monumenta.ch > Ambrosius > 5
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO QUARTUS. Daleth <<<     >>> SERMO SEXTUS. Vau

Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO QUINTUS. He

1 Sequitur quinta littera He, quae Latine significat, est: vel, ut alibi invenimus, vivo. Convenit sibi utraque interpretatio; qui enim est, vivit; et qui vivit, est. Denique gentiles non sunt; et ideo non vivunt, sed mortui sunt: Iesus autem heri et hodie, ipse est et in saecula [Heb., XIII, 8]. Et qui est, vivit: Vivo enim ego, dicit Dominus Deus [Ezech., XXXIII, 11]. Quomodo enim potest non esse, qui vivit? Vivit autem Iesus, qui etiam mortuos vivificat, et vocat ea quae non sunt, tamquam ea quae sunt. Nihil mirum si Domino cedit natura, ut vivificentur et mortui, et incipiant esse, qui non erant. Et ideo quia via etiam vita est secundum illum qui ait: Ego sum via, veritas, et vita [Ioan., XIV, 6]; viam quaeramus, ut vitam habere mereamur. Audiamus ergo illum qui vivit in Christo. Vivit autem qui ait: Sed nos qui vivimus, benedicimus te, Domine [Psal. CXIII, 18]; in Christo enim Iesu etiam quicumque mortuus fuerit, vivit.
2 (Vers. 33.) Audiamus, inquam, quid dixerit ut viveret: Legem mihi constitue, Domine, viam iustificationum tuarum: et quaeram illam semper. Miles qui ingreditur iter, viandi ordinem non ipse disponit sibi, nec pro suo arbitrio viam carpit, nec voluptuaria captat compendia, ne recedat [Cum tradantur hic multa, quae ad veterem spectent militiam, ea nos breviter et recta serie in gratiam lectorum explicabimus. A signis; proprie haec sunt solidae imagines, quales erant aquilae, lupi, draconis: sed hoc loco etiam pro vexillis, id est, velis ex hasta suspensis ponuntur. Singulis autem legionibus ac manipulis sua signa erant, a quibus qui discessisset longius quam unde tuba audiri posset, capite luebat. Itinerarium, idem est, ac tessera ad iter edicendum data. Cum armis ambulat; leve hoc iis qui arma membrorum ducebant loco: sed praeterea ferebant in fasce frumentum ac cibos saepe in quindecim dies, vallos, sarcinas et alia. Mansionis vox temporibus affectae latinitatis pro ipsis castris usurpata est. Stativas ordinat, subintellige sedes aut mansiones, ita scilicet a stando dictas. Negat autem Iustus Lipsius sic dici ea castra, in quibus miles paucis tantum diebus commoretur. Sed ille hunc locum non legerat, quandoquidem intercalaris istius quietis post tertium quemque itineris diem nusquam meminit. Quod vero subdit Ambrosius de urbe, in qua fessis exercitibus requies ministretur; eum locum ab eo designari credimus, qui castris hybernis deligebatur. Denique Imperator non semper idem est atque rex, sive princeps orbis Romani: sed is etiam dicitur. vel qui bellum suo ductu et auspiciis administrandum suscipit, vel qui occisis in acie legitimo hostium numero hunc honoris titulum consecutus est. Sed qui plura de hac tota re desiderat, adeat eumdem Lipsium lib. V de Militia Romana, dial. 1, 9, 11 et 12.] a signis: sed itinerarium ab imperatore accipit, et custodit illud: praescripto incedit ordine: cum armis suis ambulat, rectaque via conficit iter; ut inveniat commeatuum parata subsidia. Si alio ambulaverit itinere, annonam non accipit, mansionem paratam non invenit; quia imperator iis iubet haec praeparari omnia qui sequuntur, nec dextera, nec sinistra a praescripto itinere declinant. Meritoque non deficit, qui imperatorem sequitur suum; moderate enim ambulat, quia imperator non quod sibi utile, sed quod omnibus possibile considerat: ideo et stativas ordinat; triduo ambulat exercitus, quarto requiescit die. Eliguntur civitates, in quibus triduum, quatriduum, et plures interponantur dies, si aquis abundant, commerciis frequentantur: et ita sine labore conficitur iter, donec ad eam urbem perveniatur, quae quasi regalis eligitur, in qua fessis exercitibus requies ministretur.
3 Hanc legem viandi esse praescriptam, Christo ducente, sanctis commeantibus, recognoscas velim. Profecti sunt enim et patres nostri de terra Aegypti per longa spatia terrarum, quorum stativae omnes, mansionesque descriptae sunt; donec Cades, id est, ad sanctam terram perveniretur. Istae sunt stativae filiorum Israel, quas descripsit Moyses ex praecepto Domini. Advertimus ergo quis has ordinaverit mansiones, quomodo ambulare oporteret filios Israel. Praeibat enim illos Deus per diem in columna nubis, ut refrigeraret viantibus: noctu autem in columna ignis; ut viam ostenderet ambulantibus, et tenebras dimoveret. Lex viarum columna erat et ignis, et nubis: denique in columna nubis loquebatur ad eos. Ubi volebat exercitum requiescere a labore itineris, non movebatur columna ignis, nec transibat nebula lucis: quando autem volebat exercitum movere, provehebatur et columna ignis in nocte, columna autem nubis in die. Illa autem columna nubis, specie quidem praecedebat filios Israel, mysterio autem significabat Dominum Iesum in nube venturum levi, sicut dixit Esaias [Esai., XIX, 1]; hoc est, in virgine Maria, quae nubes erat secundum haereditatem Evae: levis erat secundum virginitatis integritatem. Levis erat, quae non homini quaerebat placere, sed Domino. Levis erat, quae non in iniquitate conceperat, sed Spiritu superveniente generabat: nec in delicto, sed cum gratia parturiebat.
4 Aliter quoque hanc interpretationem sumere licet. Venit in nube levi Christus in Aegyptum, hoc est, venit in susceptione corporis in hoc saeculum. In nube venit, quem nebula corporis obumbrabat: sed levis erat caro, quam nulla sua gravabant delicta. Quomodo enim peccatis gravaretur suis, qui auferebat omnium peccata populorum? Ecce, inquit, Agnus Dei: ecce qui tollit peccatum mundi [Zach., I, 29]. Ante hesternum lectum est, quia stabat Iesus, et habebat vestimenta sordida; mea enim peccata portabat. Sumpsit vestimenta nostra; ut nos splendore immortalitatis indueret. Venit in nube levi quasi iustitia; iniquitas enim in talento plumbeo sedet: Christus in corda iustorum, in [Rom. edit., quos peccata non onerant. Et ideo, etc.] quibus peccata non erant. Et ideo bene lectum est hodie: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi [Psal. CXV, 12]? Pro nobis Verbum suscepit carnis infirmitatem: pro nobis esurivit, vapulavit, crucifixus est, mortuus est; ut nobis in quibus ante vita ignobilis et degener habebatur, inciperet mors esse pretiosa.
