum est: Benedictum lignum [Rom. edit., per quod fit iustitia. Ex LXX nimirum apud quos legas, δι᾽ οὗ γίνεται δικαιοσύνη. Sed a mss. omnibus, et ant. edit. cum inter se consentiunt aegre divellimur.] quod fit per iustitiam: maledictum autem lignum quod fit per manus hominum [Sap. XIV, 7 ] [et 8]. Superius ad crucem Domini retulit, posterius ad errorem gentilium, qui ligna venerantur. Iustitia autem quae est crucis, nisi quod ascendens illud patibulum Dominus Iesus Christus, peccatorum nostrorum chirographum crucifixit, et totius orbis peccatum suo cruore mundavit? In quo ergo iustus Deus, nisi in eo quia scivit quod de limo terrae hominem figuravit, quae terra utique corruptelae obnoxia est, ac vitio lubricae passionis? Propterea ergo Dominus, qui secundum animam te ad imaginem et similitudinem sui fecit, hoc est, rationabilem, iustum, pudicum (in eo enim ad imaginem Dei es, si sis iustus, ut sis imago iustitiae: si sis castus, ut immaculati in te figura praefulgeat) sciens ergo secundum corporis fragilitatem corruptelae patere hominem, quasi iustus fragili lubricaeque naturae delicta concessit.
24 Ac ne forte dicat aliquis: Cur ergo Adam maledicto sententiaeque subiacuit? Numquid iniustus Deus? Non utique. Sed quia quasi fragili atque infirmo quid caveret ante praescripsit (infirmus enim non usurpare debet, sed obedire mandatis), [Edit. omnes, et mss. aliquot, ideo praevaricationis reum tenuit, quem, etc. Melius alii, qui et maiori numero, ut nos in textu.] ideo praevaricationis magis reum tenuit, quam prolapsioni addixit. In illum igitur iusta severitatis processit sententia; quia scire voluit, quod scire non profuit. Nobis autem qui haereditario vinculo tenemur astricti, qui in hac carne sumus, quae priorum praeiudicio detrita iam atque assuefacta peccatis non poterat emergere, quasi iustus indulsit, iuste enim ignovit haeredi, qui praeiudicio laborabat auctoris.
25 Est ergo iusta misericordia, sed est etiam iniusta misericordia [23, quaest. 4, cap. Est iniusta]. Denique in Lege scriptum est de quodam [Illo nimirum qui proximum suum per insidias interfecerit.]: Non misereberis illius [Deut. XIX, 13]. Et in libris Regnorum legis quia Saul propterea contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari [I Reg. XV, 9]. Ut si quis latronis filiis deprecantibus motus, et lacrymis coniugis eius inflexus, absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus: nonne innocentes tradet exitio, qui multorum liberat exitia cogitantem? Certe si gladium reprimit, vincula dissolvit, [Edit. Rom. ex ant. edit. Gratiani, laxat exsilium. Aliae omnes cum mss. cod., laxat exsilio. Solus Fisc., laxat exitio. Est autem laxat exsilio idem ac liberat exsilio, seu non damnat exsilio.] cur laxat exsilio? Cur latrocinandi qua potest clementiore via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit? Deinde inter duos, hoc est, accusatorem, et reum pari periculo [De capite, hoc est de vita, sive de poena capitis. Quippe interdum rei atque accusatoris periculum ita aequabatur, ut non solum uterque servaretur in custodia; verum etiam idem supplicium quod alteri debebatur, si fuisset convictus, alteri non probanti lege talionis irrogaretur. Cod. Theod. l. IX, tit. de Accus., leg. 19. Item Grat. cit. loco.] de capite decernentes, alterum si non probasset, alterum si esset ab accusatore convictus, non id quod iustitiae est, iudex sequatur; sed dum miseretur rei, damnet probantem: aut dum accusatori favet qui probare non possit, addicat innoxium. Non potest igitur haec dici iusta misericordia.
26 In ipsa Ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma iustitiae; ne quis a communionis consortio abstentus, brevi lacrymula, atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem quam plurimis debet postulare temporibus, facilitate sacerdotis extorqueat. Nonne cum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari? Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi. Hoc eo dictum est, ut sciamus secundum verbum Dei, secundum rationem, dispensandam esse misericordiam debitoribus. Medicus ipse si serpentis interius inveniat vulneris cicatricem, cum debeat resecare ulceris vitium, ne latius serpat; tamen a secandi urendique proposito lacrymis inflexus aegroti, medicamentis tegat quod ferro aperiendum fuit: nonne ista inutilis misericordia est, si propter brevem incisionis vel exustionis dolorem corpus omne tabescat, vitae usus intereat? Recte igitur et sacerdos vulnus grave, ne latius serpat, a toto corpore Ecclesiae quasi bonus medicus debet abscindere, et prodere virus criminis quod latebat, non fovere; ne dum unum excludendum non putat, plures faciat dignos quos excludat ab Ecclesia.
27 Iure ergo Apostolus divino nos hortatur exemplo dicens: Vide ergo bonitatem, et severitatem Dei: in eos quidem qui ceciderunt, severitatem: in te autem bonitatem, si permanseris in bonitate [Rom. XI, 22]: ostendens Iudaeorum populum iure esse a corpore Ecclesiae separatum, ne perfidiae virus contaminaret Ecclesiam: populum autem gentium bonitate Domini receptum, et obedientiae munere gloriari. Iure igitur huic divina bonitas suffragatur, quamdiu in divina bonitate permaneat. Si vero et ipse desciscat, pro criminis sui qualitate damnabitur. Qua gratia Dominus et lux et ignis esse describitur, ut in tenebris ambulanti luceat quasi lumen; ne diutius possit errare, qui quaerit luminis claritatem: ei autem qui multa fuerit operatus, quae manere non debeant, sed ardere, ignis est Dominus; ut operis nostri fenum stipulamque consumat, atque utili nos faciat salvos detrimento, sicut aurum quod dum excoquitur, plus probatur.
28 Fortasse dicat aliquis qua ratione scripserit Propheta: Miserere mei secundum verbum tuum? Verbum enim Dei iustitia est. Si igitur iustitia fretus erat, cur misericordiam ante praemisit: aut si misericordiam requirebat, cur eam ad mensuram iustitiae putavit esse poscendam? Qui enim bene agit, et bene vivit, opus non habet misericordia; quia misericordia a peccato liberat. Denique non divitibus, non fortibus et felicitate subnixis misericordia conferri consuevit a nobis: sed egentibus, vel debilibus, vel iis qui ex divitiis in paupertatem, aut captivitatem, aut necessitatem aliquam deciderunt. Ergo qui eget misericordia, peccator est: qui autem peccator non est, utique iustus est, et non eget misericordia Dei.
