monumenta.ch > Ambrosius > 9
Ambrosius, Hexaemeron, 6, VIII. <<<     >>> X.

Ambrosius, Hexaemeron, 6, CAPUT IX.

0 De corporis humani praestantia, deque singulorum eius membrorum conformatione, dispositione atque officiis.
54 Sed iam etiam de ipso hominis corpore aliqua dicenda sunt, quod praestantius caeteris decore et gratia esse quis abnuat? Nam etsi una atque eadem omnium terrenorum corporum videatur esse substantia, firmitudo et proceritas quibusdam maior in bestiis: forma tamen humani corporis est venustior, status erectus et celsus; ut neque enormis proceritas sit, neque vilis et abiecta [Ita mss. duodecim cum vet. edit. Codex autem Coen. et Vict. unus, pusillitas. Alii et edit. recentiores, pusillanimitas.] pauxillitas: tum ipsa habitudo corporis suavis et grata; ut neque belluina vastitas horrori sit, nec gracilitas tenuis infirmitati.
55 Ac primum omnium cognoscamus humani corporis fabricam instar esse mundi. Siquidem ut coelum eminet [Edit. omnes, ut coelum eminet aeri, terris maria, quae, etc. Mss. aliquot, . . . terris, marique. Alii maiori numero et auctoritate, ut supra in textu.] aeri, terris, mari quae velut quaedam membra sunt mundi: ita etiam caput supra reliquos artus nostri corporis cernimus eminere, praestantissimumque esse omnium, tamquam inter elementa coelum, tamquam arcem inter reliqua urbis moenia. In arce hac regalem quamdam habitare sapientiam secundum propheticum dictum: Quia oculi sapientis in capite eius [Eccl., II, 14]: hanc esse caeteris tutiorem, et ex illa omnibus membris vigorem providentiamque deferri. Quid enim robur et validitas lacertorum proficiat, quid velocitas pedum, nisi capitis velut principis sui imperialis quaedam adminiculetur potestas? Ex hoc enim aut destituuntur universa, aut omnia fulciuntur. Quid agat fortitudo, nisi oculo duce utatur ad praelium? [Car. mss., Quid tu agas? Desit obtutus carcer est, etc.] Quid fuga, si desit obtutus? Carcer est totum corpus tenebroso inhorrens situ; nisi oculorum illuminetur aspectu. Quod ergo sol et luna in coelo, hoc sunt oculi in homine. Sol et luna duo mundi lumina: oculi autem quaedam in carne sidera fulgent desuper, et inferiora claro illustrant lumine, nec patiuntur noctis quibusdam nos tenebris implicari. Speculatores quidam nostri die ac nocte excubant. Nam ex sopore membris caeteris citius excitantur, et vigilantes circumspectant omnia; viciniores enim sunt cerebro, unde omnis manat usus videndi. Neque vero praepropere quisquam huc descendisse me credat, quod relicto vertice oculos praedicem, cum alienum non sit summam rem in parte laudare. Oculos enim certum est esse capitis portionem. Caput itaque oculis explorat omnia, auribus occulta rimatur, cognoscit abscondita, audit quid aliis agatur in terris.
56 Ipse autem vertex capitis quam suavis et gratus, quam speciosa caesaries, quam reverenda in senibus, quam veneranda in sacerdotibus, quam terribilis in bellatoribus, quam decora in adolescentibus; quam compta in mulieribus, quam dulcis in pueris? Alium sexum crinita non decet, alium tonsa non decet. Ex arboribus licet quae humani sit gratia capitis, aestimare. In capite arboris omnis est fructus, ibi omnis est pulchritudo, illius coma nos aut a pluviis tegit, aut defendit a sole. Tolle arbori comam, tota arbor ingrata est. Quanto igitur maior humani capitis ornatus est, qui cerebrum nostrum, hoc est, sedem originemque nostrorum sensuum capillis capitis munit et vestit; ne aut frigore vexetur aut aestu? Illic enim fons universorum est; et ideo ubi iniuria nocet, ibi gratia praeeminet.
