Ambrosius, Hexaemeron, 6, CAPUT V.
0 | Qua ratione Dominus aliis bestiis colla breviora, aliis longiora creaverit. Ubi potissimum elephanti membra, proprietates, atque in re militari usus describuntur. |
30 | Sed revertamur ad seriem creaturae, et consideremus qua ratione Dominus aliis bestiis angustiora colla formaverit, ut leonibus atque tigridibus, ursis quoque; aliis prolixiora, ut elephantis et camelis. Nonne evidens causa est; quia illis feris quae carne vescuntur, non erat opus prolixitate cervicis? Non enim in terras pascendi gratia cervicem atque ora deiiciunt: sed aut cervum invadunt, aut bovem ovemque discerpunt. Camelus vero cum sit altior, quomodo herbis minutissimis pasceretur, nisi longiora usque ad terram colla ad usum pastionis extenderet? Itaque camelus pro ratione proceritatis suae prolixiora colla sortitus est, equus pro ratione, bos quoque simili modo; hi enim pascuntur herbis. |
31 | Elephantus autem etiam prominentem promuscidem habet; quia cum sit eminentior cunctis, se inclinare ad pascendum non potest. Itaque eius ad colligendum cibum utitur ministerio. Ea immani bestiae largi potus infundit humorem; ideoque concava est, quo ad restinguendam tantae belluae sitim plenos lacus hauriat, aut collecto flumine possit inundare potantem. Cervix sane minor est quam poscat tanti corporis moles; ne ea quoque oneri magis esset quam usui. Ideoque nec genua inflectit, quia rigidioribus opus fuit cruribus, quo velut columnis tanta possit membrorum machina sustineri. Calcaneum leviter incurvat, rigent caetera pedum a summo usque ad imum. Nec sicut in ancylas nos saepe deponimus, ita se etiam bestia potest tanta deflectere; meritoque non volvendi se, neque curvandi usum cum caeteris animantibus potest habere communem. Fulcitur hinc inde trabibus maximis; ut in somno aliquantulum sine periculo reflectatur, quia pes eius nulla artuum coniunctione distinguitur. Mansuetis igitur veluti quaedam fulcra eorum quibus hic usus est, parantur ingenio: feris autem et agrestibus, quia nemo huiusmodi quibus sustentari queant fulcra substernit, hinc venit usus periculi. |
32 | Namque arbori innixi aut costas fricant, aut in somno sese relaxant, quae nonnumquam victa atque inflexa tanto corpore frangitur: ille vero qui sese in eamdem refuderat, corruit nec erigere atque elevare se potest; ibique iacens interit, aut gemitu suo proditus sternitur, dum ventre caeterisque iuxta mollioribus ad vulnus patet. Nam dorsum eius caeteraque exteriora non ulla facile solent tela penetrare. Sunt autem qui propter ebur has illis insidias parent; ut arbores eas quibus se applicare consueverint, ex alia parte qua infrequentior usus ei sit, aliquantulum recidant, ut reflectente se elephanto, pondus membrorum eius sustinere non possit ruinamque eius arcessat. |
33 | Sed si quis ista reprehendit, reprehendat etiam altitudines aedificiorum; quia citius gravem minantur ruinam, et difficilius lapsa reparantur. Verum si illa aut propter pulchritudinem, aut propter speculam frequenter attollimus; haec quoque in elephantis probare debemus, quia magnum rebus bellicis usum ministrant. Inde gens Persarum ferox bellis, valida sagittis omnique telorum iactu, quia de superioribus ad inferiora validiore nisu tela torquentur, acies eorum velut gradientibus turribus septa procedit. In mediis campis tamquam de muro dimicant; et velut in arce quadam et specula collocati spectant magis bella, quam subeunt. Ita alieni a periculo videntur, tuti molibus bestiarum. Quis enim eas adire audeat, cum desuper iaculis facile figatur, inferius elephantorum conteratur incursu? Denique cedunt illis acies et armatorum cunei, et castra illa quadrata solvuntur. Intolerabili namque impetu in hostes ruunt; ut nullo agmine bellatorum, nulla constipatione militum, nullo clypeorum retardentur obiectu: velut quidam mobiles montes versantur in praeliis, et ut colles alto eminent vertice, mugitus fragore omnium perturbant confidentiam. Quid his faciat pedes, quamvis lacertis validus, et manu promptus; cum sibi septus armatorum populis gradienti murus occurrat? Quid faciat eques, cum equus eius perterrefactus tantae bestiae immanitate diffugiat? Quid faciat sagittarius, cum desuper ferrata virorum corpora iaculi ictum sentire non possint; bestia quoque nec nuda facile penetrabilis ferro sit, et munita loricis, obvias sine sui periculo acies secet, et conterat turmas? |
34 | Itaque ut immensa aedificia, ita elephanti fundamentis validioribus sustinentur; alioquin imparibus fulti pedibus, intra brevem laberentur aetatem. Nunc autem et trecentis et amplius feruntur annis vitam producere; quia omnia sibi ad magnitudinem membra conveniunt. Ideoque non distincti ut nobis, sed compacti artus sunt, quo sint robustiores. Quam cito hominibus si diu steterint, aut velocius cucurrerint, vel iugiter ambulaverint, genua vexantur et plantae! Coniuncta enim et articulata facilius quam concreta atque solidata aut doloris sensum, aut casum offensionis admittunt. |
35 | Et quid miraris, si vestiti armis timentur; quandoquidem dentibus suis tamquam naturalibus spiculis semper armati sunt? Promuscide sua quidquid involverint, frangunt: pede vero quidquid compresserint, velut quodam lapsu ruinae ingentis exanimant. Involvunt promuscide nemora ad sui escam, et quasi quidam altissimi dracones serpentinis quos coeperint, spiris flagellant. Plerumque eas in orbem colligunt, maxime cum de terra cibus legitur, aut potus hauritur. Documento itaque nobis sunt, quod nihil superfluum sit creatum; et tamen haec tantae molis bestia subiecta nobis, imperiis servit humanis. |