29 Secundum quid igitur unusquisque, hoc est, secundum quem statum egeat misericordia, aut iustitiam habeat, considerandum est. Aliter enim eget iustitia Dei angelus, aliter homo. Aliter eget misericordia archangelus, aliter homo. Angeli enim natura non utique ita corruptelae obnoxia est, ut natura generis humani; et ideo ille eget misericordia Dei, ne possit errare, et aversa a se Dei gratia, labatur in vitium: homo autem etsi iam firmiore proposito est, tamen propter contractorum seriem peccatorum, misericordiam Dei quaerit. Itaque etsi uterque misericordia Dei indiget, aliter tamen angelo misericordia, aliter homini debetur; leve enim vitium in angelo iudicio graviore censetur. Peccatum quoque adolescentiae in homine, mitiore sententia, quam peccatum senectutis astringitur, et citius relaxatur.
30 Propheta igitur in isto versiculo dividit causas, ut et misericordiam quasi homo postulet; quia nemo sine sorde peccati: et iustitiam quasi Propheta deposcat: vel certe, quoniam licet peccaverit sicut homo, et quasi peccator misericordia egeat; tamen correxit errorem, poenitentiam gessit, abstinuit a temulentia delinquendi, sobrietate virtutis. Petit ergo iustitiam secundum verbum Dei, quia verbi Dei sententia est, ut conversis venia donetur; si tamen legitime est facta conversio [Ezech. XVIII, 21, ] [et XXXIII, 12].
31 (Vers. 59.) Cogitavi vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Dividuus sensus: aut quia vias superiores meas cogitavi plenas lapsus atque peccati, et ideo ut remissionem peccatorum possim mereri, morum conversione, studioque virtutum. Averti pedes meos in testimonia tua, ut non iam meis gressibus quibus ante sum lapsus, sed testimoniorum tuorum itineribus ambularem, quo tuorum semitae mandatorum me errare non sinerent, nec vestigium in devia et tortuosa deflecterem. Frequenter enim ignorantes iter, si strata viarum sequantur, perveniunt quo desiderant pervenire, et carent erroris anfractu. Sin autem usurpent scire quod nesciunt, et putent aliqua sequenda compendia, a publici tractus itinere recedentes erroris labyrinthos frequenter incurrunt; ut eos de itinere deflexisse poeniteat: et ideo post multa laborum dispendia ad iter quod reliquerant, redire contendunt.
32 Hic ergo sensus unus est, alius autem ita: Cogitavi vias meas, non superiores, sed futuras; ut ante meos actus cogitationibus praevenirem, ne inconsulta operatione progressus, aliquid [Vet. edit ac mss. nonnulli, in ipsis coactionibus. Rom. e margine unius Vat., in ipsis actionibus. Quidam mss., in ipsis concionibus. Reliqui magno numero nobiscum faciunt.] in ipsis cogitationibus offensionis inciderem: ut si agere aliquid velim, ante cogitem utrum agendum sit illud quod desidero, aut quo agendum modo: similiter si alloquendum, utrum alloqui debeam: deinde publice, an secreto loqui, praesentibus aliquibus, aut nullis; sicut illud est, ut si velis fratrem corripere, primo solus corripias, secundo praesentibus duobus aut tribus testibus, tertio si non audierit, coram Ecclesia. Itaque si praetermisso ordine, velis coram Ecclesia fratrem increpare, quam ante monere debueras, erratum ipse cognoscis. Omnia igitur cum cogitatione facito, ut non te poeniteat operis tui. An vero si viam ingressus, cum veneris ad compitum aliquod (ita enim appellatur plurimarum velut quidam concursus viarum) si nescias quod iter ingredi debeas; stas tamen et cogitas ipse tecum, utrum primam, an secundam, an tertiam, an quartam, vel certe quintam, si ita est, viam eligas, quam sequaris; nec putas prius adoriendum iter, quam animo definieris, et pleniore mentis intentione decideris. Stas igitur cogitans quae sit via, quae in civitatem ducat, ad quam tibi putas esse pergendum. Quanto igitur magis animo debes ac mente consistere, qui ad regnum coeleste contendis, et cogitare tecum, quia non omnis via illo ducit, non omnis via illo dirigit ad Hierusalem illam quae in coelo est [Prov. XIV, 12]!
33 Sunt viae quae malos exitus habent, quas diaboli tentamenta triverunt; et ideo exitus earum, exitus mortis sunt. Hae nempe sunt viae, de quibus legisti in Proverbiis: Quia sunt viae quae videntur viro rectae esse, ultima autem earum aspiciunt in profundum inferni [Matth. V, 28]. Est autem via angustior illa, quae ducit ad Dei regnum. Volens igitur eam ingredi viam quae ad Deum ducit, non circumspicies, non tecum ipse tractabis, non considerabis; ne facile capiaris affectu, si viae latitudine provocatus ingrediaris iter, quod ad inferna deducat? Cogita ergo ante, atque perpende quid facias.
34 Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, iam adulteravit eam in corde suo. Hic utique cogitaverit ut videret mulierem, ut videret ad concupiscendum; sed mala haec cogitatio relinquat vias suas. Alius non cogitavit quidem, sed subito aspexit, et captus est, et vidit, et concupivit, et ideo lapsus est. Quod si fragilem suum considerasset affectum, et ante timuisset, ne cum vidisset mulierem, mente caperetur et animo; utique non prospexisset ad mulierem, ne concupisceret eam. Videns ergo mulierem non direxit pedem suum in testimonia Domini, qui si ante lapsum suum cogitare potuisset, [Regius cod. solus, forsitan dixisset unusquisque: Cogitavi vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Ergo prius, etc.] forsitan direxisset Unusquisque ergo prius cogitet quomodo videat mulierem; ut non videat ad concupiscendum eam, aut non attendat in eam. Si autem videns repente, vel bona cogitatione fundatus, dirigat pedem suum ad testimonia Domini, ne in captivitate permaneat: utique ei profuit cogitatio. Postremo amans [Ita mss. omnes Gall.; edit. vero, mulierem, si averterit non tantum pedem, sed et mentem, ut diligens, etc. Sed quae in mss. desunt, nihil aliud quam sensum pervertunt.] mulierem, diligens, et concupiscens, Christum consideret, iudicium eius, testimonia eius de praemiis castitatis, et relinquat vias concupiscentiae, et sequatur vias Christi: habebit laudem in eis, si contemplatus Dominum Iesum, contemnat carnis ardorem, flammamque libidinis quasi quodam fonte restinguat, allidat teneras et infirmas cupiditates ad petram Christi.