57 Quid sine capite est homo, cum totus in capite sit? Cum caput videris, hominem agnoscis: si caput desit, nulla agnitio esse potest: iacet truncus ignobilis, sine honore, sine nomine. Sola aere fusa principum capita, et ducti vultus de aere vel de marmore [Mss. Corb. unus et Vict. etiam unus, ab hominibus adornantur.] ad hominibus adorantur. Non immerito igitur huic quasi consultori suo caetera membra famulantur, et circumferunt illud servili gestamine sicut numen, atque in sublime locatum vehunt. Unde censoria potestate quo vult dirigit quorumdam obsequia servulorum, et praecepta singulis obeunda decernit. Videas imperatori suo singula gratuito stipendio militare. Alia portant, alia pascunt, alia defendunt, vel ministerium suum exhibent: parent ut principi, ancillantur [Big. Gem. Corb. unus et Vict. unus, ut dominae.] ut domino. Inde velut quaedam procedit tessera, quam debeant pedes obire regionem, quae militiae munia manus consummandis operibus exsequantur, quam venter abstinendi vel edendi formam impositae teneat disciplinae.
58 Huic frons libera, nudis aperta temporibus, quae mentis habitum specie sui prodat: nunc laeta, nunc tristior: nunc erecta ad severitatem, nunc ad lenitatem remissior, quae signis forensibus internam exprimat voluntatem. Imago quaedam animi loquitur in vultu, fidei basis in qua quotidie Domini nomen inscribitur et tenetur. Eam geminae sepes superciliorum sequuntur, quae oculis munimenta praetendunt, praetexunt gratiam; ut et venustas decoris arrideat, et diligentia protectionis assistat. Si quid enim de capite sordium decidat, aut arenae pulvis, aut ros nebulae, aut humescentis verticis sudor, excipitur supercilio, ne teneras offensa acie visiones mollium perturbet oculorum.
59 Adhaerent velut quibusdam montium superciliis oculi; ut et protegente montis cacumine tutiores sint, et tamquam in summo locati, de quadam scena superiore universa prospectent. Neque enim oportebat eos humiles esse sicut aures, vel os, ipsosque narium interiores sinus. Specula enim semper ex alto est; ut advenientium catervarum hostilium explorari possit adventus, ne improviso occupent otiantem vel urbis populum vel imperatoris exercitum. Sic latronum quoque caventur incursus, si exploratores in muris aut turribus aut montis excelsi supercilio sint locati; ut desuper spectent plana regionum, in quibus insidiae latronum latere non possint. In mari quoque positus si quis terrae appropinquare se coniicit, in ipsa mali fastigia, et celsa antennarum cornua voti explorator ascendit, et adhuc invisibilem reliquis navigantibus eminus terram salutat.
60 At forte dicas: Si specula editior necessaria fuit, cur non supra summum verticem capitis oculi constituti sunt, sicut cancris vel scarabaeis in summo sunt, quibus licet nullum caput appareat, colla ac dorsa tamen caetero corpore celsiora sunt? Sed illis testa valida, nec tam tenuis membrana sicut nobis, quae facile possit offendi, ruboque et caeteris interscindi sentibus. Aliis quoque animantibus huiusmodi species, ut possint oculos aut ad cervicem conferre, ut equi, ac boves, ac propemodum omnes ferae, aut ad alas suas, ut aves quo tuta quiete potiantur. Nobis autem in summa propemodum corporis parte constitui oculos oportuit tamquam in arce, et ab omni vel minima offensione defendi, quae duo sibi compugnantia videbantur. Nam si in humili essent propter tutamen, munus impediretur; si in vertice, paterent ad iniuriam. Itaque ne vel [Sex mss., sui muneris. Et paulo post Carn., Ben., Corb. et alii fere omnes ante, prospiceretur, omittunt negationem.] usui muneris aliquid detraheretur, vel aliquid ad propulsandam iniuriam non prospiceretur, eo loci oculos constituit, cui supercilia desuper non minimum protectionis impertiant, subter malae aliquantulum elevatae haud exiguum munitionis adiungant, interiorem partem sepiant nares, exteriorem quoque frontis malarumque gibbi extuberent: et licet ossium compage connexa et aequata confinia circumvallare videantur, inter haec medii sunt oculorum orbes, et tuti ad cavendum, et ad intuendum liberi, et decori ad gratiam, ut pote in crystalli speciem refulgentes. In quorum medio pupillae sunt, quae videndi munus operantur. Hae ne qua incidentis iniuriae offensione laedantur, pilis hinc inde consertis velut quodam vallo per circuitum muniuntur. Unde tutum sibi auxilium postulans Propheta ait: Custodi me, Domine, ut pupillam oculi [Ps. XVI, 8]; ut protectionis divinae fieret ei tam sollicita et tuta custodia, quam pupillam oculi tutissimo quodam naturae vallo munire dignatus est. Simul quia innocentia et integritas levi sorde aspersa violatur, et gratiae suae munus amittit; et ideo prospiciendum, ne quis eam pulvis erroris oblimet, aut ulla vexet festuca peccati; quia scriptum est: Eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eiicere festucam de oculo fratris tui [Matth. VII, 5].
