Ambrosius, Hexaemeron, 6, CAPUT VIII.
0 | Ut pressius intelligatur ubi divina similitudo resideat, corporis et animae dotes examinantur. Ostenditur totum hominem animae vocabulo designari. Qui Dei imaginem fuco, crudelitate, perfidia oblitterant, obiurgantur. Sub haec exhortatio ad vigilantiam contra vitia, et pauperum ac divitum inter se comparatio caput absolvit. |
44 | Sed tractemus limatius quid sit ad imaginem Dei. Caro numquid ad imaginem Dei est? Ergo in Deo terra est; quia caro terra est. Ergo corporeus Deus. Ergo infirmus ut caro, passionibusque subiectus. Et forte caput tibi videatur ad similitudinem Dei, quia eminet: aut oculi, quia intuentur: vel aures, quia audiunt. Si altitudinem spectes, num proceri videmur, quia paululum vertice eminemus a terris? Sed ideo non pudet, eo nos similes Dei dici, quia serpentibus caeterisque reptantibus, aut quia damulis, atque ovibus, et lupis celsiores sumus? Et quantum in ea parte cameli nobis atque elephanti proceriores sunt? Obtutus est quidem praestans, spectare elementa mundi, cognoscere quae nullus annuntiet, sed tuus deprehendat aspectus; verum hoc ipsum quantum est quod videmus; ut eo ad similitudinem Dei nos esse dicamus, qui omnia videt, spectat omnia, latentes deprehendit affectus, scrutatur cordis occulta? Non pudet hoc dicere; cum ipse me totum videre non possim? Quod ante pedes est, video; quod a tergo est, videre non possum. Cervicem meam nescio, non novi occipitium, renes meos videre non possum. Similiter quantum est quod audivimus; cum id quod paululum distet, videre et audire non possim? Si interiecti parietes sint, impeditur aspectus, impeditur auditus. Deinde corpus nostrum uno in loco haeret, angusto includitur spatio. Omnes ferae latiores sunt homine, omnes etiam velociores. |
45 | Non ergo caro potest esse ad imaginem Dei, sed anima nostra quae libera est, et diffusis cogitationibus atque consiliis huc atque illuc vagatur, quae considerando spectat omnia. Ecce nunc sumus in Italia, et cogitamus ea quae ad Orientales aut Occidentales partes spectare videntur, et cum illis versari videmur qui in Perside sunt constituti, et illos videmus qui degunt in Africa, si quos cognitos nobis ea terra susceperit: sequimur proficiscentes, inhaeremus peregrinantibus, copulamur absentibus, alloquimur separatos, defunctos quoque ad colloquium resuscitamus, eosque ut viventes complectimur et tenemus, et vitae officia his usumque deferimus. Ea igitur est ad imaginem Dei, quae non corporeo aestimatur, sed mentis vigore: quae absentes videt, transmarina visu obit, percurrit aspectu, scrutatur abdita, huc atque illuc uno momento sensus suos per totius orbis fines et mundi secreta circumfert: quae Deo iungitur, Christo adhaeret, descendit in infernum, atque ascendit, libera versatur in coelo. Denique audi dicentem: Nostra autem conversatio in coelis est [Phil. III, 20]. Non est ergo ad imaginem Dei, in qua Deus semper est? Sed audi quia ad imaginem est Dei. Dicit enim Apostolus: Nos itaque omnes revelata facie gloriam Dei speculantes ad eamdem imaginem reformamur a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu [II Cor. III, 18]. |
46 | Quia igitur cognovimus animam esse ad imaginem Dei; nunc consideremus utrum de anima potuerit dici: Faciamus hominem ad imaginem. Sed audi et istud, quia anima nomine hominis nuncupatur. Scriptum est enim in Genesi: Filii autem Ioseph qui facti sunt ei in Aegypto, animae novem. Omnes ergo animae quae intraverunt cum Iacob in Aegyptum septuaginta quinque [Gen. XLVI, 27]. Et multo aptius anima vel homo Latine, vel Graece ἄνθρωπος dicitur; alterum ab humanitate, alterum ab intuendi habens vivacitate, quae magis animae, quam corpori convenire non dubium est. Cui rei etiam illud iure concurrit dictum in Threnis Hieremiae: Bonus est Dominus sustinentibus eum, animae quae quaerit eum [Thren. III, 25]. De hominibus dixit, et animam adiiciendam putavit. Melius enim quaerit ista si sola sit, abducens se a corporis coeno, et a cupiditate carnali. Ipsa est ad imaginem Dei conformis Domini Iesu. Qui autem conformes Filii Dei, sancti sunt. Sic enim legimus, dicente Paulo: Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia concurrunt in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti: quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui; ut sit primogenitus in multis fratribus. Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, hos et clarificavit [Rom. VIII, 28 et seq.]. Utrum igitur secundum corpus, an secundum animam iustificatio tibi conferri videatur, quaeso respondeas. Sed dubitare non potes, cum iustitia unde iustificatio derivata est, mentis utique non corporis sit. |
47 | Pictus es ergo, o homo, et pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressam sed gratia. Deles picturam, mulier, si vultum tuum materiali candore oblinas, si acquisito rubore perfundas. Illa pictura vitii, non decoris est: illa pictura fraudis, non simplicitatis est: illa pictura temporalis est, aut pluvia, aut sudore tergitur: illa pictura fallit et decipit; ut neque illi placeas, cui placere desideras, qui intelligit non tuum, sed alienum esse quod placeas; et tuo displiceas auctori, qui videt opus suum esse deletum. Dic mihi, si supra artificem aliquem inducas alterum, qui opus illius superioris novis operibus obducat, nonne indignatur ille, qui opus suum adulteratum esse cognoverit? Nolli tollere picturam Dei, et picturam meretricis assumere, quia scriptum est: Tollam ergo membra Christi, et faciam membra meretricis? Absit [I Cor. VI, 15]. Quod si quis adulterat opus Dei grave crimen admittit. Grave est enim crimen; ut putes quod melius te homo, quam Deus pingat. Grave est ut dicat de te Deus: Non agnosco colores meos, non agnosco imaginem meam, non agnosco vultum, quem ipse formavi, reiicio ego quod meum non est. Illum quaere qui te pinxit: cum illo habeto consortium: ab illo sume gratiam, cui mercedem dedisti. Quid respondebis? |
48 | Quod si grave est adulterare opus Dei, quid de illis dicemus, qui interficiunt opus Dei, qui humanum sanguinem fundunt, qui vitam quam Deus donavit, extorquent, qui dicunt: Tollamus Iustum, quia inutilis est nobis? Unde bene lectum est hodie: Vulpes foveas habent, et volucres coeli nidos ubi requiescant: Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet [Matth. VIII, 20]. Vulpes ergo se abscondit in fovea, avis se tuetur in nido: homo non absconditur in fovea, sed decipitur. Fovea vero os hominis est, fovea alta pectus est hominis, ubi sunt noxia et fraudulenta consilia, malae cogitationes. Tu ambulas, et alius tibi foveam parat. In medio laqueorum ambulas, quos absconderunt tibi in via inimici tui. Omnia ergo circumspice, ut effugias sicut damula de retibus, et sicut avis de laqueo. Damula retia aspectus vivacitate declinat: avis devitat laqueos, si ad superiora se conferat, et terrena supervolet. In superioribus enim nemo tendit retia, laqueum nullus abscondit. Ideo cuius conversatio in supernis est, huius non solet in praedam venire captura. Sed quid miraris si homo decipitur ab homine, quando Filius hominis ubi requiesceret, non habebat? Et ille quidem talem hominem fecit, in quo caput suum reclinaret. Sed posteaquam in pectore nostro non requies proximi coepit esse, sed fovea; posteaquam alter alteri nectere coepit insidias, quem iuvare deberet, caput suum Christus avertit a nobis: sed postea tamen maluit illud morti offerre pro nobis. Noli igitur esse fraudulentus, crudelis, immitis; ut in te Christus caput reclinet. |