35 Cogitet ergo primum, ut eadem repetam, quemadmodum videat, quemadmodum loquatur. Bene cogitavit qui dixit: Pone, Domine, custodiam ori meo [Psal. CXL, 3]; ne forte dum mens inflammat ardorem, lingua sermone labatur, aut multiloquio incauto etiam quod mens non cogitavit, incurrat loquendi facilitate: cogitet quemadmodum pedem suum dirigat, manum afferat; ne impetu indignationis impulsus, cum repellere debeat iniuriam, ipse alteri [Rom. edit., ictum notabilis caedis.] iactum notabilis caedis illidat. Cogitandum est igitur quid geramus; ubi enim praecedit cogitatio, maturitas operationis adhibetur. Itaque pes iste fidei vestigium est, quem meditatione perpensa, a corporalibus motibus ad testimonia divina deflexit.
36 (Vers. 60.) Quid igitur prosit cogitare ante, quod postea facturus sis, docet versiculus qui sequitur: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Ubi cogitatione quis praevenit quod acturus est, semper paratus ad agendum est, semper fixus et validus; ut non queat subita aliqua accidentium offensione turbari. Nulla eum flabra scopulosae nimis ambitionis excutiunt, nulla procella atque tempestas iniustae invasionis exagitat, non petulantis oculus meretricis illaqueat; oculus enim meretricis, laqueus amatoris est. In aliena miser capitur possessione, qui improviso igne praeventus possessionem suae mentis amisit. Si persecutio ingruit, invenit iam paratum; ut ubi possit esse perturbatio salutis incertae, ibi sperata sacri corona certaminis provida futuri meditatione demulceat. Si a maledicis obtrectatoribus frequenter obroditur, cogitet quia non est discipulus super magistrum, neque servus supra dominum. Si supra Dei Filium opprobria exprobrantium nefanda ceciderunt, quemadmodum servus exsortem eorum sperare se poterit? Ideoque mentem suam praeparare debet; ut cum ista acciderint, turbare se non queant. Praeparet animum et meditatione componat, ut possit dicere, si tamen possit: Quis nos separabit a charitate Christi? Tribulatio, an angustia, an fames? etc. [Rom. VIII, 35]. Quare autem non separetur, adiecit: Sed in his omnibus superamus, inquit, et vincimus propter eum qui dilexit nos [Ibid., 37]. Meritoque confirmatus ait: Confido enim quia neque mors, neque vita, neque angeli . . . . neque potestates, neque praesentia, neque futura . . . . separare nos poterunt a charitate Dei, quae est in Christo Iesu [Ibid., 38 et 39].
37 Multa Apostolus dixit, contra quae lucta nobis est: sed alia facilia sunt, vel certe non huius temporis aut loci; ut discutere omnia debeamus, quae sint quae nos separare possint a charitate Dei; nisi diligentius resistamus. Illud nunc quod videtur obscurius, non praetermittimus, quia ait: Neque altitudo, neque profundum [Ibid., 39]: quae sunt gravia tentamenta. Denique habes in Esaia scriptum ad regem Achaz: Pete tibi signum a Domino in profundum, aut in altum. Respondit ille: Non petam, neque tentabo Dominum [Esai. VII, 11 ] [et 12]. Mysticum illi propositum est, sed non intellexit: et veritus est ne tentare Dominum videretur, si signum peteret in altum, aut in profundum. Dominus autem volens gravia tentamenta remedio supplantare divino ait: Ecce virgo concipiet in utero [Ibid., 14]. Hoc est magnum signum, quod altitudinis, et profundi tentamenta destruxit. Dominus enim Iesus non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; neque quae sua sunt, requisivit, sed formam servi accepit, humiliavit se usque ad mortem. Itaque neque elatus est potestate, neque mortis quadam deiectione turbatus. Hoc igitur signum proponitur regi; ut petat sibi remedium, per quod nec regiae potestatis extolleretur supercilio, nec certe aerumnae alicuius exceptione perturbaretur; ut erat corde turbatus, cum bellum sibi videret ab Assyriis inferri. Divini igitur exemplo oraculi volumus ostendere quam essent haec gravia tentamenta, quibus remedium solus potuit Christus afferre.
38 Verumtamen et prophetico sermone facile est docere sarcinam quamdam horum tentamentorum. Haec enim tentamenta duo maxima sanctus Salomon oratione propria declaravit, et rogavit ut posset excludere dicens: Divitias autem et paupertatem ne des mihi: sed ordina mihi quae opus sunt, et quae abundent; ne repletus mendax fiam, et dicam: Quis me videt? aut pauper rapiam, et periurem nomen Dei. [Prov. XXX, 8 ] [et 9]. Potes igitur tu ista tentamenta contemnere, quae formidavit Salomon, qui sapientiam postulavit et meruit? Dives erat, timuit extolli: pauper fieri formidavit; ne paupertatis necessitate [Abstinentiae, a rapinis scilicet, ut referatur ad superius illud, aut pauper rapiam.] abstinentiae gratiam non teneret. Quam multi qui videbantur sancti esse, ceciderunt ab altitudine cordis sui? Quam multi aliqua necessitate deiecti, non potuerunt contenti esse iniuria, qui fuerant virtutum exercitio roborati? Rarus Iob invenitur in terris, qui et divitias amisit et filios, [Ita mss. aliquot, et cunctae edit. nisi quod Era. Gill. ac Rom. praeferunt, exarabatur. Mss. vero alii, et ulceribus; nonnulli, et verberibus exaratus. Sed vibicibus, magis Ambrosiana locutio est; ut iam observari potuit non uno loco.] et vibicibus corporis exaratus, cum vermes toto corpore fluerent, a Christi tamen charitate non potuit separari. Paremus igitur affectum nostrum; ne imparatum vis repentina perturbet. Denique sciens Dominus cito nos frangi solere, ait etiam apostolis: Non turbetur cor vestrum, neque formidet. [Ioan. XIV, 27]. Si te cupiditas appetentiaque tentaverit, lege Evangelium, dicat tibi Iesus Christus: Non turbetur cor tuum. Si quis terror ingruerit, dicat tibi Christus: Non turbetur cor tuum, neque formidet. Si qua supplicia persecutor inflixerit, lege Evangelium, dicat tibi Iesus: Non turbetur cor tuum, neque formidet. Lege Apostolum dicentem: Indignae enim passiones sunt huius temporis ad superventuram gloriam [Rom. VIII, 18]. Si in mari naviganti gravis fluctus insurgat, tempestas atra desaeviat, tibi dicat Iesus: Ego sum, noli turbari [Marc. VI, 50]. Veniens igitur in certamen aliquod magnum et grave, dic prius: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.