5 Sed revertamur ad confectionem itineris, et ordinem mansionum. Et tu sequere spiritaliter hanc legem viandi; ut exeas ex Aegypto: et inde promovens fige tabernaculum in Socoth, haec prima tibi statio sit. Socoth prima mansio est, significans tabernaculum. Fige ergo tabernaculum quod in te est, mentisque tuae stationem confirma; ut radicatus atque fundatus maneas in fide Christi. Sequitur mansio in Mara, hoc est, in amaritudine. Non omnes mansiones aequales sunt. Inde ventum est in Helim, ubi fontes duodecim erant, et septuaginta arbores palmarum. Post amaritudinem, ne populus deficeret, debuerunt amoena et fecunda succedere. Inde Raphidin, quod est laudatio iudicii. Inde sequitur Sina, habens in se et populi tentationem, et Legis promulgationem. Variantur merita mansionum; quia nulli iugis in hoc saeculo vivendi potest esse successus. Bonus igitur imperator alibi manna esurienti populo ministravit: alibi potum de petra fluere, quo sitim populi restingueret, augusta provisione praecepit: alibi Legem dedit: alibi triumphos donavit; ut his beneficiis fotus exercitus nullum prolixi itineris sentiret laborem.
6 Itaque in illo populo typus fuit, in nobis veritas. Nos igitur committamus iter nostrum ductui Domini Iesu, qui Legem primo introduxit, et antea per Iesum terram repromissionis in possessionem populo suo dedit. Sed etiam quando Moyses videbatur ductor esse, aderat illi Iesus; aderat autem non palam, nec aperte ductorem, aut principem populi sese gerens; exspectabat enim donec Moyses tempus expleret suum, quo completo, successit Iesus. Itaque si consideres Scripturam dicentem: Erunt dies eorum anni centum viginti [Gen., VI, 3]; videbis mysterium plenitudinis temporum [Edit., Ex centum viginti annis. Mss. vero nobiscum faciunt.] et centum viginti annos, post quos et Moyses in monte requievit, et Iesus manifeste mansionum suscepit principatum; ut iam non sub Legis timore sit populus, sed resuscitatus a mortuis, fructu vitae fruatur aeternae. Ambulemus igitur secundum Legis doctrinam: via nobis Lex Dei sit.
7 Hanc viam ambulans Ecclesia dicit: Ego flos campi, et lilium convallium, sicut lilium in medio spinarum [Cant., II, 1]; in totam enim terram fides populi credentis exivit, et in spatioso posuit pedes suos Christus. Et ideo pulchre ait florem se esse campi. Flos erat etiam Paulus, qui dicebat: Bonus odor Christi sumus Deo [II Cor., II, 15]. Et vere flos, qui poterat nova et vetera de sui cordis proferre thesauro. Pulchre etiam lilium dicitur Ecclesia: sicut enim lilium fulget, ita etiam splendent opera sanctorum. Pulcherrime etiam dictum est lilium convallium; quia in humilibus magis elucet gratia. Sed hoc lilium in medio spinarum, hoc est, inter Iudaeos et haereticos, hoc est, inter sollicitudines huius saeculi, quae mentem hominis animumque compungunt. Possumus etiam aliter accipere; quia sicut lilium inter spinas eminet, ita super omnes conventus Ecclesia Dei refulget.
8 Refert etiam considerare quod hoc lilium splendore circumfusum sit, intus autem quod habet, rubeum sit, boni et ipsum odoris; eo quod caro Christi [Mss. sex, velut mortalis divinitatis. Quinque, velut murali divinitatis claritate vel claritudine. Alii cum edit., velut morali, etc. Nostram vero lectionem praeferendam esse docet loci totius series; nihil enim aliud significat Ambrosius, nisi Christi carnem divinitatis splendore velut quodam muro septam fuisse.] velut murali divinitatis claritudine circumsepta, coelestis habuerit protectionem gratiae. Denique in posterioribus ait: Fraternus meus candidus et rubeus [Cant., V, 10]. Candidus claritate divina: rubeus specie coloris humani, quem sacramento incarnationis assumpsit. Meritoque et ipsum quod est rubeum, bene olet; quia caro Christi sine peccato est, quam perfidi contrectantes, manus suas inquinaverunt: sancti venerantes, pietatis odore fragrarunt.
9 Accepit hunc odorem Dominus Iesus fragrantis Ecclesiae suae, et ait: Ecce proxima mea bona [Cant., I, 14 ] [et 15]. Et Ecclesia dicit ad Christum: Ecce bonus fraternus meus: ecce es bonus . . . . tamquam malum in lignis sylvae. Huiusmodi pomum [Omnes edit., odorem gratum habet; mss. vero partim odoris aut odorum gratiam, partim ut nos in corpore.] odoram gratiam habet; ut caeterorum pomorum fragrantiam vincat. Christus ergo affixus ad lignum, sicut malum pendens in arbore, bonum odorem mundanae fundebat redemptionis; quia peccati gravis detersit foetorem, et unguentum potus vitalis effudit. Tamquam malum, inquit, in lignis sylvae, ita consobrinus meus in medio filiorum [Ibid.]; eo quod super prophetas et apostolos intima corda hominum verborum suavitate mulcebat. Sed non solum odor, verum etiam cibus suavis in malo est. Ergo cibus suavis est Christus.
10 In umbra, inquit, eius concupivi, et sedi [Cant., II, 3]. Legem enim acceperat, hanc sequebatur, hanc currebat viam. In Lege itaque requiescens, in umbra Christi requiescebat. Bona umbra, [Edit. et mss. aliquot, Quae nos ab iniquitatis sole defendit. Alii mss. partim, . . . . calore et sole defendit; partim, . . . . calore defendit. Melius Navar. unus et Laet . . . . calore sola defendit.] quae nos ab iniquitatis calore sola defendit. Cui autem dubium, quod Lex Dei umbra sit Christi? Quid est lex diei festi neomeniae, sabbatorum, nisi umbra futurorum? Qui dies secundum legem Moysis; ut videam sex dies, et iterum septimum diem, et sic perpetua saecula? Qui mensis secundum legem Moysis; u sciens mensem, sciam primam mensis neomeniam, et vera sancta in neomeniis offerenda? Qui secundum legem Moysis annus sex illis diebus constat, de quibus ait: Sex annis serviet Hebraeus, et septimo anno liberabitur [Deut., XV, 12]; ut inveniantur sex anni, quibus aliquis operatur terram: septimo autem anno remittet illam proselytis, et pauperibus, et bestiis terrae? Qui septimus annus, quo conceduntur debita omnia Hebraeis? In hac umbra requiescebat patrum fides, et prophetarum sancta devotio.
