Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XXI.
0 | De avibus sub quadam reipublicae forma constitutis. Ubi praecipue de apibus, deque earum mirabili natura in prolis generatione, in regis institutione ac fide erga illum, in constructione favorum, collectione mellis, nec non eius utilitate, etc. |
66 | Nunc age, quae aves velut quamdam rempublicam curare videantur expediam, atque vitae huius aetatem agere sub legibus. Hic enim reipublicae usus est, leges omnibus esse communes, atque observari eas devotione communi. Uno omnes teneri vinculo: non alteri ius esse, quod alius sibi intelligat non licere; sed quod liceat, licere omnibus; et quod non liceat, omnibus non licere. Esse etiam communem reverentiam patrum, quorum consilio respublica gubernetur, commune omnibus urbis domicilium, commune conversationis officium, unum praescriptum omnibus, unum esse consilium. |
67 | Magna haec, sed quanto in apibus praestantiora, quae solae in omni genere animantium communem omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine, in commune omnibus labor, communis cibus, communis operatio, communis usus et fructus est, communis volatus. Quid plura? Communis omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus communis et partus; quoniam neque inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine resolvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, et subito maximum filiorum examen emittunt, e foliis et herbis ore suo prolem legentes. |
68 | Ipsae sibi regem ordinant, ipsae sibi populos creant; et licet positae sub rege, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam iudicii tenent, et fidae devotionis affectum; quia et tamquam a se substitutum diligunt, et tanto honorant examine. Rex autem non sorte ducitur; quia in sorte eventus est, non iudicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus ultimus quisque praefertur: neque imperitae multitudinis vulgari clamore signatur, quae non merita virtutis expendit, nec publicae utilitatis emolumenta rimatur, sed mobilitatis nutat incerto: neque privilegio successionis et generis regalibus thronis insidet; siquidem ignarus publicae conversationis, cautus atque eruditus esse non poterit. Adde adulationes atque delicias, quae teneris inolitae aetatibus vel acre ingenium enervare consueverunt; tum institutiones spadonum, quorum plerique suo magis quaestui, quam usui publico animum regis inclinant. Apibus autem rex naturae claris formatur insignibus; ut magnitudine corporis praestet et specie; tum quod in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, tamen eo non utitur ad vindicandum. Sunt enim leges naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus; ut leniores sint ad puniendum, qui maxima potestate potiuntur. Sed et apes illae quae non obtemperaverint legibus regis poenitenti condemnatione se mulctant; ut immoriantur aculei sui vulnere. Quod Persarum populi hodieque servare dicuntur: ut pro commissi pretio ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam. Itaque nulli sic regem, non Persae qui gravissimas in subditos habent leges, non Indi, non populi Sarmatarum tanta quanta apes reverentia devotionis observant; ut nullae e domibus exire audeant, non in aliquos prodire pastus, nisi rex fuerit primo egressus, et volatus sibi vindicaverit principatum. |
69 | Processus autem est per rura redolentia, ubi inhalantes horti floribus, ubi fugiens rivus per gramina, ubi amoena riparum: illic ludus alacris iuventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio. Opus ipsum suave, de floribus, de herbis dulcibus fundamina castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus, nisi quaedam castrorum species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur. Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum, in quibus minutae ac rotundae cellulae connexione sui invicem fulciuntur? Quis architectus eas docuit hexagonia illa cellularum indiscreta laterum aequalitate componere, ac tenues inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere? Cernas omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris adhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus nubium, alias de floribus ceras fingere, alias rorem infusum floribus ore colligere; nullam tamen alienis insidiari laboribus, et rapto vitam quaerere: atque utinam raptorum insidias non timerent. Habent tamen spicula sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animasque ponunt in vulnere ardore vindictae. Ergo mediis castrorum vallibus humor ille roris infunditur, paulatimque processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae, florumque odore fragrare mellis incipit suavitatem. |
70 | Merito quasi bonam operariam Scriptura apem praedicat dicens: Vade ad apem, et vide quomodo operaria est. Operationem quoque quam venerabilem mercatur, cuius laborem reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est omnibus et clara [Prov., VI, 8]. Audis quid dicat propheta? Mittit utique te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vides quam laboriosa, quam grata sit. Fructus eius ab omnibus desideratur, et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur: sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aequali suavitate dulcescit. Nec solum voluptati, sed etiam saluti est: fauces obdulcat, et curat vulnera, internis quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque cum sit infirma robore apis, valida est vigore sapientiae, et amore virtutis. |
71 | Denique regem suum summa protectione defendunt, et perire pro eo pulchrum putant. Incolumi rege nesciunt mutare iudicium, mentem inflectere: amisso, fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt; quod is qui principatum habuit muneris, interemptus est. |
72 | Itaque cum aves aliae vix in anno edant singulos fetus, apes geminos creant, et duplici caeteris fecunditate praeponderant. |