39 Et quid de saecularibus dicam? Esto paratus non solum adversus ea quae vides, sed etiam adversus ea quae non vides. Foris, inquit, pugnae, intus timores [II Cor. VII, 5]. In te ipso tibi bellum est: bonum est ut in tranquillitate sit animus tuus, et in quadam serenitate: sed gubernator ille melior est, qui in tempestate navim gubernat. Rege igitur te ipsum, quando turbatur animus, mens fluctuat. Laudaverim virtutem gubernatoris, qui nullas procellas senserit, et cursum navigii direxerit, nulla tempestate iactatus? Sed illum magis laudaverim, qui adversus ventos renititur, insurgit adversum fluctus, non timet vel cum elevatur undis navigium, vel cum ad profundi ima deponitur. Ita et ille laudandus est gubernator sui, qui ea quae adversa sunt vincit patientia, virtute superat, secundis non extollitur, adversis non frangitur. Bellum tibi est etiam adversus nequitias spiritales. Advertis cum quantis tibi sit praelium? Et ideo meditare, et statue animo; ut procedens ad praelia dicas: Paratus sum, et non sum turbatus; ut custodiam mandata tua.
40 (Vers. 61.) Sequitur versus quintus: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus: hoc est, funibus me circumdederunt peccatores; ut mea implicarent vestigia, ne possem incursus eorum praevidendi celeritate evitare. Non ergo illi funes sunt, de quibus scriptum est: Funes ceciderunt mihi in praeclaris [Psal. XV, 5]; sunt enim funes illi quibus utuntur, qui terminos metiuntur agrorum limitesque distinguunt, et possessionum spatia disterminant. Tenduntur ergo illi funes quoad possessio uniuscuiusque diffunditur. Sic factus est funiculus haereditatis suae Israel. Boni ergo illi funes. Isti autem funes quibus trahuntur peccata, ut fune longo, et ut loro iugi vitulae iniquitatis. Vitula enim indomita plus se iactat et excutit, cum tenetur, nec acquiescit imperio, nec astringitur vinculo; sed magis cum loro retrahitur, exasperatur. Itaque nec coacta se subiicit, nec tamen libera vinculorum est. Sicut ergo trahit vitula lorum iugi, quae etsi non tenetur e proximo; tenetur tamen, nec se explicat et absolvit: ita trahit unusquisque peccator indomitis moribus iniquitates, qui putat se liberum; quia non est iugo subditus, subiectusque iudicio: et nescit quod non sit exutus, sed magis ut illa vitula, et ipse se implicat suorum nexibus peccatorum. Hi sunt igitur funes delictorum nostrorum, quibus involvimur et ligamur, quemadmodum sunt et vincula delictorum. Et ideo Salvator qui habet in potestate peccatum dimittere, dicit iis qui sunt in vinculis: Exite. Utinam et mihi dicat: Exi de vinculis tuis: exi de nexibus peccatorum tuorum: solve funes erroris tui, quibus circumdatus et ligatus es. Etsi enim nequissimus sim omnium, [Omnes edit. cum paucis mss., et detestabilis usu peccatorum. Reliqui mss. nobiscum faciunt.] et detestabilissimus peccatorum; illo tamen iubente, liber ero, qui sub uno momento latrocinii damnatum reum supplicio eripuit, constituitque in regno suo.
41 Sunt ergo vincula quibus constringimur, etsi videamur nobis liberi. Beatus qui haec solvit sibi vincula. Et ideo David ait: Dirumpamus vincula eorum: et abiiciamus a nobis iugum ipsorum [Psal. II, 3]. Non manu utique visibilia vincula dicit esse rumpenda, sed invisibiles criminum nexus morum conversione, et fidei professione solvendos: [Rom. edit. e marg. unius cod. Vat., Aut si manu, et tunc opera manus tuae eroga, etc. Vet. edit. ac tres mss., Aut manu, hoc est, opera, etc. Alii omnes legunt . . . opere, etc.] aut manu, hoc est, opere manus tuae. Eroga pauperibus, debiles elevato, redime captivos; et solvisti vincula tua. Eleemosyna enim a peccato liberat. Eripe eum qui ducitur ad mortem, hoc est, eripe eum intercessione, eripe gratia, [Inter episcoporum privilegia illud erat olim non minimum ut possent certis diebus in custodia servatos adire, atque audita ipsorum causa, pro iis apud iudices intervenire. Hoc liquet ex lib. IX Cod. Theod., tit. 3, leg. 11, et Comm. Godefr. in eamdem legem. Sed illud etiam clarius cognoscas ex l. 13 Append. Cod. Theod. qua imp. Hon. et Theod. liberum carceris aditum episcopo visitanti patere iubent ut medicetur aegros, inquiunt, alat pauperes, consoletur insontes: et cum singulorum causas cognoverit interventiones suas apud iudicem competentem suo iure moderetur, etc.] tu sacerdos: aut tu imperator, eripe subscriptione indulgentiae; et solvisti peccata tua, exuisti te vinculis.
42 Vinculis enim peccatorum suorum unusquisque constringitur, sicut ipse legisti: ligat nos vinculis carnis illecebra [Iacob. I, 15]. Vinculum nostrum avaritia est, vinculum nostrum ebrietas est, vinculum nostrum concupiscentia est, vinculum nostrum superbia est. Sunt et diaboli vincula. Denique scriptum est: Hanc autem filiam Abrahae, quam ligavit Satanas decem et octo annis [Luc. XIII, 16]. Ligat nos etiam diabolus criminum nexu: ligat nos vinculo fornicationis, vinculo adulterii, vinculo perfidiae qua Christus negatur, vinculo invidiae qua frequenter etiam frater appetitur, vinculo crudelitatis qua nonnumquam socius et conformis occiditur. Haec sunt vincula quibus ligatus unusquisque inclinatur; ut animam suam levare non possit, nec obtutus ad coelum mentis erigere, nisi dicat ei Dominus: Dimissus es ab infirmitate tua; et munere eum suae benedictionis erexerit [Ibid., 12]. Haec sunt sceleratorum vincula [Edit. Rom. sola quibus dure peccatores ligant diabolus, etc.] quae dure peccatores ligant, hoc est, diabolus et ministri eius: vel certe Nemroth, hoc est, amaritudo: vel certe Esau, hoc est, terrenus et callidus. Isti enim venatores erant, qui feras laqueis captare consueverant, et muta animantia vinculis illigare. Inutiles venatores, qui capiant bestias, quae pompam spectaculo populari praebeant, ministerium crudelitati. Denique nullum invenimus in divinarum serie Scripturarum de venatoribus iustum.