11 Dicit ergo congregatio religiosa, vel sancta anima: In umbra eius concupivi, et sedi [Cant., II, 3]. Umbra eius est Iubilaeus annus. Quis enim eius mystica videt; ut facie ad faciem cognoscat, quae anno quinquagesimo complenda, Lege praescripta sunt [Levit., XXV]? Umbra sunt dies festi secundum Legem primo mense decima die mensis usque ad quartam decimam, et inde usque ad vigesimam primam mensis [Levit., XXIII]. Quae umbra est celebritas illa inter primum et septimum mensem [Vet. edit., in tempore illo, anno quinquagesimo, qui Iubilaeus dicitur. Optime Rom. cum parte mss., in tempore illo anonymo; non enim hic illius celebritatis tempus nominatim exprimitur. Caeterum hae voces, Umbra est sanctificata libertas in sabbato, desunt in omnibus mss. ex quibus aliqui orationis seriem ita connectunt: In tempore illo an non umbra est dies festus, etc.] in tempore illo anonymo? Umbra est, sanctificata libertas in sabbato. Umbra est dies festus septimi mensis neomeniae, et memoriale tubarum septimi mensis, dies decimus, dies propitiationis [Levit. XXIII]. Vides quia monas et decas duo festi dies. Item quintus decimus dies, dies tabernaculorum per octo dies. In umbra haec omnia. In umbra prima dies vocata, et octava dies vocata in umbra, quae in scenopegiis praescripta secundum Legem.
12 Constitue mihi aliquos ex circumcisione credentes, in Lege doctos, observantiae sollicitae viros, et nunc Evangelii agnitione illuminatos, spiritali saginatos gratia; dicit in his Ecclesia, quae videt Christum, quae Sponsum recipit, quae cibo eius pascitur: In umbra eius concupivi, et sedi: et fructus eius dulcis in faucibus meis [Cant., II, 3]. Quis fructus eius dulcis, nisi praedicatio Dominicae passionis, ut ipse ait: Ecce haereditas Domini, filii, merces fructus ventris [Psal. CXXVI, 3]? Quis enim dulcior fructus potest esse in faucibus nostris, quam remissio peccatorum? Et bene flos est Ecclesia quae fructum annuntiat, hoc est, Dominum Iesum Christum, de quo dictum est Mariae: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui [Luc., I, 42].
13 Ergo ubi gustavit fructum suavitatis, impatiens ad perfectiora festinat dicens: Introducite me in domum vini, constituite in me dilectionem, confirmate me in unguentis, stipate me in malis; quia vulnerata dilectionis ego sum. Laeva eius sub capite meo, et dextera eius amplexabitur me. Adiuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri, si suscitaveritis, et resuscitaveritis dilectionem, usquequo voluerit [Cant., II, 4-7]. Merito quaerit eum, merito desiderat; quia bene omnia in hoc cursu atque itinere disposuit Imperator noster. Primum omnium fidei fundamento tabernaculum hoc confirmandum putavit. Deinde si qua est nobis aspera atque arida et praerupta mansio, imperator tamen [Mss. aliquot, iste stativa discernit.] iste turbata discernit, arida irrigat, deserta fecundat. Si quid amaritudinis, si quid tentationis, si quid infirmitatis est, ductor noster et amara temperat, et sollicita mitigat, dura dissolvit, et invalida confirmat.
14 Sic ubi vult requiescere rex terrae exercitum suum, non ignobilem vicum, non commeatibus indigentem, non arenosa et nuda gignentium, sed urbem aedificiis nobilem, refertam, et uberem copiarum, aut agrum amoenum et virentem pascuis, aut nemorosa et campestria stativis opportuna decernit. Ergo si reges terrae norunt commoda providere sequentibus se: quanto magis Deus qui bonus est, novit quemadmodum profutura disponat diligentibus se? Ac primum si incognitum carpendum est iter, duces eliguntur viarum, qui praecurrant agmini. Sed hoc imperatores isti iniuriosum sibi arbitrantur: Deus autem praeibat, cum Hebraei facerent iter. Denique in columna nubis loquebatur ad eos. Et ut scias quia praeibat: Deus, inquit, praeibat illis iter, die quidem in columna nubis ostendens illis viam: noctu autem in columna ignis, et non deficiebat columna nubis in die [Exod., XIII, 21 ] [et 22].
15 Hanc praecedentem nubis columnam sequens Ecclesia non deficientem, ne ipsa deficeret, umbra eius refrigerabatur; et ideo dicit: In umbra eius concupivi, et sedi: et dulcis eius fructus in faucibus meis [Cant., II, 3]; quia a Domino pascebatur, deducta in locum pascuum, et aquam refectionis. Introducite me in domum vini [Cant., II, 4]. Inde copiis praeparatis, quaerit progredi ad aliam mansionem in qua mysteriorum gratiam, et laetitiae capiat suavitatem. Hinc quoque promovens verum iter, ait: Constituite in me dilectionem [Ibid.]. Bona stativa, ubi plenitudo est charitatis. Confirmate me, inquit, in unguentis, stipate me in malis [Ibid., 3].
16 Habes alias mansiones, ad quas Ecclesia cum delectatione succedit. Istae mansiones sunt crucis Christi, et sepulturae, in quibus vulnerata est Ecclesia, sed vulnere charitatis. Vulnus enim est quod Christus excepit: sed unguentum est quod effudit. Pomum est quod pependit. Hoc pomum gustavit Ecclesia, et ait: Et fructus eius dulcis in faucibus meis [Cant., II, 3]. Et ut scias quia pomum est Dominus, legisti supra: Tamquam malum in lignis sylvae, ita consobrinus meus [Ibid.]. Nos quoque vulnus fatemur, cum praedicamus Christum crucifixum: sed bonus odor sumus Deo; quia crux Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia: nobis autem virtus Dei atque sapientia est. Hoc vulnere Ecclesia vulneratur, cum Salvatoris sui praedicat mortem: sed hoc vulnus est charitatis. Denique qui non credit, negat: qui diligit, confitetur. Manichaeus negat, Christianus fatetur; et ideo scriptum est; Utilia vulnera amici, quam voluntaria oscula inimici [Prov., XXVII, 6]. Pulchre ergo dicit Ecclesia: Quia vulnerata charitatis ego sum [Cant., II, 5].
17 Nudemus membra nostra bono vulneri, nudemus sagittae electae. Sagitta haec Christus est, qui dicit: Posuit me sicut sagittam electam [Esai. XLIX, 2]. Bonum est ergo hac vulnerari sagitta. Non mediocris mansionis iste processus: non omnes possunt dicere quia vulnerati sunt dilectionis. Dicebant apostoli cum pro Christo lapidarentur, et Christum praedicarent. Dicebat Paulus cum ter virgis caederetur, et die ac nocte Christum adorandum gentibus disputaret. Dicunt hoc martyres, qui vulnerantur pro Christo: et quia vulnerari pro eius meruerunt nomine, plus diligunt.
18 Ad hanc ergo veniens mansionem Ecclesia, ad hunc processum, ut pro Christo filios suos offerat, ut excipiat vulnera charitatis, quasi bona fidei alimenta reperiens, pietatisque fructus gustavit ipsa, et hortari coepit caeteros dicens: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus, sicut malum [Psal. XXXIII, 8]. Et in malo vulnus est, sed tamen suave est [Cant., II, 3]. Venit iterum ad vallem botryonis, vidit ingentis uvam magnitudinis, quam duo portare vix poterant: unus qui praecederet, alius qui sequeretur. Gustavit mysterium, gustavit in Iesu Nave, gustavit in Caleb, qui dicebant populo: Vidimus terram profluentem mel et lac [Num. XIII, 28]. Gustate, et videte quam suavis est Dominus.
