Ambrosius, Hexaemeron, 6, CAPUT II.
0 | Ad tractandum de bestiarum natura Ambrosius accedit: Scripturam simpliciter accipiendam docet: instituit sui cum paupere conviva comparationem: curiosas quaestiones fugiendas monet; eamque rem Moysis exemplo confirmat. |
3 | Nunc age, naturas bestiarum dicamus, et hominis generationem. Audio enim iamdudum aliquos insusurrare dicentes: Quamdiu aliena discimus, et nostra nescimus? Quamdiu de reliquis animantibus docemur scientiam, et nosmetipsos ignoramus? Illud dicat quod mihi prosit, unde me ipsum noverim. Et iusta est conquestio: sed ordo servandus est quem Scriptura contexuit; simul quia non possumus plenius nos cognoscere, nisi prius quae sit omnium natura animantium cognoverimus. |
4 | Producat, inquit, terra animam viventem secundum genus, quadrupedes, et serpentes, et bestias terrae, et pecora secundum genus, et omnia reptilia. Et fecit Deus bestias terrae, et omnia pecora ad genus, et omnia repentia terrae ad genus. Et vidit Deus quia bona, et dixit Deus: Faciamus hominem [Gen., I, 24, 25, 26]. Hoc loco non ignoro quosdam bestiarum et pecorum et serpentium terrae species alio retulisse; ut haec ad immanitates criminum, stultitiam peccatorum, nequitiam cogitationum referrent: ego autem simplices naturas uniuscuiusque generis accipio. |
5 | Nec vercor ne quis me pauperis convivae praesumptioni conferendum putet, qui studio humanitatis complures roget, nec his quidquam nisi viles et usitatos apponat cibos, et tenui mensae pauperis apparatu plus reprehensionis incurrat ex fastidio convivarum, quam gratiae referat ex hospitalitatis affectu. Nec enim Elisaeum amici quasi malum convivam agrestia apponentem olera refutarunt [IV Reg., I, 39]. Simile vanis relationibus exquisitum illud et accuratum opipare convivium est, in quo phasiani aut turturis species apponitur, et intus pullus manducatur, aut pullus infertur, et ostreis est fartus, aut spondylis: aut poculum bibitur quod diverso colore atque odore in alienos mutetur sapores: maritima terrenis, terrena maritimis farciuntur. Hoc est reprehendere providentiam Creatoris, qui nobis ad victum omnia donavit, quod non illa miscuerit: sed haec dulcia primo videntur, et postea fiunt amara. Quo enim eopiosior fuerit luxuries, eo perniciosior intemperantia est. Elisaeus autem amara apposuit, sed postea facta sunt dulcia. Denique qui ante in illo cibo mortem putabant, postea in eo suavitatis et vitae gratiam sunt adepti. |
6 | Neque rursus formidini est, ne plures videar invitasse, quam possum pascere, et vobis panes deficiant verborum meorum; quia et Elisaeus etsi merito inimitabilis nobis imitandus fide, non consideravit quantos panes haberet, sed quos haberet dividere omnibus voluit, et sufficere omnibus iudicavit. [Ibid., 42]. Itaque decem panes hordeaceos dividere in plebem iussit ministro. Et dixit minister: Quid, dabo hoc in conspectu centum virorum? Et respondit, Da et manducent, quoniam haec dicit Daminus: Manducabunt et relinquent [Ibid., 43]. Fides igitur vestra faciet abundare pauperis linguae convivium. Nec vereor, ne ieiunia vos edaciores faciant; quominus repleti, et esurientes ac vacui revertamini, quia scriptum est: Confirmat iustos Dominus, et in diebus famis saturabuntur [Ps. XXXVI, 17 ] [et 79]. Multo pulchrius est hordeaceos panes non erubescere, et apponere quod habeas, quam negare. Elisaeus qui sibi nihil reliquit, populis abundavit. Elisaeus ergo hordeaceos panes non erubuit apponere; nos erubescimus simplices intelligere creaturas, quae simplicibus et suis declarantur vocabulis! Coelum legimus, coelum accipiamus: terram legimus, terram intelligamus frugiferam. |
7 | Quid mihi quaerere quae sit eius mensura circuitus, quam geometrae centum octoginta millibus stadiorum aestimaverunt? Libenter fateor me nescire quod nescio, imo quod scire nihil proderit. Melius est genera terrarum scire quam spatia, quae circumfuso mari, interiectis Barbarorum regionibus, suffusa atque invia paludibus humo, quemadmodum possumus comprehendere? quod impossibile esse hominibus Scriptura demonstrat, dicente Deo: Quis mensus est manu aquam, et coelum palmo, et universam terram clausa manu? Quis statuit montes in libra, et rupes in statera, et nemora in iugo [Esai., XL, 12]? et infra: Qui tenet gyrum terrae, et habitantes in ea sicut locustas: qui statuit coelum ut cameram [Ibid., 22]. Quis igitur aequalem sibi cum Deo potestatem et scientiam audeat vindicare; ut quae Deus maiestatis suae esse proprio signavit oraculo, haec sibi homo ad cognitionem suppetere posse praesumat? |
8 | Certe Moyses eruditus erat in omni sapientia Aegyptiorum: sed quia spiritum Dei accepit, quasi minister Dei inanem illam et usurpatoriam Philosophiae doctrinam veritatis rationi posthabuit: et ea descripsit mihi quae nostrae spei accommoda iudicavit, quod terram fecerit Deus, quod produxerit terra iuxta Dei omnipotentis imperium, operationemque domini Iesu virgulta de terris, et omnem animam viventem secundum genus. At non ille putavit dicendum, quantum de spatio aeris occupet umbra terrae, cum sol recedit a nobis, diemque abducit inferiora axis illuminans; et quemadmodum in regionem umbrae mundi huius incidens lunae globus eclipsim faciat; quoniam, quae nihil ad nos, quasi nihil profutura praeteriit. Vidit enim in sancto Spiritu non illas marcescentis iam sapientiae vanitates sequendas, quae rebus inexplicabilibus mentem nostram occupant, luduntque operam, sed ea potius describenda, quae ad virtutis spectarent profectum. |