43 At vero alia vincula sunt, ut dixi, Domini Iesu, quem sequuntur, inquit [Ose. XI, 4], alligati vinculis, hoc est, vinculis astricti charitatis et amoris, fidei vinculis alligati. Licet sic possit intelligi: Alligati vinculis Christum sequuntur, hoc est peccatorum et criminum remissorem, fontem indulgentiarum, redemptionis auctorem. Sequamur ergo vincula Christi, fugiamus vincula venatorum; ne dum incedimus, dum ignoramus, laqueos eorum pes nostrae mentis incurrat, nec animae nostrae cervicem nexibus inseramus. Insidiantur enim quasi pessimi venatores: et quando prosperorum eventu animum relaxamus, ac secundis rebus remittimus, nec excubias cautionis habemus intentas, tunc plus iactant laqueos suos, aut in via qua ambulamus, abscondunt; ut cum fuerint eorum laqueis innexa vestigia, trahant quo securum supplantent viantem, vel collo astrictos strangulent commeantes.
44 Noli ergo alta ambulare cervice, sicut filiae Iudae; altis enim cervicibus cito laqueus innodatur. Noli ad saecularia mentem animumque defigere: sed circumspice oculis animae diligenter, quia pluit Dominus laqueos super peccatores; ne cadentes illigare te possint: quos poteris evitare, si legem Domini non obliviscaris. Etenim etiam qui ligatus est, si sibi sit conscius libertatis, oblivisci libertatem suam non desinit, et causam nonnumquam dicit e vinculis, [Mss. sex., Et ea quae sibi lege sunt prescripta . . . . absolvitur. Caeteri, ac edit. nobiscum faciunt. Hic autem legum praescriptum, idem est atque legum definitio, seu constitutio.] eamque sibi legum praescripto defendit, ac iudicio frequenter absolvit. Ergo et tu si peccaveris, memor esto legis. Si peccaveris, memor esto Christi, qui te liberat, dicens: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates . . . . , et memor non ero [Esai. XLIII, 25]. Ipsum diebus ac noctibus tene, ipsi tua confitere peccata.
45 (Vers. 62.) Docet te Propheta quomodo teneas Dominum Iesum. Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Non satis est dies ad deprecandum, surgendum est et nocte, et media nocte. Ipse Dominus pernoctavit in oratione; ut te proprio ad deprecandum invitaret exemplo: et utique peccatis tuis ille indulgentiam postulabat: postulabat a Patre, [Rom. edit. sola, operabatur propria potestate.] operabatur propria voluntate. Non tibi dicit Propheta, ut tantummodo media nocte surgas: sed ut surgas nocte, et maxime nocte media. Nocte enim surgendum ante praemisit dicens: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, (Supra. vers. 55). Potest unusquisque memor esse, et non surgere: potest unusquisque et surgere, et cum surrexerit, ea quae proprio arbitrio sederint, postulare. Addidit: Media nocte surgebam, docens surgendum esse media nocte. Nec otiosum est quod adiunxit: Ad confitendum tibi, hoc est, ut illo maxime tempore deprecari Deum, et propria debeamus deflere peccata: nec solum praeteritis veniam postulare, sed etiam praesentia declinare, futuris cavere; multa enim illo in tempore tentamenta proserpunt.
46 Tunc fervet carnis illecebra: tunc tentator illudit: coquitur cibus, potusque digeritur: stomachus aeger, mens somnolenta, animus occupatus est. Itaque aut quiescenti calor soporis augetur, aut vigilanti nondum plenior refusus est vigor, qui errorum cavere possit incursus. Tunc igitur tentator assistit, tunc retia iacit, quibus turbare possit mentem improvidam. Tunc spiritales nequitiae tenebras offundunt: tunc omne nefas suadere contendunt, quando nullus arbiter culpae, nullus criminis conscius, nullus potest esse erroris testis. Tunc varias disceptationes peccatori dormitanti infundunt; ut primo de statu mentis deiiciant reluctantem, et aliquorum qui sancti habentur, proponatur exemplum, quod illi aliquando deliquerint, sed postea veniam sint adepti, et texerint superiora delicta. Nam etsi omnem emendationem nostri inimicus exosus sit: tamen ad tempus, ut sobriae mentis virum possit elidere, praetendit futuram indulgentiam; ut praesentia peccata persuadeat: et cum impulerit aliquem ad erroris assensum, si viderit eum iam non amore virtutis a culpa sed poenae contemplatione revocari, inserit varias disceptationes, ut dicat sibi: Quis me videt? Et tenebrae circumdant me, et parietes . . . . quem vereor [Eccli. XXIII, 25 ] [et 26]? Non videt Altissimus, non ad eum peccata nostra perveniunt, non dignatur spectare quae turpia sunt. Haec utique usu exemploque cognoscimus; nemo enim potest esse expers tentationis,
47 Itaque ut tempus hoc habile est tentamentis: ita etiam tempus est poenae, quod ex lectione divina possumus edoceri. Non enim otiose Dominus Deus noster cum posset quocumque momento primitiva Aegyptiorum exstinguere; hoc tamen tempus dolori et luctui peccatoris opportunius iudicavit. Sic enim scriptum est, quia media nocte primogeniti Aegyptiorum liberi ab exterminatore sint interempti [Exod. XII, 29]. Ideoque sanctus Moyses propheta, ut hoc praeveniret tempus, ac sine Hebraeorum fraude transiret, agnum ante immolavit, hoc est, vesperi; ut manducantes eum, et pascha Domini celebrantes, non occuparentur exterminatoris insidiis; ne inermes et vacuos spiritalis alimenti nocturna spicula tenebrosi hostis opprimerent.