19 Et addidit Ecclesia dicere: Laeva eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Adiuravi vos, filiae Hierusalem, in virtutibus et fortitudinibus agri; si suscitaveritis, et resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit [Cant., II, 6 ] [et 7]. Et istae mansiones sunt via regali incedentis Ecclesiae. Multae enim sunt mansiones apud Patrem meum, testificatur Dominus Iesus [Ioan. XIV, 2]; et: Ecce venio, et accersio vos [Ibid. 3]. Bona mansio sapientiae, et sive in laeva eius, sive in dextera, bona mansio; quia via regalis est. Ideoque sapientes nuntii dicunt: Via regali ibimus, non divertemus dextera, neque sinistra, quoadusque transeamus terminos tuos [Num. XX, 17]. Hoc dixerunt missi a Moyse nuntii ad regem Edon, hoc est, terrenum; quia terrena omnia, sive in dextera, sive in sinistra, mala sunt. Mala mansio insipientia, mala mansio intemperantia; et ideo pertransit has mansiones Hebraeus: non divertit ad eas, sed pertransit; ut perveniat ad sinistram sapientiae et dexteram, et in ipsis maneat, ubi divitiae simplicitatis, ubi gloria, ubi longitudo vitae est. Longitudo enim vitae in dextera eius, ut ait Salomon: in sinistra autem eius divitiae et gloria [Prov. III, 16]. In dextera vita est, in sinistra requies. Utinam super sinistram eius requiescam, ne quaeram cervicalia. Vae enim iis qui adsuunt cervicalia, Ezechiel dicit [Ezech. XIII, 18]. Has mansiones praeparat Ecclesiae suae bonus ductor, et per vias sapientiae dirigit iter eius. Denique laudat Sapiens vias eius: Viae eius viae bonae, et omnes semitae eius in pace [Prov. III, 17].
20 Sed quia sapientia, honestas, claritas, ita perfectae sunt, si habeant charitatem, plenitudo enim Legis charitas est [Rom. XIII, 10], suscitari et resuscitari vult charitatem: suscitari in veteri Testamento, resuscitari in novo. Charitas Deus est, ut legimus [I Ioan. IV, 8]: charitas Christus est. Suscitatur tamquam leo, et catulus leonis, ut Iudae ascendat ex germine. Resuscitatur ut dormiens, ut recumbens; quia non humana, sed sua et Patris maiestate est suscitatus a mortuis. Unde ait Scriptura: Quis suscitabit illum [Gen. XLIX, 9]? Non enim poterat illum aut angelus, aut potestas suscitare aliena; cum ipse alios resuscitaret. Ergo cum hic dicit: Si suscitaveritis, aut resuscitaveritis charitatem usquequo voluerit [Cant. II, 7], de iis dicit qui resurrectionem eius possunt congrue praedicare; ut audientibus ardorem fidei et devotionis accendant. Vel suscitatur Christus in iis, qui primum accedunt: resuscitatur in iis qui postquam accesserint, dormierunt. Dormit ergo Christus in negligentibus, suscitatur in sanctis.
21 (Vers. 33.) Habet ergo Ecclesia per quae gradiatur: habet habitacula mansionum, in quibus requiescunt sancti, de quibus iste est qui dicit: Legem mihi constitue, Domine, viam iustitiarum tuarum. Bene ait, statue; ut in pectore eius immobilis et fixa permaneat, nec aliquo saeculi turbine, ab eius convellatur affectu; ut ipse lex sit sibi, opus habens legis scriptum in corde suo.
21 Et quaeram, inquit, illam semper. Non est enim mediocre quod requiritur paradisi gratia, Dei regnum, angelorum consortium, immortalitatisque domicilium. Non ergo uno die quaeritur, nec duobus, aut paucis mensibus: sed quaeritur semper, et quaeritur per omnia; ut meritorum multa concurrant suffragia; διὰ παντὸς enim et omne tempus significat, et per omnia. Cum dicit igitur: Quaeram semper, sine fine dicit esse quaerendum. Sed non satis est quaerere, nisi intelligas quod requiris.
22 (Vers. 34.) Ideoque ait: Da mihi intellectum, et perscrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Quaerendum primum, deinde intelligendum perscrutandumque legis omne mysterium, et in corde custodiendum. Quis autem potest custodire legem Dei, nisi intellectum acceperit? Qui autem intelligit et scrutatur, scrutando in semitam mandatorum deducitur. In quo illud advertendum quia lex est iustitia, mandatum iudicium, sicut et in hac littera legimus. Est Legis via stare in viis Legis: est via iustitiarum secundum primum versiculum. Est ergo et testimoniorum via: In via testimoniorum tuorum delectabar. Est et via mandatorum: Viam mandatorum tuorum cucurri. Interrogemus ergo has vias, ut dicatur nobis: State in viis Legis, et interrogate semitas aeternas, et videte quae via melior, et ambulate in ea [Ierem. VI, 16]. Cum omnes igitur ambulaverimus vias, veniemus in omnium finem viarum, qui ait: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. Christus ergo finis viarum; ipse enim est finis Legis ad iustitiam omni credenti [Rom. X, 4]. Hinc audeo dicere quia finis iustitiarum Christus, qui est iustitia: finis testimoniorum Christus, de quo dictum est: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus, et puer meus quem elegi [Esai. XLIII, 10].
23 Advertimus igitur quantum nobis ambulandum sit, ut veniamus ad Christum. Ambulandum in Lege; quia finis Legis Christus est. Sine Lege ergo non pervenitur ad Christum. Unde manifestum est quod haeretici, qui Legem veteris non accipiunt Testamenti, etsi dicant quod Christum teneant; tamen non possint tenere finem, qui initium non tenuerint. Ipse Iesus est initium et finis. Oportet igitur ut ambulemus secundum legem spiritalem; ut veniamus ad Legis finem Dominum Iesum. Oportet ut sequamur testimonia; ut pervenire possimus ad magnum testimonium Dominum Iesum. Oportet etiam ut in praeceptis Domini ambulemus; ut perveniamus ad magnum praeceptum, de quo legistis: Dictum est antiquis: Non occides . . . . ego autem dico vobis [Matth. V, 21 ] [et 22]; hoc est, super omne praeceptum dico. Itaque non usurpatorie dixerim, sed vere, quia sicut sunt sancta sanctorum: ita praeceptum est praeceptorum.
24 Sed ut ista servare possimus, intellectum petamus a Domino. Intelligamus quae sit circumcisio. Circumcidit Iesus petrinis gladiis, et abstulit opprobrium Aegypti a filiis Israel. Petra Christus est. Circumcidat te Verbum Dei, et gladius oris eius; et sic Aegypti carebis opprobrio. Non igitur corporis, sed cordis intelligenda est circumcisio. Si intellexeris Legem, servabis eam in corde tuo. Iudaeus in corde Legem non servat: sed in labiis Legem recitat, et Legem ignorat. Denique, Populus hic, inquit, labiis me honorat: cor autem eorum longe est a me [Esai. XXIX, 13]. Quomodo potest Legem tenere, qui longe est a Legis auctore? Tertius versiculus quid habeat, consideremus.
