monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Hexaemeron, 6, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, Hexaemeron, 6, CAPUT VII.

0 Hominis creationem a consideratione creatoris auspicatur. Filium Patris imaginem esse, nec non inter eos unitatem distinctionemque inveniri demonstrat. Denique hominem ut cognoscat unde oriatur, cuiusve imaginem, et in qua parte eam gerat, admonet.
40 Sed ipsius creationis nostrae seriem consideremus. Faciamus, inquit, hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram [Gen., I, 26]. Quis hoc dicit? Nonne Deus, qui te fecit? Quid est Deus? Caro, an spiritus? Non caro utique, sed spiritus, cuius similis caro esse non potest; quia ipse incorporeus et invisibilis est, caro autem comprehenditur et videtur. Cui dicit? Non sibi utique, quia non dicit, faciam, sed faciamus. Non Angelis; quia ministri sunt; servi autem cum domino, et opera cum auctore non possunt operationis habere consortium: sed dicit Filio: etiamsi Iudaei nolint; etiamsi Ariani repugnent. Sed et Iudaei conticescant, et Ariani [Edit. vet. et mss. quinque, cum suis paribus. Rom. et ms. Ben., cum suis partibus. Alii aliquot, cum suis patribus. Carn., Corb. vetus, et Th. ut in textu.] cum suis parentibus obmutescant, qui dum unum a consortio divinae operationis excludunt, plures inserunt; et praerogativam quam Filio negant, servulis donant.
41 Sed esto; ut adminiculo servulorum ad operandum Deus vobis indiguisse videatur. Si operatio communis est cum angelis Deo, numquid Deo et angelis imago communis est? Numquid angelis diceret: Faciamus hominem ad nostram imaginem, et ad similitudinem nostram? Sed quid sit imago Dei audi dicentem: Qui eripuit nos, inquit, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum [Ita mss. plures ac potiores cum edit. antiquioribus. Ben. tamen et alii cum edit. Gill. et Rom., Filii charitatis suae.] Filii claritatis suae, in quo habemus redemptionem, remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, et primogenitus universae creaturae [Coloss. I, 13, et seq.]. Ipse est imago Dei Patris, qui semper est, et erat in principio. Denique imago est qui dicit: Philippe, qui videt me, videt et Patrem [Ioan., XIV, 8 ] [et 9]. Et quomodo tu cum imaginem vivam Patris viventis videas, dicis: Ostende nobis Patrem? Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Imago Dei virtus est, non infirmitas: imago Dei sapientia est, imago Dei iustitia est: sed sapientia divina est, et sempiterna iustitia. Imago Dei est solus ille, qui dixit: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]; ita habens similitudinem Patris, ut divinitatis, et plenitudinis habeat unitatem. Ubi dicit, faciamus, quomodo inaequalitas? Cum iterum dicat, ad similitudinem nostram, ubi est dissimilitudo? Sic et in Evangelio ubi dicit: Ego et Pater, utique non una persona est: ubi autem ait, unum sumus, nulla est discrepantia divinitatis aut operis. Non igitur in utroque una persona, sed una substantia est. Et bene addidit, sumus; quia semper esse divinum est, ut coaeternum credas, quem putabas dissimilem esse. Aeternus est enim, de quo dicit Moyses: Qui est misit me [Exod., III, 14]. Pulchre etiam illud praemisit: Ego et Pater. Nam si Patrem praemisisset, tu minorem Filium iudicares: sed praemisit Filium, quem non convenit credi Patre superiorem. Adiunxit Patrem, ut advertas Deum Patrem et Filium eius ordinis praeiudicio non teneri.
42 Attende, inquit, tibi soli [Deut., IV, 9]. Aliud enim sumus nos, aliud sunt nostra, aliud quae circa nos sunt. Nos sumus, hoc est, anima et mens: nostra sunt corporis membra, et sensus eius: circa nos autem pecunia est, servi sunt et vitae istius apparatus. Tibi igitur attende, et te ipsum scito, hoc est, non quales lacertos habeas, non quantam corporis fortitudinem, non quantas possessiones, quantam potentiam, sed qualem animam ac mentem, unde omnia consilia proficiscuntur, ad quam operum tuorum fructus refertur. Illa est enim plena sapientiae, plena pietatis atque iustitiae; quoniam omnis virtus a Deo est. Cui dicit Deus: Ecce ego, Hierusalem, pinxi muros tuos [Esa. XLIX, 16], illa anima (de Poenit., dist. 2, cap. Illa anima) a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis. Illa anima bene picta est, in qua elucet divinae operationis effigies. Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae, et paternae imago substantiae. Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est. Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum: sed ubi lapsus est, deposuit imaginem coelestis, sumpsit terrestris effigiem. Sed fugiamus hanc imaginem, quae intrare civitatem Dei non potest, quia scriptum est: Domine, in civitate tua imaginem eorum ad nihilum rediges [Ps. LXXII, 20]. Et non intrat indigna imago, et quae intraret, excluditur; quia non intrabit, inquit, in eam omne commune, et faciens exsecrationem et mendacium [Apoc. XXI, 27]: sed ille intrabit in eam, cuius in fronte agni nomen scriptum est.
43 Anima igitur nostra ad imaginem Dei est. In hac totus es, homo; quia sine hac nihil es, sed es terra, et in terram resolveris. Denique ut scias quia sine anima caro nihil est: Nolite, inquit, timere eos qui possunt corpus occidere, animam autem non possunt [Matth., X, 28]. Quid igitur in carne praesumis, qui nihil amittis, si carnem amiseris? Sed illud time, ne animae tuae defrauderis auxilio. Quam enim dabit homo commutationem pro anima sua, in qua non exigua sui portio, sed totius humanae universitatis substantia est? Haec est per quam caeteris ferarum aviumque dominaris animantibus: haec est ad imaginem Dei, corpus autem ad speciem bestiarum. In hac pium divinae imitationis insigne; in illo cum feris ac belluis vile consortium.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 6, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7