48 Haec diligenter intende, prudenter intellige, sollicite require. Non perfunctorie ista dicuntur, sed divina tibi mysteria declarantur. Praeveni et tu insidias tentatoris, instaura prius coeleste convivium. [Multa ex hoc loco erui possunt, quibus illustretur ecclesiasticae priscorum temporum disciplinae cognitio. Hinc enim primo ieiunii cum indictum fuisset, ad usque diei finem servandi obligatio declaratur. Deinde consuetudo sacramenti eucharistiae non nisi ore ieiuno recipiendi ostenditur: cum Mediolanensis Ecclesiae usus innuitur diebus sabbati ac dominicis non ieiunandi; hoc enim colligi posse videtur ex illis verbis, immo plerique sunt eiusmodi dies, etc., quae quidem eo sensu melius explicantur, quam si de ieiuniis stationum ea intelligas; cum maxime verisimile sit quadragesimale ieiunium hic describi. Postea celebrandae oblationis fit mentio, quam oblationem nihil aliud esse, nisi corporis Christi sacrificium ad Praefat. huius operis observavimus. Ad haec indidem quoque intelligere est moris fuisse in Ecclesia Latina etiam ieiunii diebus sacrificium offerre, et eucharistiam accipere, contra quam in Orientali obtinebat. Postmodum memoratur etiam vespertinum sacrificium, id est, missa vespertinis horis diebus ieiunii celebrari solita: de qua in conc. Vasensi c. 3, Aurel. III, c. 29, Matiscon. c. 9, actum reperimus. Recensentur denique mirabiles huius sacramenti effectus, munimentum scilicet adversus diaboli tentamenta, remissio peccatorum, etc.] Indictum est ieiunium, cave ne negligas. Et si te fames quotidianum cogit ad prandium, aut intemperantia declinat ieiunium; tamen coelesti magis te servato convivio. Non epulae paratae extorqueant, ut coelestis sis vacuus sacramenti. Differ aliquantulum, non longe finis est diei: immo plerique sunt eiusmodi dies; ut statim meridianis horis adveniendum sit in Ecclesiam, canendi hymni, celebranda oblatio. Tunc utique paratus assiste, ut accipias tibi munimentum; ut corpus edas Domini Iesu, in quo remissio peccatorum est, postulatio divinae reconciliationis, et protectionis aeternae. Suscipe ante Dominum Iesum tuae mentis hospitio: ubi corpus eius, ibi Christus est. Cum hospitium tuum adversarius viderit occupatum coelestis fulgore praesentiae, intelligens locum tentamentis suis interclusum esse per Christum, fugiet ac recedet: et tu mediam noctem sine ulla offensione transibis. Admonet etiam sacrificium vespertinum, ut numquam Christum obliviscaris. Non potes oblivisci, cum lectum ascendis, eius Domini, cui in occasu diei precem fuderis, qui esurientem te sui corporis epulis expleverit. Etenim quod vesperi cogitaveris, cito cum evigilaveris, recensebis. Excitabit te ipse Dominus Iesus: admonebit ut surgas, et eo tempore arma orationis assumas, quo solet incursare tentator.
49 Unde non otiose Paulus apostolus et Silas trusi in carcerem, cum in nervo pedes haberent, media tamen nocte surgebant mentis vestigio, exorabant Dominum, et laudis sacrificium deferebant [Act. XVI, 25 ] [et 26]. Ideoque ubi non defuit devotionis officium, adfuit etiam absolutionis remedium. Subito enim media nocte terrae motus factus est grandis; ita ut mota essent fundamenta carceris, valvae apertae, omnium vincula soluta sint. Audis quemadmodum si ligatus fueris, quibus manibus, quibus operibus ipse te solvas, quemadmodum custodes timere non possis? Surge igitur ad precandum. Ea hora est, qua tentator nocere consuevit, et nequitia consuevit irruere. Ea hora est, qua solet adversus tentationes graves remedium venire coeleste. Excubandum tibi est, ne qua fraude vincaris: providendum ut eo tempore quo potes vincere, nequaquam vincendi tempus amittas.
50 Et quia orationem esse subeundam media nocte diximus, non minus etiam de huiusmodi hora diei dicendum videtur; contraria enim diei nox est. Quid enim luci commune cum tenebris? Et ideo adversa sibi eadem nocturna est vel diurna. Sicut enim media nocte primitiva Aegyptiorum [Sic omnes mss. atque edit. excepta una Rom. ubi positum est, exterminator occidit.] tentator occidit, et ex eo cognoscitur quod ea maxime hora operetur adversarius; ita e contrario quod meridiano tempore virtus divinae lucis operetur. Unde et Abraham circa meridiem sobrias tendebat excubias, et boni aliquos exspectabat eventus, levans oculos suos, ac finitima perlustrans, quod eo tempore advenientem gratiam sibi quaereret [Gen. XVIII, 1 ] [et 2]. Illo igitur tempore cum duobus angelis sanctis divinus ei hospes advenit: illo tempore Christum suscepit hospitio: illo tempore illa quae legis et intelligis, celebrata mysteria sunt. Quando enim magis debuit fidelem virum divina illuminare praesentia, quam cum lux diei plenior refulgeret? Meritoque etiam sanctus Ioseph receptis fratribus, et accersito iunior germano quem maxime diligebat, meridie instaurat convivium [Gen. XLIII, 16]. Erat enim meridies in sancti Ioseph pectore, quando laetas epulas fratribus splendentis gratiae ministrabat, suavissimique cibos alloquii dividebat; ut cum illi poenam fratris metuerent appetiti et venditi in servitutem, ille divino iudicio ipsis diceret esse provisum, ut in Aegyptum deduceretur, qui famem sustinentibus alimoniam non negaret [Gen. XLV, 5-7].
51 Habemus ergo in nobis meridiem. Meridies est ei, cui iustitiae sol refulget, et cuius opere bono, vel cogitationibus innoxiis, et pura mente atque sincera pascitur Christus. Disce igitur quemadmodum tibi ipse facias meridiem. Revela, inquit, ad Dominum viam tuam, et spera in eum: et ipse faciet, et educet sicut lumen iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem [Psalm. XXXVI, 5 ] [et 6]. Ubi enim vera est fides, ibi veri luminis gratia est: ubi innocentiae prolixior custodia, virtutumque longa meditatione processus, ubi splendor bonae conscientiae diu permanens, ibi intelligibilis est meridies: ibi et tu Christo mentis tuae epulas exhibebis, et in divitiis eius etiam ipse pasceris; ita ut non praematurus et velox veri luminis sequatur occasus, nec quidam studiis tuis tenebrosus cito vesper incumbat, et opera bona interiectus impediat. Quod si tentationum nox advenerit, non immerito media nocte surgendum, et orandum diu, et protrahenda psalmis tempora, donec veniat dies, et illucescat tibi Christus.