25 (Vers. 35.) Deduc me in semitam mandatorum tuorum: quoniam volui eam. Quis hoc dicit, nisi qui sequitur Christum? Non potest alius hoc dicere, nisi qui illud exsequitur, quod scriptum est: Post Dominum Deum tuum ambulabis, et ipsi adhaerebis; quia ipse te deducet [Deut. XIII, 4]. Quomodo deducat audi: Nisi qui tulerit crucem suam, et post me secutus fuerit, non est me dignus [Matth. X, 38]. Praecedit ergo Christus, ut nos sequamur, praecedit Verbum. Principium Christus est; ideo Sapientia dicit: Dominus creavit me principium viarum suarum [Prov. VIII, 22]. Advertimus quod et principium Christus, et finis viarum sit. Non vereor ne quis dicat: Creatum ergo Christum asseris? Respondebo: Ita creatum dico, quemadmodum factum legi, hoc est, factum ex muliere, factum sub Lege, hoc est secundum susceptionem carnis creatum, secundum quod est natus ex Virgine. Creatus est, ut redimeret creaturas: homo factus est ut homines a morte perpetua liberaret. Creatus est, ut vias mihi demonstraret aeternas, quibus homo redire possit ad Dei regnum. Ergo quia principium est viarum Dei, hoc principium sequamur. Primus viam novi ingressus est Testamenti; ut in hac via devotionis iter nobis sterneret. Si ieiunamus, ante nos ille ieiunavit: si pro nomine Domini sustinemus iniurias, prius ille sustinuit pro nostra redemptione. Cervices suas posuit in flagella, maxillas suas in palmas: ascendit crucem, ut doceret mortem non esse metuendam. Denique quasi praecedens ait Petro, Tu me sequere [Ioan. XXI, 22]. Et ideo Petrus cursum consummavit; quia secutus est Christum.
26 (Vers. 36.) Sequitur versus quartus: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Utilitatem alii habent: et puto quod ideo mutatum sit, quia utilitas bonae rei videtur esse expetenda potius quam declinanda. Sed quia plerique lucrum pecuniarum utilitatem suam putant esse; ideo si legimus utilitatem, non animae utilitatem accipere debemus Prophetam declinare, sed utilitatem pecuniae. Sanctus enim lucra ista non novit: sed omnia haec detrimentum arbitratur; ut Christum lucretur. Et recte. Quod enim putamus lucrum esse pecuniae, damnum est animae; quia virtutis est detrimentum. Ergo secundum eos qui ita acceperunt, ut optet Propheta inclinare cor suum in testimonia, et non in avaritiam; et nos congruimus assensu. Atque utinam precem sancti sequentes, et oremus quod ille oravit, et quod oramus, imitemur affectu. Quid enim mihi prodest si orem, ut avertat cor meum Deus ab avaritia, et ipse diebus ac noctibus pecuniae quaeram compendia? Si oramus sermone, compatiamur et mente. Audit et sensum nostrum Iesus, et cognoscens duobus istis non convenire, sermoni et cupiditati, non exaudit loquentem. Et ideo qui bene volebat orare, dicebat: Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente [I Cor. XIV, 15]. Ita magis audit orantem, si aspernetur avaritiam.
27 (Vers. 37.) Sed quia invalidi sumus, et plerumque volentes avertere eor nostrum a pecunia, vel auro, vel argento, capimur aspectu, et agrum aut aedificium videntes alienum, concupiscimus, bene addidit Propheta dicens: Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Etenim qui in via est Dei, vanitates non aspicit. Via perfecta Christus est. Qui igitur in Christo est, quomodo potest vanitates aspicere; cum Christus in carne sua omnes mundi huius crucifixerit vanitates? Avertamus igitur oculos nostros a vanitatibus; ne quod oculus viderit, animus concupiscat. Mystica enim differamus interim. Utinam hac interpretatione possimus revocare ad diversa [Circenses ludi erant varia certaminum genera, ita dicti quod in circo. id est, loco circularis figurae celebrarentur: ad theatrorum autem spectacula non solum tragoediae et comoediae pertinebant, sed etiam saltationes pantomimorum. Etenim pantomimos saltatores fuisse docet Lucianus Dial. De Saltatione. Horum ars erat sine voce argumentum gestu ac nutibus tam native repraesentare, ut illud spectatores non solum videre; sed et quodammodo audire sibi viderentur. Hinc Lucianus, δεῖ τὸν θεώμενον ὅρχησιν καὶ κωφὸν συνιέναι, καὶ μὴ λαλέοντος τοῦ ὀρχηστοῦ ἀκούειν. Hinc a Cassiodono quoque Var. lib. IV, ep. ult. dicuntur, Orchistorum loquacissimae manus, linguosi digiti, silentium clamosum, expositio tacita. Est etiam ea de re antiquum hoc incerti epigramma: Tot linguae, quot membra viro, mirabilis ars est, Quae facit articulos, ore silente, loqui. Eamdem hanc artem musicae partem esse, atque a veteribus mutam appellatam tradit laudatus iam ante Cassiodorus, quem videsis Var. lib. I, epist. 20, et lib. IV, epist. ult., nec non in eam Fr. Iureti annotationem. Consule etiam Brissonium, De verborum iuris significationibus, ad eamdem vocem; sicut Vossii Etymologicum in voce, mimus. Porro cum populi studia Ambrosii aetate in vana illa spectacula ferverent, non mirum est, si frequentius ille insurgat in hoc vitium, nec se PP. Tertulliano, Cypriano, Chrysostomo et caeteris, hac in re inferiorem ostendat. Ipsum adi lib. De Fuga saeculi, cap. 1, num. 1, et infra, Serm. 16. vers. 59 et 64, sed comprimis lib. II Offic. cap. 30, et alibi.] circensium ludorum, atque theatralium spectacula festinantes. Vanitas est illa quam cernis. Pantomimum aspicis, vanitas est: luctatores aspicis, vanitas est; quia cernis eos de [Mss. quinque, De viridibus frondibus luctantes habere coronas. Tres, De putridis frondibus, etc. Unus Vat. et edit. Rom., De vili luctantes corona. Vera lectio reliquorum mss. ac edit., De viridi. Erat quippe in ludis Olympicis proposita corona oleagina, in Isthmiis pinea, ex apio in Nemeis.] viridi luctantes corona. Illi enim veri sunt luctatores, qui adversum huius saeculi luctantur illecebras. Non capiat oculos tuos palaestra membrorum. Equos currentes aspicis, vanitas est; quia vane currunt, qui ascendentem salvare non possunt. Denique recursus ipse te doceat quia vane currunt, qui non directum conficiunt iter, obliviscentes superiora, et ea quae posteriora sunt, appetentes.
28 Ante nos est Christus, ante nos bravium eius, ad quod pervenit, qui non in incertum cucurrit, nec revocavit cursum suum, sed incitavit. Ad hunc dirige oculos tuos, averte a spectaculis, averte ab omni saeculari pompa. Sicubi populares cognoveris plausus, averte oculos tuos ab his, inflecte, deprime, et serva eos, ut erigas melioribus. Erige ad coelum: vel nocte stellarum monilia, orbem lunae decorum, vel die solem aspice. Specta mare, terram circumspice: ut opere facta divino omnis creatura te pascat. Quae formarum gratia in ipsis bestiis? Quantus decor in hominibus? Quanta in avibus pulchritudo? Haec intuere, et non videbis iniquitatem et contradictionem in civitate. Haec vide, et non introibit mors per fenestras oculorum tuorum.