61 Itaque propter oculos ferunt medendi periti cerebrum hominis in capite locatum, alios autem nostri corporis sensus propter cerebrum finitimo quodam esse domicilio constitutos. Initium enim nervorum et omnium sensuum voluntariae commotionis cerebrum est, atque inde omnis eorum quae diximus, causa manat. Initium autem arteriarum et insiti caloris, quo animantur et tepefiunt vitalia, cor esse plerique arbitrantur. Sensuum autem singulorum velut organum nervi sunt, qui velut chordae et fides quaedam de cerebro oriuntur, et per partes corporis in singula quaeque officia derivantur. Ideoque mollius est caeteris cerebrum, quia omnes suscipit sensus [Mss. aliquot, et edit. vet., unde omnes nervi quaerunt universa. Rom., eo enim nervi referunt universa. Alii codices non pauci, unde et nervi, et quae referunt, etc. Optime Ben. ut in textu.]; unde omnes nervi, et quo referunt universa, quae vel oculus viderit, vel auris audierit, vel odor inhalaverit, vel lingua increpuerit, vel os saporis acceperit. Quod enim molle, ad compassionem aptius: quod autem durum ex aliquo rigore nervorum, ad agendum efficacius.
62 Praestantissimum quoque audiendi munus est, et visui supra gratia. Ideo aures exstantiores sunt; ut et ornatus decorem praeferant, et excipiant omne illud quidquid de vertice sordium humorisve defluxerit; simul ut in earum sinibus vox repercussa sine offensione interiores ingrediatur anfractus. Nam nisi ita esset, quis non ad omnem fortioris sonum vocis attonitus redderetur; cum inter ipsa subsidia frequenter improviso ictus clamore nos obsurdescere sentiamus? Tum velut quaedam propugnacula videas praetendere adversus frigoris asperitatem, calorisque flagrantiam; ut neque frigus penetret ductus patentes, neque nimius adurat aestus. Sinuatio autem interiorum aurium modulandi quemdam numerum praestat et disciplinam. Siquidem per anfractus aurium [Mss. Gem. ac Big., quidam στόμος, id est, garrulitas. Alii atque edit., quidam rythmus, id est, numerus musicus, vel ut Ben. inter lineas habet, dulcis sonus.] quidam rhythmus efficitur, et modulis quibusdam ingressae sonus vocis exprimitur. Tenaces praeterea sermonis accepti ipsos esse anfractus aurium usus ipse nos docet. Siquidem velut in concavis montium, vel in recessu rupium, vel in anfractu fluminum vox auditur dulcior, et responsa suavia referens echo resultat. Ipsae quoque sordes aurium non inutiles quae ligant vocem: ut tenacior eius in nobis et memoria sit, et gratia.