52 Vide igitur ne et per diem tibi media nox fiat, quo mundi princeps tenebrosus et squalidus plenitudinem tibi tentationis infundat. Surge igitur, et excita tuam mentem: non dormitabit qui custodit te, si te non reperiat dormientem: sed surget, si et ipse fuerit tuae animae vigiliis excitatus: et imperabit vento, et fiet tranquillitas in tuo pectore, quod diversarum procellarum turbine fluctuabat. Surgendum igitur nobis. Solet Sponsus media nocte venire: cave ne te dormientem inveniat, cave ne facem tuam non queas somnolentus accendere. Surgendum, inquam, et Domino confitendum est, ut gratias agas. Confitenda etiam eius iudicia aeterna; ut quidquid nobis boni accidit, eius iustitiae deputemus: ac sive divites sumus, sive salubriter valemus, id iustitiae Domini deferamus; quia iustus est, ut opus suum tueatur ac servet, ut quos nudos indotata quadam naturae sorte in hanc proiecit corporis infirmitatem, vigore animi, et misericordiae suae dote pauperes vestire dignetur. Quod utique omni agendum tempore manifestum est, ut nec die, nec nocte, nec ullo tempore a gratiarum actione debeamus vacare.
53 (Vers. 63.) Sequitur versus septimus: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Habet et Christus participes atque consortes sui. Denique David probat dicens: Unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis [Psal. XLIV, 8]. Habet participes carnis; quia carnem suscepit: habet prophetiae; quia Prophetam, inquit, vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me: ipsum audietis per omnia quaecumque loquetur vobis. Erit autem, omnis anima quae non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe [Deut. XVIII, 18 ] [et 19]. Ipse est verus propheta, qui sine alterius munere futura cognoscit: qui ea quae ventura erant, locutus est in prophetis. An non est propheta, qui facit alios prophetare? Ipse est qui auditur sicut Lex; quia et Lex est ipsius. Denique Si Moysen, inquit, et prophetas non audiunt: nec si quis ex mortuis ad illos abierit, credent [Luc. XVI, 31]. Ideoque populus Iudaeorum quia non audivit hunc prophetam, de plebe exterminatus est; ut populus Dei esse desineret, qui ante populus Dei dicebatur. Habet consortes baptismi; quia baptizatus pro nobis est: habet consortes iustitiae; quia ipse iustitia est, et nobis de suo dedit sui habere consortium: habet consortes veritatis; quia ipse veritas est, et nos tenere voluit veritatem: habet consortes resurrectionis; quia ipse est resurrectio: habet consortes immaculatae vitae; quia ipse immaculatus est. Et quicumque in novitate vitae ambulaverit, quicumque tramitem iustitiae tenuerit, particeps Christi est. Habet etiam tribulationis suae participes; ideoque qui particeps eius esse cupiebat, dixit: Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea, pro corpore eius, quae est Ecclesia [Coloss. I, 24]. Sepulturae quoque eius participes sumus; quisquis enim consepultus est cum ipso per baptismum in mortem, particeps eius est. Ideoque ipse Apostolus astruens quam nobis gratiam dederit Dominus Iesus, ait: Participes enim Iesu Christi facti sumus [Hebr. III, 14].
54 Sed et ille particeps Christi est, qui lugentem moesto consolatur affectu: qui in carcere constitutum proprio non defraudat officio: qui lecto aegrotantis assidet, non ut capiendae haereditatis tendat aucupium; sed ut morbi vim sollicito mitiget ministerio, ut sedulo fessum sermone demulceat: qui nudos vestiat, esurientes reficiat. In his enim frequenter est Christus, sicut ipse ait: [Ita omnes mss. Edit. contra triplicem huius loci negationem expungunt, ut de iustis intelligatur. Sed quolibet modo proponatur, tantumdem valet ad probandum intentum.] In carcere eram, et non venistis ad me: nudus eram, et non operuistis me . . . . Quod enim uni eorum non fecistis, nec mihi fecistis [Matth. XXV, 42 et seq.]. Si oderim mendacium, particeps Christi sum; quia veritas Christus est: si fugiam iniquitatem, particeps Christi sum; quia Christus iustitia est. Beatus qui hoc potest dicere. Sicut enim membrum particeps esse dicimus totius corporis: sic coniunctum omnibus timentibus Deum, qui non dicat alteri: Non es de corpore meo, hoc est, non dicat pauperi dives, non ignobili nobilis, non aegro sanus, non fortis debili, non imperito sapiens dicat: Non estis mihi necessarii; particeps corporis Christi est, quae est Ecclesia. Sed qui sciat quod ii qui videntur in Ecclesia debiles, pauperes, imprudentes, etiam peccatores abundantiori indigeant honestate, et maiore praesidio fulciendi sint: qui hoc noverit, ipse potest dicere: Particeps ego sum omnium timentium te. Qui compatiatur magis huiusmodi hominibus, quam fastidiat eos: compatiatur infirmis; ut sciat quia unum corpus omnes sumus, et membris membra connexa; ut alterum sine altero esse non possit: et cum alterum dolet, compatiatur alteri. Iste ergo recte potest usurpare huius vocis auctoritatem.
55 Vide autem quam verecunde Propheta dixerit: Particeps ego sum timentium te. Non dixit imitantium, sed timentium; initium enim sapientiae est timor Domini [Eccl. I, 16]. Inter rudes se constituit humilitate, cum veteranos devotione superaret. Sed tamen et timere virtutis est; quia scriptum est: Timete Dominum omnes sancti eius [Psal. XXXIII, 10].
56 Sed ne aliquibus timor iste non sanctus videatur (quia sunt qui ignava formidine pertimescunt, et hebeti trepidant metu) addidit: Et custodientium mandata tua. Ut ostenderet se sancti timoris esse consortem. Aut sic. Potest quidem timere corde devotus, sed opere piger; ut sit religiosus affectu, otiosus actu. Non tamen potest piger esse, qui mandata Domini custodit. Qui ergo timet, custodit. Ergo eius est custodire, qui timeat. Sanctus itaque hoc dicit: ego autem hoc mihi usurpare non possum; quanti enim sunt qui timeant Deum, et non illis compatior? [Edit. cum mss. duobus, Quaerunt opem, et ferre nolo misericordiam: indigent sumptu, et non adiuvo. Melius reliqui, ut supra in corpore.] Quaerunt opem, et ferre nolo: misericordia indigent, sumptu non adiuvo. Quisquis autem haec facit, ipse potest dicere se timentium Christum esse consortem.