29 Si videris mulierem ad concupiscendum eam, intravit mors per fenestram. Si videris possessionem minoris aut viduae, et concupieris diripere eam, intravit mors per fenestram. Si videris aliena monilia, aurum, argentum, et concupieris ut extorqueas, intravit mors per fenestram. Claude ergo hanc fenestram, cum videris alienae mulieris pulchritudinem, ne mors possit intrare. Oculi tui non videant alienam, ne lingua perversum loquatur. Tuam ergo fenestram claude, ne morti pateat intranti. Sed etiam alienam fenestram cave. A fenestra enim domus suae intrat fornicaria. A fenestra sua intrat, cum aliquem petulantis oculi tentat lascivia. Exclude igitur hanc fenestram verbi ostio, nec capiaris oculis meretricis: et abripiaris palpebris eius. Sed non est una fenestra, per quam mors consuevit intrare. Est et fenestra verborum, per quam sermones commeant meretricis. Et ideo te ab aliena uxore custodi, ne te sermonibus gratiosis adoriatur; a fenestra enim domus suae intrat. Intrat mors per oscula; et ideo cave ne te laqueis labiorum suorum alliget. Intrat mors, si meretrix te osculetur. Intrat mors si cito acquiescas loquenti. [Quidam mss., Intrat mors si loquaris, intrat mors si multum loquaris.] Intrat mors si multum loquaris; multiloquio enim peccatum incurritur. Intrat mors etiam si non loquaris, et Christum timeas confiteri. Ore enim confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Intrat mors etiam per cavernas aurium; et ideo aures sunt spinis sepiendae, ut illecebras meretricii sermonis excludas. Haec moralia.
30 Sunt etiam mystici oculi quos avertere debeas a vanitate. Est enim et sensuum vanitas, quam oculi animae tuae videre non debeant; quia illi eam vident, quos Apostolus [Post verba Apostolus damnat, sequebantur illa in edit., Cognosce quae sit vanitas sensuum, quam oculi tui mystici videre non debeant; sed neque in ullis cod. Gallicis reperiuntur, nec ullo modo sensui videntur necessaria.] damnat. Unde ipso magis auctore discamus quae vanitas, et qui oculi sint [Ephes. IV, 17 ] [et 18]. Manifestum est enim esse plerosque qui vanitate sensus sui obscurati sunt corde, [Mss. decem, et alienati a vita Dei, etc.] et alienati a via Dei propter ignorantiam quae in ipsis est, propter caecitatem cordis eorum; illos tamen gentes Apostolus dicit. Ignoret igitur gentilis ille quod non didicit, ignoret quod non credidit: tibi ignorare non licet quod confiteris. Christus non in vanitate venit, sed in virtute: [In edit. post sed in virtute adiicitur, Non in antiquitate, sed in novitate. Quae verba in mss. desiderantur. At quidam pro in virtute, habent in veritate.] non inflavit sensum hominis, sed vivificavit: non caecitatem cordis, sed illuminationem mentis operatus est. Inflammavit cor tuum, ut comprehendas quae mandatorum coelestium ratio, quae animae substantia, quae vitae futurae gratia, in quo statu post haec erimus.
31 Erige igitur mentem, utere naturali ingenio: ad imaginem Dei factus es, ut superna aspicias, et terrena non quaeras. Noli curvare cervicem tuam, mundi premendam pondere: noli inhiare auro atque argento, [Mss. aliquot, Ne te saeculo alligandum praebeas. Aliquot alii, Ne te sacculis alligandum praebeas.] ne te saeculi vinculis alligandum praebeas. Ideo dixit Dominus: Nolite possidere aurum atque argentum [Matth. X, 9], ne nos auri atque argenti cupiditas avara possideat. Noli ergo inserere collum tuum diaboli laqueis. Strangulat avaritia pauperem in hoc saeculo: sed in perpetuum dives suis laqueis suffocatur, cuius sensus in vanitate est, in tenebris ambulat; quia in his laborat, quae sibi prodesse non possint. Vanitas est sollicitudo vitae huius. Unde non in crapula et ebrietate, non in deliciis corporis, sed in cognitione praeceptorum coelestium delectationem nostri debemus ponere. In vanitate currit, qui sibi successibus videtur affluere saecularibus, qui tamquam umbra praetereunt. Averte igitur oculos tuos, ne vanitatem videant.
32 Sed non satis est ut tu avertas; ne forte velis et non possis, offundat tibi diabolus vanitatum spectacula, incentiva inserat voluptatum; pete ut Dominus avertat oculos tuos. Et haec gratia Dei, et hoc munus est Domini; ut oculos animae nostrae a negotiis mundi huius avertat. Beatitudo enim omnis a Domino est. Beatus autem vir, cui nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates, et insanias falsas [Psal. XXXIX, 5]. Qui non respicit haec, beatus est: qui autem respicit, insanus atque furiosus est. Et ideo resipiscat unusquisque a furore saecularium cupiditatum, quae ita mentem animumque perturbant, ut compos sui esse non possit.
33 Si in navigio fluctuante sis constitutus, avertis a sentina oculos: ne vomitum moveat tibi. Si in civitate ambulans aliquid fetidi odoris offendas, longe refugis atque declinas. Si quid occurrat quod horreat oculus tuus, clauditur aut avertitur. In salo saeculi huius fluctuas, influit sentina vitiorum. In hoc navigio tui corporis movetur aestus cupiditatum, et non avertis oculos animae tuae; ne videant sentinam libidinum, ne aspiciant mundi huius stercora, ne fetor immundus nares repleat tuae mentis, in quibus Spiritus sanctus esse consuevit, ut possis dicere: Spiritus divinus qui est in naribus meis [Iob. XXVII, 3]. Nares igitur animae tuae a fetore avertantur criminum diversorum; est enim in his velut quoddam insigne iudicii. Unde dicitur Sponsae: Nares tuae sicut turris Libani prospiciens faciem Damasci [Cant. VII, 4]; eo quod unguentum veri Sacerdotis, quod descendit de capite in barbam, hoc est odor ille divinus, odor gratiae spiritalis, qui de Patre in Christo erat, et sacramento incarnationis descendit in terras, ut omnia fuso replerentur unguento, emineat praecelsi potestate iudicii, et nares repleat animae, ut benevolentia discernat et fetida; suavia sanctorum, qui possunt dicere: Christi enim bonus odor sumus Deo [II Cor. II, 15]; et foetida peccatorum.
