Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XXIII.
0 | De verme Indico, chamaeleonte, lepore ac phoenice; quibus ad fidem resurrectionis ac mortis praeparationem informamur. De praescientia vulturum; et locustae ad ultionem divinam exsequendam ministerio, quae tamen a seleuci ave devoratur. |
77 | Et quia de volatilibus dicimus, non putamus alienum ea complecti quae de verme Indico tradit historia, vel eorum relatio qui videre potuerunt. Fertur hic corniger vermis converti primum in speciem caulis, atque in eam mutari naturam; inde processu quodam fieri bombylius; nec eam tamen formam, figuramque custodit, sed laxis et latioribus foliis videtur pennas assumere. Ex his foliis mollia illa Seres depectunt vellera, quae ad usus sibi proprios divites vindicarunt. Unde et Dominus ait: Quid existis in desertum videre? hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt [Matth. XI, 8]. Chamaeleon quoque diversas species fertur vario colore mentiri. Lepores certe, quod de proximo facile cognovimus, hyeme albescere, aestate in suum colorem redire non dubium est. |
78 | Haec ideo libavi, ut ad commutationis fidem, quae in resurrectione futura est, etiam ista exempla nos provocent: sed ita ut commutationem illam dicamus, quam Apostolus evidenter expressit dicens: Omnes quidem resurgemus: non omnes autem immutabimur [I Cor. XV, 51]. Et infra ait: Et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem [Ibid., 52]. Plerique enim commutationis genus et formas quas non acceperant, interpretati, nequaquam praesumptionis indebitae incongrua usurpatione caruerunt. |
79 | Phoenix quoque avis in locis Arabiae perhibetur degere, atque ea usque ad annos quingentos longaeva aetate procedere. Quae cum sibi finem vitae adesse adverterit, facit sibi thecam de thure et myrrha et caeteris odoribus, in quam impleto vitae suae tempore intrat, et moritur. De cuius humore carnis vermis exsurgit, paulatimque adolescit, ac processu statuti temporis induit alarum remigia, atque in superioris avis speciem formamque reparatur. Doceat igitur nos haec avis vel exemplo sui resurrectionem credere, quae et sine exemplo, et sine rationis perceptione ipsa sibi insignia resurrectionis instaurat. Et utique a ves propter hominem sunt, non homo propter aves. Sit igitur exemplo nobis, quia auctor et creator avium sanctos suos in perpetuum perire non patitur, qui avem unicam perire non passus, resurgentem eam sui semine voluit reparari. Quis igitur huic annuntiat diem mortis; ut faciat sibi thecam, et impleat eam bonis odoribus, atque ingrediatur in eam, et moriatur illic ubi odoribus gratis foetor funeris possit aboleri. |
80 | Facet tu, o homo! tibi thecam; exspolians veterem hominem cum actibus suis, novum indue. Theca tua, vagina tua Christus est, qui te protegat et abscondat in die malo. Vis scire quia theca protectio est? Pharetra, inquit, mea protexi eum [Esai. XLIX, 2]. Theca ergo tua est fides: imple eam bonis virtutum tuarum odoribus; hoc est, castitatis, misericordiae, atque iustitiae, et in ipsa penetralia fidei suavi factorum praestantium odore redolentia totus ingredere: ea te amictum fide exitus vitae huius inveniat; ut possint ossa tua pinguescere, et sint sicut hortus ebrius, cuius cito semina suscitantur. Cognosce ergo diem mortis tuae, sicut cognovit et Paulus, qui ait: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi: quod reliquum est, reposita est mihi corona iustitiae [II Tim. IV, 7 ] [et 8]. Intravit igitur in thecam suam quasi bonus phoenix, quam bono replevit odore martyrii. |
81 | Interrogabo te: tu autem responde mihi, unde vultures mortem hominum signis quibusdam annuntiare consueverint, quo indicio edocti atque instructi sint; ut cum bellum lacrymabile inter se adversae acies instruunt, multo praedictae volucres sequantur agmine, et eo significent quia multitudo hominum casura sit bello, futura praeda vulturibus? Quod utique ex specie instructionis humanae quadam videntur ratione colligere. |
82 | Usque ad locustam quoque gratia divina penetravit, quae cum agmine conferto regionis cuiusque occupaverit latitudinem, innoxio primum feriatur habitaculo, nec fructus inhospitali incursione depascitur, nisi divinae signum praeceptionis acceperit. Etenim sicut in Exodo legimus [Exod. X, 12], ea quoque coelestis ultionem offensionis exsequitur piae ministra vindictae. |
83 | Hanc quoque avis devorat σελευκὶς, sic enim Graeco avis haec nuncupatur nomine, data ad remedium malorum quae locusta consuevit inferre: cui creator inexplebilem dedit devorandi naturam; ut insatiabili pastu plagam quam supra diximus, possit exstinguere. |