57 (Vers. 46.) Misericordiae tuae, Domine, plena est terra: iustificationes tuas doce me. Quomodo misericordiae Domini plena est terra, nisi per passionem Domini nostri Iesu Christi, quam futuram praevidens, quasi promissam Propheta concelebrat? Prophetis enim ea quae ventura sunt praevidentibus maris est, ut quasi iam decursa memorentur quae posterioris aetatis sunt. Plena est ergo terra misericordiae Domini; quia omnibus est data remissio peccatorum. Super omnes sol oriri iubetur. Et hic quidem sol quotidie super omnes oritur. Mysticus autem sol ille iustitiae omnibus ortus est, omnibus venit, omnibus passus est, et omnibus resurrexit: ideo autem passus est, ut tolleret peccatum mundi. Si quis autem non credit in Christum, generali beneficio ipse se fraudat: ut si quis clausis fenestris radios solis excludat, non ideo sol non ortus est omnibus, quia calore eius se ipse fraudavit: sed quod solis est, praerogativam suam servat: quod imprudentis est, communis a se gratiam lucis excludit. Super omnes pluvia est, et hoc divinae misericordiae deputatur; quia pluit super iustos et iniustos. Aut certe sic interpretandum, quod misericordiae divinae plena sit terra; quia Domini est terra, et plenitudo eius . . . . ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam [Psal. XXIII, 1 ] [et 2]. Etenim per Ecclesiam in omnes gentes diffusa est misericordia Domini, in omnes gentes diffusa est fides.
58 Fortasse dicas: Qua ratione non dictum est, misericordiae Domini plenum est coelum? Quia sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus: sed non illae [Mss. aliquot non infimae notae, ad communem eius indulgentiam, remissionemque, etc.] ad commune ius indulgentiae Dei, remissionemque pertinent peccatorum, quibus ignis servatur aeternus: et illa quae coelestium vel potestatum vel ministeriorum sunt, licet auxilio Domini fulciantur; tamen non tanta eius indigent misericordia, quanta ea quae sunt inferiora atque terrena; non enim illa carnis involucro vestiuntur, in qua est frequentis erroris illecebra. Ideoque in superioribus ait idem Propheta, quia Coelum coeli Domino, terram autem dedit filiis hominum [Psal. CXIII, 16]. Unde et coelum purius et defaecatius ab omni labe peccati est, longeque semotius ab illo de quo scriptum est: Sicut volatilia coeli [Matth. VI, 26]. Hoc enim coelum velut medius quidam inter coelum et terram aerius locus dicitur, in quo sunt etiam spiritales nequitiae in coelestibus. Nam in illo non appellativo, sed vero coelo, etiamsi diabolum legerimus in conspectu Dei angelorum non defuisse concilio; puto tamen nulla operari tentamenta nequitiae. Denique scriptum est quia angeli amaverunt filias hominum [Gen. VI, 2]; eo quod terrenis capti detinenatur illecebris princeps mundi istius ac ministri eius, in quibus nequitia spiritalis venenis quibusdam carnis huius imbuta, et humanis est infecta criminibus. Ideoque Dominus in Evangelio suo ait: Fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra [Matth. VI, 10]. Non eadem est illic iniquitas vicinum possessionis finitimo rure depellere, viduam haereditatis fraudare compendiis, minores [Consortium, in Cod. Theod. sumitur aliquando pro vicinia et connexis aedificiis; immo et apud Ciceronem, Orat. in Verr. consortes dicuntur ii, quorum fines contigui sunt: et hoc sensu consortium ab Ambrosio hic accipitur.] consortii iure detrudere, intra lignum denique et quodcumque argenti atque auri vel aeris metallum velut effigiem quamdam coelestem includere potestatem. Haec cum sint maximi plena sacrilegii, in coelis vacant, in terris frequentantur. Verbo enim Domini coeli firmati sunt [Psal. XXXII, 6]. non terra firmata est.
59 Et ideo iustificationes Dei ab ipso Domino vult doceri; quia difficile est in terra magistrum huiusmodi reperire, qui ea doceat, quae ipse non viderit. Ad illum igitur doctorem intimo Propheta contendit affectu; qui solus magister est verus. Quomodo enim potest homo quasi verum docere quod nesciat, cum ipse sit mendax? Meritoque ait Dominus, ut nemo super terram vocet sibi quemquam magistrum; quia unus est magister omnium [Matth. XXIII, 8]. Et quomodo posset David alium doctorem quaerere, cum ipse de Deo dixerit: Qui docet hominem scientiam [Psal. XCIII, 10]? Docet autem Deus, et mentes illuminat singulorum, et claritatem cognitionis infundit, si tu aperias ostia cordis tui, et coelestis gratiae recipias claritatem. Quando dubitas, diligenter inquiras; qui enim quaerit, invenit, et ei qui pulsat, aperitur. Multa obscuritas est in scripturis propheticis: [Ambrosius in concionibus suis frequens adhortabatur auditores, ut studiose Scripturarum etiam difficiliorum lectioni incumberent. Et ne prophetarum obscuritate, sicut Augustino contigisse ex lib. IX Conf., cap. 13, cognoscimus, a tam utili proposito deterrerentur, docet orationem a lectione atque diligentia numquam separandam. Qua quidem methodo si usus esset idem Augustinus adhuc catechumenus, prophetiae Isaiae lectionem, quam suadente Antistite nostro exorsus fuerat, non ita facile omisisset.] sed si manu quadam mentis tuae Scripturarum ianuam pulses, et ea quae sunt occulta, diligenter examines, paulatim incipies rationem colligere dictorum; et aperietur tibi non ab alio, sed a Dei Verbo, de quo legisti in Apocalypsi [Apoc. V, 5], quod Agnus librum signatum aperuit, quem nullus ante aperire poterat; quia solus Dominus Iesus in Evangelio suo prophetarum aenigmata, et Legis mysteria revelavit: solus scientiae clavim detulit, et dedit aperire nobis.
60 Dicunt se Iudaei habere clavim scientiae, sed non habent; nam si haberent, ipsi ingrederentur, ipsi agnoscerent penetralia Scripturarum. Nunc autem: Vae vobis scribae et pharisaei, qui abstulistis clavim scientiae, et ipsi non introistis, et introeuntes prohibuistis [Luc. XI, 52]. Qomodo enim clavim potestis habere scientiae, qui scientiae negastis auctorem? Et ideo ad ipsum conversus David ait: Tu me, inquit, doce iustificationes tuas; quia tu es vera iustitia. Tu doce quae sapienter dicta sunt; quia tu es sapientia. Tu aperi cor meum; quia aperuisti librum. Tu aperi illud ostium quod in coelo est; quia ipse es ianua. Per te si quis introierit, regnum illud possidebit aeternum. Per te si quis intraverit, non decipietur; quia falli non potest quicumque domicilium fuerit veritatis ingressus.
Ambrosius HOME



Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO SEPTIMUS. Zain <<<     >>> SERMO NONUS. Theth
monumenta.ch > Ambrosius > 8