monumenta.ch > Ambrosius > 22
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XXI. <<<     >>> XXIII.

Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XXII.

0 Volatilia cur dicuntur volantia super terram secus firmamentum coeli. Atque ibidem de ea quae observatur in avibus, corporis diversitate. Postremo nonnulla de cygno et cicada subiunguntur.
73 Consideremus nunc quid sit, quod ait: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secundum genus secus firmamentum coeli. Cur super terram dixerit, certum est; quia victum de terra quaerunt. Secus firmamentum autem coeli quomodo, cum aquilae ultra caeteras aves volent, et tamen ipsae non secus firmamentum coeli? Sed quia graece οὐρανὸς dicitur, quod latine coelum appellamus: οὐρανὸς autem ἀπὸ τοῦ ὁρᾷσθαι, id est, a videndo, ideo quod aer perspicuus sit, et ad videndum purior, in aere volitantia genera dixit animantium. Et ne moveat quod ait, secus firmamentum coeli, non proprie firmamentum hic posuit, sed abusive; eo quod comparatione aetherei illius corporis etiam iste aer quem possumus oculis comprehendere, quasi crassior et densior vicem habeat firmamenti.
74 Nunc quia diximus quae volatilia, quam naturam habeant et gratiam, et ea pauca de multis; neque enim vacat universa describere, cum sint similia atque eiusdem generis; tamen aves ipsae quam inter se diversitatem habeant consideremus. Invenimus enim cornicis pedes velut quibusdam digitis distantibus separatos atque divisos, corvorum quoque atque pullorum aliter etiam formatos a natura pedes; avium quae carne vescuntur, cernimus quasi incurvos atque sinuatos, ac velut ad praedam paratos. Eae vero quae natandi habent usum et consuetudinem, latos habent pedes, et membrana quadam illos digitos pedum sibi copulatos atque coniunctus. In quo admirabilis patet ratio naturae; ut et illae ad vocatum vel ad rapiendum cibum usu accomodo faliantur, et istae ad natandum adiumenta habeant competentia, quo melius aquis possint supernatare, et quasi remis quibusdam, ita pedibus suis membranae illius extensione latioribus aquarum fluenta propulsent.
75 Cygnus quoque cur proceriore collo utatur in promptu est; ut quia est paululum segnior corpore, nec facile potest aquarum inferiora penetrare, cervicem extendat ad praedam, quae quasi praevia reliqui corporis escam quam invenerit, rapiat, atque eruat e profundo. Adde et illud, quia suavior et magis canorus per procera modulus colla distinguitur, et longiore exercitatione purior longe resultat.
76 Quam dulcis etiam in exiguo cicadis gutture cantilena, quarum cantibus medio aestu arbusta rumpuntur, eo quod magis canorae meridianis caloribus, [Mss. aliquot, et quo puriorem aere id temporis attrahunt spiritum.] quo puriorem aerem id temporis attrahunt spiritu, eo cantus resonant clariores. Nec apes ipsae insuave quiddam canunt; habent enim gratam in rauco illo vocis suae murmure suavitatem, quam nos fracto tubarum sonitu lentius primum videmur imitari, quo crepitu ad excitandos animos in vigorem nihil aptius aestimatur. Et haec illis gratia manet, cum pulmonem respirandique munus atque usum nequaquam habere prodantur; sed aerio vesci spiramine. Denique [Mss. nonnulli, si quis eas vel fucos perfundat.] si quis eas superfundat oleo, propere necantur; eo quod obstructis poris aerium spiramen illud haurire non possint: continuoque si quis acetum his superfundat, illico reviviscunt, eo quod vis aceti cito illos poros, [Cod. aliquot melioris notae, qui concretiore olei obstruuntur humore, feratur aperire.] qui concretione olei obstruuntur, humore feratur aperire.
Ambrosius HOME

bnf11864.185