34 Hae sunt nares sicut turris Libani praecelsa supra mundum; et ideo prospicit faciem Damasci, gentilem scilicet populum, odorans fidem eius, cuius gratia delictorum suorum detergeret fetorem. Facies igitur Damasci fides est gentium, nullo obumbrata amictu, nullo adoperta vestitu, nuda ac libera, coelo magis intenta quam terris. Hanc speculantur et prospiciunt nares Ecclesiae, quod suave in ea et odorum est aspirationis et gratiae colligentes. Et bene nares eius sicut turris Libani; quia in sacrificiis odor suavis Ecclesiae est, in quibus est boni odoris hostia, remissio peccatorum.
35 Sume igitur has nares, o homo; ut a graveolentibus florulenta secernas; et tunc vivificabit te Dominus. Cum enim adverterit quod de ipso petis, ut avertat oculos mentis tuae a vanitate, cooperatur animae tuae; ut si specie aliqua capitur, aut duritia, aut infirmitate non flectitur, flectat eam iugo verbi, et habenis suis regat: ut voluntate Dei abducatur a vitiis et vitae odorem capiat aeternae. Non enim hic vita perfecta est: sed haec vita in umbra. Ideo ut homo Christus Iesus ex Virgine nasceretur, obumbravit virtus Altissimi matrem futuram; quia in umbra descendit, ab umbra incipiens operari salutem hominis, et consummaturus charitate solis aeterni. Umbra est ergo vita haec: festina ad solem, ut te defendat ab umbrae huius frigore, et calorem tibi profundat aestivum. Et ideo suadet orandum ne fiat fuga nostra hyeme vel sabbato [Matth. XXIV, 20], non tempus diemque significans, sed frigere nos meritis prohibens, et bonorum operum esse ieiunos.
36 (Vers. 38.) Disce nunc quemadmodum avertat oculos eius, quem miseratur Dominus, a vanitate. Ex his enim quae sequuntur, hoc intelligere possumus; subiecit enim: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo [Ps. CX, 10]. Initium esse sapientiae timorem Domini dicit Propheta. Quid est autem initium sapientiae, nisi saeculo renuntiare? Quia sapere saecularia, stultitia est. Denique sapientiam huius mundi, stultitiam esse apud Deum Apostolus dicit [I Cor. I, 20]. Sed et ipse timor Domini, nisi secundum scientiam sit, nihil prodest; immo obest plurimum. Siquidem Iudaei habent zelum Dei, sed quia non habent secundum scientiam, in ipso zelo et timore maiorem contrahunt divinitatis offensam. Quod circumcidunt infantulos suos, quod sabbata custodiunt, timorem Dei habent: sed quia nesciunt Legem spiritalem esse, circumcidunt corpus, non cor suum. Ignem sabbato adolere formidant, cum Lex sanctificationis die libidinum ignem prohibeat accendi.
37 Et quid de Iudaeis dicam? Sunt etiam in nobis qui habent timorem Dei, sed non secundum scientiam, statuentes duriora praecepta quae non possit humana conditio sustinere. Timor in eo est, quia videntur sibi consulere disciplinae, opus virtutis exigere: sed inscientia in eo est, quia non compatiuntur naturae, non aestimant possibilitatem. Non sit ergo irrationabilis timor. Etenim vera sapientia a timore Dei incipit, nec est sapientia spiritalis sine timore Dei; ita timor sine sapientia esse non debet. Basis quaedam verbi est timor sanctus. Sicut enim simulacrum aliquod in basi statuitur, et tunc maiorem habet gratiam, cum in basi statua fuerit collocata, standique acceperit firmitatem: ita verbum Dei, vel [Rationabile, id est, ratio: λόγιον enim ac λόγος et verbum et ratiionem significant. Est autem hellenismus quo neutrum adiectivum ponitur loco substantivi.] rationabile Dei in timore sancto melius statuitur, fortius radicatur, hoc est, in pectore timentis Dominum; ne labatur verbum de corde viri, ne veniant volucres, et auferant illud de incuriosi et dissimulantis affectu. Sed etiam verbo Dei timor ipse aptari ad utilitatem et constabiliri videtur; ut non sit alienus scientiae, sicut basis accepta statua non est aliena gratiae. Timor ergo verbi est locus, sicut in pace locus eius [Scripti cod. nonnulli. Timor quoddam studium verbi, etc.]. Timor quaedam statio verbi: verbum timoris est disciplina; plenus enim disciplinae timor non nutat ad lapsum.
38 Et quia basim verbi timorem diximus; ne quid alienum a Scripturis posuisse nos quisquam putet, accipiat lectum de Dei verbo in Canticis canticorum: Crura eius columnae marmoreae fundatae super bases aureas [Cant. V, 15], significans columnas esse Ecclesiae apostolos, qui fundati sunt in timore sanctorum. Nam sicut Petrus, Iacobus, et Ioannes, et Barnabas columnae esse videbantur Ecclesiae, et quicumque vicerit hoc saeculum, fit columna Dei, quam confirmat qui dicit: Ego confirmavi columnas eius [Ps. LXXIV, 4]: ita et basis aurea timor plenus disciplinae, quia initium sapientiae est. In timore ergo sapientium apostolica praedicatio tamquam super basim auream columna firmatur. Christi igitur eloquio et apostolico sermoni tribunal est timor iusti, et basis aurea plena prudentiae: simulacrum autem bonum tamquam effigies veritatis, sermo sanctorum. Et vide tamquam basim auream esse sanctorum timorem. Lege Esaiam: vide quantis subiecerit timorem, ut faceret irreprehensibilem et bonum timorem: Spiritus, inquit, sapientiae et intellectus, spiritus consilii atque virtutis, spiritus cognitionis atque pietatis, spiritus sancti timoris [Esai. XI, 2]. Quantis timorem subiecit, ut haberet quod sequi posset? Informatur per sapientiam, instruitur per intellectum, consilio dirigitur, virtute firmatur, cognitione regitur, pietate decoratur. Tolle timori Domini ista, et est irrationabilis et insipiens timor, unus ex illis: Foris pugnae, intus timores [II Cor. VII, 5], quibus afflictus esset et Paulus, nisi habuisset Dominus consolantem.
39 Nec otiosum est in Proverbiis: Tunc intelliges timorem Domini [Prov. II, 5]. Quid est, Tunc? id est, Cum sapientiam invocaveris, et prudentiae dederis vocem tuam; et si quaesieris illam ut pecuniam, et ut thesauros scrutatus fueris eam, tunc intelliges timorem Domini [Ibid., 3 et 4]. Et ideo tamquam super basim bonam dicit: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Plena disciplinae oratio, per quam docemur quemadmodum debeamus orare: unusquisque sermo doctrina est deprecandi. Et quia docuit nos orare, quis sit istius orationis effectus ostendit septimus versus.