49 | Denique cum fecisset piscium belluas, cum fecisset ferarum genera et bestiarum, non requievit: requievit autem posteaquam hominem ad imaginem suam fecit. In quo requiescat audi dicentem: Supra quem requiescam nisi super humilem et quietum, et trementem verba mea [Esai. LXVI, 2]? Esto ergo humilis, et quietus, ut in tuo Deus requiescat affectu. Qui non requievit in bestiis, multo magis non requiescet in pectore bestiali. Sunt enim animi bestiales, sunt ferae forma hominum indutae, de quibus dicit Dominus: Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intus autem sunt lupi rapaces [Matth. VII, 15]. In his ergo non requievit Deus: sed requievit in moribus humanis, quos fecit Deus ad imaginem suam et similitudinem, quando fecit virum qui non debet velare caput suum; quoniam imago et gloria est Dei. Huius viri animae dicit: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos [Esa. XLIX, 16]. Non dixit, pinxi ventrem tuum: non dixit, pinxi inferiora tua: sed dixit, pinxi muros tuos, valida se asserens homini murorum dedisse praesidia: ut si pervigil speculator in portis sit, obsidionis possit periculum propulsare. Dicit itaque: Non tibi voluptates dedi, non illecebras cupiditatum, non incentiva luxuriae, non alieni decoris concupiscentiam, sed dedi tibi fundamenta muralia, dedi tibi turrium excelsa fastigia, in quibus constitutus expugnari ab hoste non metuas, nec ingruentium legionum terribilia licet tentamenta formides. Denique habes in Esaia, quia iusti anima dicit, vel Ecclesia: Ego civitas munita, ego civitas obsessa [Esa. XXVII, 3]: munita per Christum, obsessa per diabolum. Sed non debet obsidionem vereri, cui Christus adiutor est. Munitur enim gratia spiritali et saecularibus periculis obsidetur. Unde et in Canticis habes dictum: Ego murus, et ubera mea turres [Cant. VIII, 10]. Murus est Ecclesia, turres eius sunt sacerdotes, quibus abundat et de naturalibus verbum, et de moralibus disciplina. |
50 | Cognosce ergo te, decora anima; quia imago Dei es. Cognosce te, homo; quia gloria es Dei. Audi quomodo gloria. Propheta dicit, Mirabilis facta est cognitio tua ex me [Ps. CXXXVIII, 6], hoc est, in meo opere tua mirabilior est facta maiestas, in consilio hominis tua sapientia praedicatur. Dum me intueor, quem tu in ipsis cogitationibus occultis et internis affectibus deprehendis, scientiae tuae agnosco mysteria. Cognosce ergo te, o homo, quantus sis, et attende tibi; ne quando laqueis implicatus diaboli fias praeda venantis; ne forte in fauces tetri illius leonis incurras, qui rugit et circuit quaerens quem devoret. Attende tibi, ut consideres quid in te intret, quid ex te exeat. Non de cibo dico, qui absorbetur et egeritur, sed de cogitatione dico, de sermone assero. Non in te intret alieni thori concupiscentia, non irrepat in tuam mentem, non rapiat oculus tuus transeuntis feminae pulchritudinem, animus, non includat, non sermo tuus tentamentorum machinas nectat, non in dolo prodat, non maledico proximum aspergat opprobrio. Venatorem te fecit Deus, non expugnatorem, qui dixit: Ecce ego mitto venatores multos [Hier. XVI, 16]: venatores non criminis, sed absolutionis; venatores non culpae utique, sed gratiae. Piscator Christi est, cui dicitur: Amodo eris homines vivificans [Luc. V, 10]. Sic mitte retia tua, sic mitte oculos tuos, sic mitte sermones tuos: ut nullum opprimas, sed alleves fluctuantes. Attende, inquit, tibi [Eccli. XXVIII, 30]. Sic sta, ne cadas: sic curre, ut ad bravium pervenias: sic certa, ut saepe decernas; quia legitimo debetur corona certamini. Miles es, hostem diligenter explora; ne tibi nocturnus irrepat: athleta es, manibus adversario propior esto, quam vultu; ne oculum feriat tuum. Liber obtutus sit, argutus incessus; ut irruentem effundas, cedentem occupes, vulnus vigilanti aspectu exeas, forti congressu repellas. quod si fueris vulneratus, attende tibi, curre ad medicum, quaere remedium poenitentiae. Attende tibi; quia carnem habes, quae cito labitur: veniat tibi bonus animarum medicus sermo divinus, aspergat tibi oracula Domini tamquam medicamenta salubria. Attende tibi, ne fiat verbum absconditum in corde tuo iniquum: serpit enim sicut venenum, et lethalia infert contagia. Attende tibi; ne obliviscaris Deum qui fecit te, ne nomen eius in vanum accipias. |