63 De naribus autem quid loquar, quae bivio et procero foramine antrum quoddam recipiendis odoribus praestant; ut non perfunctorie odor transeat, sed diutius inhaereat naribus, et earum ductu cerebrum, sensusque depascat? Ideo diutius odor flagrat acceptus, quam sermo resonat, aut visus apparet. Plerumque quod momento brevi fueris odoratus, toto die tibi spirat in naribus. Per eas quoque purgamenta capitis defluunt, et sine fraude atque offensione aliqua corporis derivantur.
64 Est etiam non mediocris sensus in tactu, atque in eo voluptas gratissima, sincerumque iudicium. Plerumque enim tactu probamus, quae oculis probare non possumus.
65 Postremum quoque officium est oris aut linguae, quod tamen omnibus vires ministrat. Nam neque oculi vigorem videndi haberent, nisi virtutem substantiae corporalis acciperent, quae cibo defertur et potu, neque aures audiendi, aut nares odorandi, aut manus tangendi, nisi corpus omne confortetur alimentis. Deficimus enim viribus, nisi eas cibi competentis assiduitate reparemus. Denique confecti fame nullis oblectantur sensuum voluptatibus, sed quasi exsortes eorum delinimenta non sentiunt.
66 Quid ego describam dentium vallum, quo cibus conficitur, et plenae fit vocis expressio? Quae sine dentibus alimonia delectaret? Denique aevi maturos plerumque cernimus hoc ipso citius senescere, quod a missis dentibus nullam possint cibi virtutem validioris assumere. Ideo muta infantia, quia non habet adhuc organum vocis.
67 Linguae quoque non solum in loquendo, sed etiam in edendo munus pretiosissimum est. Ea enim velut plectrum loquentis, et quaedam edentis est manus, quae defluentem cibum dentibus suggerit et ministrat. Vox quoque aeris quodam remigio vehitur, et per inane portatur, eademque vis quae aerem verberat, nunc commovet, nunc demulcet audientis affectum, iratum mitigat, fractum erigit, solatur dolentem. Sit igitur nobis canorum commune cum avibus. Sed apud quem quo sono vocis utatur, quod est rationabile, non potest cum omnibus animantibus irrationabilibus scilicet esse commune. Nam et ipsi sensus communes nobis sunt cum animantibus caeteris: sed tamen non eadem his caeterae animantes industria utuntur. Erigit bucula ad coelum oculos, sed quid spectet ignorat. Erigunt ferae, erigunt aves, omnibus est liber aspectus: sed soli inest homini eorum quae aspicit affectus interpres. Spectat oculis ortus obitusque signorum, videt ornamentum coeli, miratur stellarum orbes, fulgores quoque diversos [Ita mss. tredecim. Alii vero et edit. vet., intelligit signorum. Rom. . . . astrorum. Rursus ubi edit. Rom., quos ortus Orion. Aliae et mss. legunt, quos motus, etc.] intelligit singulorum, quando hesperus surgat, quando lucifer: cur ille vespertinus, hic matutinus irradiet: quos motus Orion habeat, quos luna defectus: quemadmodum sol suos norit occasus, circuitus quoque cursus sui solemnitate custodiat. Audiunt quoque animantes caeterae, sed quis praeter hominem audiendo cognoscit? Secreta sapientiae solus homo ex omnibus generibus quae in terris sunt, auditu et meditatione et prudentia colligit, qui potest dicere: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Hoc est pretiosissimum, quod homo divinae vocis sit organum, et corporalibus labiis exprimit coeleste oraculum, sicut illud est: Clama. Quid clamabo? Omnis caro foenum [Esa. XL, 6]. Accepit quod diceret, et clamavit. Sibi habeant prudentiam suam qui coeli terrarumque spatia radio describunt. Sibi habeant intellectum suum, de quo dicit Dominus: Et intellectum prudentium reprobabo [I Cor. I, 19]. Neque [Vet. edit. cum mss. aliquot, numeros, rationes, ac modos et modulos, etc. Gill. et Rom. cum mss. pluribus ac melioribus, ut nos in textu, nisi quod Rom. omittit, ac modulos.] numeros orationis ac modos, et modulos musicae sapientiae constituam in loco: sed eam sapientiam definio, de qua dicit Propheta: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestati mihi [Psal. L, 8].
