Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XXV.
0 | Pia Auctoris precatio. Lacrymarum commendatio. Dimissio auditorum ad refectionem. Denique ad mysteria Dominici corporis invitatio. |
89 | Respice nos quoque, Domine Iesu, ut et nos propria recognoscamus errata, solvamus piis fletibus culpam, mereamur indulgentiam peccatorum. Ideo consulto sermonem protraximus; ut nobis quoque gallus cantaret, et loquentibus subveniret, quo si quod delictum obrepsisset in verbo, culpam, Christe, donares. Da, quaeso, lacrymas Petri, nolo laetitiam peccatoris. Fleverunt Hebraei, et per mare sunt dehiscentibus undis liberati. Laetatus est Pharao quod Hebraeos tenebat inclusos, et mari mersus cum populo suo occidit. Exsultavit et Iudas in mercede proditionis suae, sed ipsius se mercedis laqueo strangulavit. Flevit errorem suum Petrus, et meruit ut aliorum aboleret errores. |
90 | Sed iam tempus est quo finire sermonem et claudere debeamus: tempus est quo melius aut tacetur, aut fletur: tempus est quo celebratur indulgentia peccatorum. Nobis quoque gallus iste mysticus in sacris cantet; quoniam iam Petri gallus in nostro sermone cantavit. Fleat pro nobis Petrus, qui pro se bene flevit et in nos pia Christi ora convertat. Approperet Iesu domini passio, quae quotidie delicta nostra condonat, et munus remissionis operatur. |
91 | Bonus Dominus dimittere ieiunos non vult, ne quis deficiat in via. Si ille dicit, Misereor huius turbae; quia triduum est quod perseverant mecum, et non habent escam, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via [Matth., XV, 32]; cuius intenta sermoni Maria apparatus recusabat epularum: quanto magis nos considerare debemus, quia non multi sunt, qui in verbo Dei vivunt, et ideo refectio corporis desideratur! Certe illius tridui nostrum hoc postridie laboriosius est. |
92 | Et ideo qui cum avibus lusimus, cum gallo cantavimus, iam Domini canamus mysteria, et ad corpus Iesu conveniant aquilae peccatorum ablutione renovatae; iam enim cetus ille magnus verum nobis Ionam reddidit: et gratulemur quod factus est nobis vespere dies quintus; fiat nobis mane dies sextus. |