51 | Attende tibi, lex dicit ne cum manducaveris, et satiatus fueris, et domos aedificaveris, et habitare coeperis, et pecoribus tuis repletus fueris, et auro et argento abundaveris, et omnibus quaecumque tibi fuerint, in multitudine exaltes te corde, et obliviscaris Dominum Deum tuum [Deut. VIII, 12, et seq.]. Quid enim habes, o homo, quod non accepisti? Nonne haec omnia sicut umbra praetereunt? Nonne domus tua haec pulvis est et ruina? Nonne haec omnia falsa? Nonne saeculi huius thesaurus vanitas est? Nonne tu ipse es cinis? Respice in sepulcra hominum, et vide quid ex te nisi cinis et ossa remanebunt, hoc est, ex corpore tuo: respice, inquam, et dic mihi quis ibi dives, quis pauper sit? Discerne inopes ac potentes. Nudi omnes nascimur, nudi morimur. Nulla discretio inter cadavera mortuorum; nisi forte quod gravius foetent divitum corpora distenta luxurie. Quem audisti pauperem cruditate defunctum? Prodest illi inopia sua: exercet corpus, non opprimit. Nec tamen audivimus iustum derelictum, et semen eius quaerens panem; quoniam qui bene operatur in terra sua, abundat alimentis. Attende ergo tibi, dives; quia et tu carnem portas sicut pauper. |
52 | Attende tibi, pauper; quia anima tua pretiosa est: et si caro mortalis, diuturna anima: et si tibi deest pecunia, non deest gratia: et si non est domus ampla, non diffusa possessio, coelum patet, terra libera est. Omnibus in commune elementa donata sunt, patent aeque divitibus atque pauperibus ornamenta mundi. Numquid pulchriora pretiosissimarum domorum aurata laquearia, quam coeli facies stellis insignita fulgentibus? Numquid latiora divitum rura, quam spatia terrarum? Unde ad eos qui domum ad domum, et villam ad villam iungunt, dictum est: Numquid soli habitabitis super terram [Esai. V, 8]? Maiorem domum tu habes: pauper, in qua clamas et exaudiris: O Israel, inquit propheta, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! Magnus et non habet finem, altus et immensus [Baruc. III, 24 et seq.]. Domus Dei diviti est communis, et pauperi; difficile est tamen divitem intrare in regnum coelorum. Sed forte doles, quod nullum tibi auratorum lychnorum lumen refulgeat: sed multo illustrior tibi lumine circumfuso luna resplendet. De hyeme forsitan quereris, quia nulla tibi hypocausta anhelantibus ignibus vaporentur: sed habes solis calorem, qui tibi orbem terrarum temperet, et hyberno te defendat a frigore. An illos beatos putas, qui servitiorum sequentium stipantur catervis? Sed qui alienos pedes requirunt, suis uti nesciunt. Denique a paucis praeceduntur, a plurimis portantur. Nisi forte illud miraris, quod abundant auro, argento, pecunia: quantis abundant vides, quantis egeant non vides. Sed eburneis lectis accumbere pretiosum putas; et non consideras pretiosiorem esse terram, quae pauperi thoros graminum sternit, in quibus dulcis requies, suavis est somnus, quem ille aurea compositus sponda, tota pervigil nocte quaerit, et non capit. O quanto te ille beatiorem iudicat vigilans quiescentem! Illud praetereo, quod multo est praestantius: quoniam iustus qui hic eguerit, illic abundabit; et qui hic laborem toleraverit, illic consolationem habebit: qui autem hic receperit bona, illic mercedem eorum sperare non poterit. Paupertas enim mercedem suam reservat, census absumit. |
53 | Attende ergo tibi, pauper, attende, dives; quia et in paupertate et divitiis tentamenta sunt. Ideoque Sapiens dicit: Divitias et paupertatem ne dederis mihi [Prov. XXX, 8]. Et qua ratione petierit hoc dicit; satis est enim homini habere quod sibi sufficit. Quia divitiae ut epulis ventrem, ita animum curis sollicitudinibusque distendunt. Ideoque petit constitui sibi quae opus sunt et sufficientia: Ne repletus, inquit, mendax fiam, et dicam: Quis me videt? Aut factus pauper furtum faciam, et iurem nomine Domini [Ibid.]. Fugienda igitur et cavenda sunt tentamenta mundi; ne pauper desperet, ne opulens insolescat. Scriptum est enim: Cum expuleris gentes, et coeperis uti terris eorum, ne dicas: Virtus mea et manus mea hanc mihi possessionem paravit [Deut. VIII, 17]. Sic est qui opes suas merito ascribit suo. Et ideo quasi probatus proprium non agnoscit errorem: sed longo trahit fune peccatum. Nam si credat quod accessio pecuniae aut fortuiti eventus aut turpis astutiae sit, non habet locum insolentia in quibus aut nulla laus, et inanis labor, aut cupiditas inverecunda sit modum nesciens ponere voluptati. |