68 Quid autem loquar de osculo oris, quod pietatis et charitatis est pignus? Osculantur se et columbae, sed quid ad humani osculi venustatem, quo amicitiae insigne humanitatisque praefulget, in quo plenae charitatis fidelis exprimitur affectus? Unde et Dominus velut prodigii genus in proditore condemnans ait: Iuda, osculo Filium hominis tradis [Luc. XXII, 48]? hoc est charitatis insigne convertis ad signum proditionis et infidelitatis indicium? Pacis hoc pignore uteris [Tres mss., ad officinam crudelitatis.] ad officium crudelitatis? Bestiali igitur oris obsequio inferentem potius necem, quam charitatis foedera deferentem divinae arguit vocis oraculo. Illud quoque praecipuum, quod soli homines ore exprimimus, quae corde sentimus. Itaque cogitationes tacitae mentis, oris sermone signantur. Quid est igitur os hominis, nisi quoddam sermonis aditum, fons disputationis, aula verborum, promptuarium voluntatis? Absolvimus velut quamdam humani corporis regiam, in qua sit licet quaedam quantitas portionis, forma tamen universitatis est.
69 Sequitur guttur per quod totius corporis vitale commercium, et spiritus huius commeatus infunditur. Succedunt brachia, et validi lacertorum tori, validae ad operandum manus, et procerioribus digitis habiles ad tenendum. Hinc aptior usus operandi, hinc scribendi elegantia, et ille calamus scribae velociter scribentis, quo divinae vocis exprimuntur oracula. Manus est quae cibum ori ministrat: manus est quae praeclaris enitet factis, quae conciliatrix divinae gratiae sacris infertur altaribus, per quam offerimus et sumimus sacramenta coelestia: manus est quae operatur pariter atque dispensat divina mysteria, cuius vocabulo non dedignatus est se Dei filius declarari, dicente David: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me [Ps. CXVII, 16]. Manus est quae fecit omnia, sicut dixit Deus omnipotens: [Sic duodecim mss. ac vet. edit. nisi quod in nonnullis vox, omnia, praetermittitur. Alii et Rom. edit., omnia enim haec fecit manus mea.] Nonne manus mea fecit haec omnia [Esa., LXVI, 2]? Manus est totius corporis propugnaculum, capitis defensatrix. Quae cum sit loco inferior, totum verticem comit, et honesto venustat ornatu.
70 Quis digne explicet pectoris cratem, ventrisque mollitiem? Aliter enim viscera molliora non possent foveri, et intestinorum sinus duris haud dubie ossibus laederentur. Quid tam salutare, quam ut pulmo cordi finitimo limite iungeretur; ut cum exarserit cor ira et indignatione, pulmonis sanguine atque humore citius temperetur? Ideoque mollior pulmo est, quia madet semper, simul ut rigorem indignationis emolliat. Haec ideo strictim percurrimus, ut tamquam [Rom. edit., non indocti.] indocti obvia perstringere, non tamquam medici plenius scrutari videamur et persequi quae naturae latibulis abscondita sunt.
71 Lien quoque cum iecore habet viciniam fructuosam, qui dum assumit quo ipse pascatur, abstergit quidquid sordium deprehenderit; ut per fibras iecoris [Mss. fere omnes cum edit. Rom., munitiores. Codex Vat. et Dion. cum edit. vet., minutiores.] minutiores ciborum possint tenues atque subtiles reliquiae transire, quae vertantur in sanguinem, viribusque proficiant, et non cum fimo et sordibus egerantur. Intestinorum vero circumplexi orbes, et sine aliquo licet nodo sibi tamen invicem nexi, quid aliud nisi divinam prospicientiam Creatoris ostendunt; ut non cito esca pertranseat, et statim a stomacho decurrat? Quod si fieret, iugis fames et continua vorandi libido hominibus gigneretur. Exinanitis enim visceribus et exhaustis, dum momentaria effusione vacuarentur, necesse esset inexplebilem atque insatiabilem cibi et potus generari cupiditatem, quam sine dubio [Ita mss. ac vet. edit. Rom. vero, immatura mors: quod etiam suo sensu nequaquam caret.] matura mors sequeretur. Ideoque provide conficitur primum esca in utero superiore, deinde in iecore coquitur, eiusque vapore digestus transfunditur succus eius in reliquas corporis partes; eaque substantia artus aluntur humani, quam iuvenes accipiunt ad incrementum, senes ad perseverantiam: reliquum autem velut superfluum per intestina deducitur, et per illud ex transverso ostium derivatur.