40 (Vers. 39.) Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum. Subobscure dictum videtur: sed explanavit Apostolus quod hic videbatur obscurum, ubi ait: Nihil mihi quidem conscius sum: sed non in hoc iustificatus sum [I Cor. IV, 4]. Sciebat enim se esse hominem, et sic cavebat ut poterat, ne post suscepta baptismi sacramenta peccaret; ideoque delicti conscius sibi non erat: sed quia homo erat, peccatorem se fatebatur, sciens unum esse Iesum lumen verum, qui peccatum non fecit, nec est inventus in ore eius dolus; ipsum solum iustificari, qui vere alienus esset a lapsu. Similiter ergo et Propheta etsi peccatum declinare cupiebat; tamen quasi Deum repulsorem peccati esse sui cupiebat. Volebat auferri opprobrium quod suspicatus est, vel quia cogitaverat in corde, et non fecerat: et poenitentia licet abolitum, suspectus tamen erat, ne forte adhuc maneret eius opprobrium; et ideo Deum precatur ut illud auferat, qui solus novit quod nescire potest etiam ipse qui fecit. Denique alibi ipse dixit Propheta: Scis opprobrium meum [Ps. LXVIII, 20]. Quamquam istud opprobrium Christi sit, quod non est verum opprobrium, sed gloria Dei; crux enim Christi Iudaeis scandalum, Graecis stultitia.
41 Illis ergo opprobrium, mihi virtus est, per quam adversarium repello, saeculum vinco. Mihi sapientia, per quam insipientiae laqueos evado. Hoc opprobrium thesauris Aegypti Moyses praetulit. Maius, inquit, aestimans Aegypti thesauris opprobriam Christi [Hebr. XI, 26]. Si opprobrium tuum gloria est, Domine Iesu, quanta est gloria tua? Tuae igitur gloriae participatione quid erimus, cuius sumus opprobrio gloriosi? Dorsum meum posui in flagella, maxillas meas in palmas, os autem meum non averti a confusione sputorum. Ecce opprobrium tuum, Domine, in quo salus est universorum, in quo mundi redemptio: per quod opprobrium coepimus non erubescere qui erubescebamus, non confundi qui confundebamur. Denique scriptum est: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent [Ps. XXXIII, 6]. Hoc opprobrium auferri a nobis nolumus, opprobrium crucis Domini Iesu, quo nostra auferuntur opprobria. Sicut enim maledictum factus est, ut nostra maledicta deleret, homo factus est, ut levaret hominis infirmitates: ita opprobrium factus est, ut omnium auferret opprobria.
42 Non uno tempore, non semel abstulit opprobria: aufert quotidie. Peccatum incidimus, non unum sed multa: cooperti sumus opprobrio et confusione. Venimus ad baptismum, deletum est omne peccatum, et cum peccato opprobrium. Abstulit opprobrium meum Dominus Iesus opprobrio suo, quia crucifixus est mihi; quia Quicumque baptizati sumus in Christo, in morte ipsius baptizati sumus [Rom. VI, 3]. Non habeo quod auferri petam. Sed post baptismum incidi opprobrium, debeo agere poenitentiam, ut dicam: Aufer a me opprobrium meum. Si non agam poenitentiam, quomodo dicam: Aufer a me opprobrium meum; cum hoc ipsum peccati opprobrium sit, quia non ago poenitentiam? Si autem poenitentiam, ut oportet, ago, recte dico: Aufer a me opprobrium meum, quod suspicatus sum; iudicia enim tua [Voci dulcia, edit. vet. et quaedam Paris. adiungebat: Quomodo oportet confiteri. Sed haec nec in mss. Vat. nec in nostris inveniuntur.] dulcia.
43 Quid timeo confiteri, quid timeo dicere peccata mea? Quid vereor opprobrii mei mentionem facere apud eum, cuius iudicia dulcia sunt? Quod severum in aliis, in Christo dulce est, in Christo suave est; quia ipse suavis est. Denique, Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus [Ps. XXXIII, 9]. Dulcia iudicia confitenti; quia ipse dixit: Ego sum, ego sum qui deleo iniquitates tuas . . . et memor non ero: tu autem memor esto, et iudicemur: dic iniquitates tuas, ut iustificeris [Esai. XLIII. 25 ] [et 26]. Dulcia iudicia agenti poenitentiam; quia ipse dixit: Gaudium erit in coelis super uno peccatore poenitentiam agente, quam in nonaginta et novem iustis, qui non indigent poenitentia [Luc. XV, 7]. Si dulcia sunt igitur iudicia Domini, suavitatis fructus percipere elaboremus.
44 Vis scire quam dulcia iudicia Domini? Non resurgunt impii in iudicio [Ps. I, 5]. Qui autem in iudicio resurgunt [Ambrosius passim ita distinguit inter impios ac peccatores; ut illos esse definiat qui numquam in Christum credidere: hos vero, qui ipsius quidem fidem amplexi sunt, sed victi concupiscentiae illecebris peccata gravia perpetrarunt. Compara hunc locum cum iis quae S. Doctor in Enarr. Psalm. I ad vers. 5, num. 56, docet; et vide etiam quae nos ibidem annotavimus.], habent spem veniae; quoniam crediderunt. Impii non sunt, peccatores esse possunt: fidem habent, et si culpam non declinarunt, per fidem credunt: qui autem credit in ipso, non iudicatur [Ioan. III, 18]. Dulcia ergo iudicia credentibus. Qui autem non credunt, non Christi iudicio damnati sunt, qui venit non ut iudicet mundum, sed ut salvet et redimat: sed impietatis suae subiere iudicium, qui in remissionem peccatorum credere noluerunt. Non enim possunt ad eius pertinere beneficium, quem cognoscere refutarunt. Ergo qui non crediderunt in eo, iudicio eius videntur indigni. Iudicium enim eius quid sit, agnosce, dicente ipso: Hoc autem iudicium est, quia lux venit in hunc mundum [Ibid., 19]. Dulce ergo, quod lux est: dulce iudicium, quod praecedit misericordia. Sic enim scriptum est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Ps. C, 1].
45 (Vers. 40.) Et quia cognovit dulcia iudicia, dicit: Ecce concupivi mandata tua: in tua iustitia vivifica me. Bona iudicia auctoritate ait. Ecce amat libertatem fidei, qui libertatem dedit. Diligi se gaudet, qui ideo venit in hunc mundum, quia hunc mundum dilexit. Amari se exigit, qui omnes amat; quia charitas est. Concupivit mandata Dei, ut bonus servus, ut cultor sedulus. Concupivit non ut amator meretriciam copulam, non ut avarus pecuniam, non ut luxuriosus lasciviam. De illis enim Lex dicit: Non concupisces. Dominum autem Deum praecepit diligendum [Vet. edit., et tenero, id est, tenaci quodam atque interno amandum, etc. Rom . . . atque materno amandum. Mss. denique ut nos in textu.], et tenero quodam atque interno amandum cupiditatis affectu. Et quia amicus est qui diligit, servus est qui timet; quasi amicus qui omnia fecerit, quae praecepit ei Dominus: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis [Ioan. XV, 14].
46 In tua iustitia vivifica me: audet et dicit; eo quod illa sit vera vita, quae vivit secundum Dei iustitiam, quam vivebant apostoli; immo quam vivunt. Sunt enim qui viventes mortui sunt: et qui mortui vivunt. Denique alii descendunt in infernum viventes: alii cum sint corpore mortui, meritis suis vivunt. Sunt enim qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis die iudicii revertentem, quando cum gloria sancti resurgent.
Ambrosius HOME



Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, SERMO QUARTUS. Daleth <<<     >>> SERMO SEXTUS. Vau
monumenta.ch > Ambrosius > 5