72 Denique etiam in Genesi arca Noe ad fabricam humani corporis accipitur, de qua dixit Deus: Fac tibi arcam ex lignis quadratis, nidos facies in ea, et bituminabis eam intus et foris bitumine, et sic facies arcam [Gen. VI, 14]. Et infra: Ostium vero facies ex transverso: inferiora autem arcae bicamerata et tricamerata facies [Ibid. 16]. Hoc ergo significat Dominus, quod ostium ex posteriori sit parte, per quod egerantur ciborum superflua. Decore enim Creator noster ductus reliquiarum a vultu hominis avertit, ne dum alvum purgamus, inquineremus aspectum. Simul illud considera, quod ea quae pudoris plena sunt, eo loco constituta sunt, ubi operta vestibus dedecere non possint.
73 Venarum pulsus vel infirmitatis internuntius, vel salutis est. Eaedem tamen cum toto diffusae sint corpore, neque nudae atque intectae sunt, et ita levibus operiuntur [Viscera interdum carnes sunt, quomodo sumuntur apud Virg. l. I. Aeneid. in hoc versu: Tergora diripiunt costis, et viscera nudant; at hoc loco videtur ea vox pellem signare.] visceribus; ut explorandi copia sit, et celeritas sentiendi, quando nulla est viscerum crassitudo, quae pulsum possit obducere. Ossa quoque omnia tenui operta sunt viscere, et revincta nervis; praecipue tamen capitis levi tecta sunt corio. Unde quo possint aliquod adversum imbres et frigora habere munimen, capillis densioribus vestiuntur. Quid de genitalibus loquar, quae venis e regione cervicis per renes lumbosque deductis suscipiunt genitale semen ad munus et ad gratiam procreandi?
74 Quid de officio pedum, qui totum corpus sine ulla sustinent oneris iniuria? Flexibile genu, quo prae caeteris Domini mitigatur offensa, ira mulcetur, gratia provocatur. Hoc enim Patris summi erga Filium donum est: Ut in nomine Iesu omne genu curvetur, coelestium, terrestrium et infernorum; et omnium lingua confiteatur quoniam Dominus Iesus in gloria est Dei Patris [Phil. II, 10 ] [et 11]. Duo enim sunt quae prae caeteris Deum mulcent, humilitas, et fides. Pes itaque exprimit humilitatis affectum, et sedulae servitutis obsequium: fides aequat Filium Patri, atque utriusque eamdem gloriam confitetur. Recte autem non plures, sed duo sunt homini pedes; quaterni enim pedes feris ac belluis sunt, bini avibus. Et ideo unus quasi de volatilibus est homo, qui alta [Vat. codex, alta vi suppetat; forte ex hom., de homine olim apud Basil. decima, nunc vero ei abiudicata, ubi legitur, συμπαρίπταται δὲ τοῖς πτηνοῖς τῇ τοῦ νόμου δυνάμει. Ibidem post quatuor verba mss. aliquot et omnes edit. sublimium cogitationum. Dion. sublimium cogitationum et sagacitate sensuum. In reliquis autem iisque probatissimis vox cogitationum omittitur.] visu petat, et quodam remigio volitet sublimium sagacitate sensuum. Et ideo de eo dictum est: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua [Ps. CII, 5]; eo quod propior sit coelestibus, et sublimior aquilis, qui possit dicere: Nostra autem conversatio in coelis est.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 6, VIII. <<<     >>> X.
monumenta.ch > Ambrosius > 9