monumenta.ch > Ambrosius > 20
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XIX. <<<     >>> XXI.

Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XX.

0 Vultures, quae sine maris copula gignere dicuntur, virginei partus possibilitatem astruere.
64 Diximus de viduitate avium, eamque ab illis primum exortam esse virtutem: nunc de integritate dicamus, quae in pluribus quidem avibus ita esse asseveratur, ut possit etiam in vulturibus deprehendi. Negantur enim vultures indulgere concubitu, et coniugali quodam usu nuptialisque copulae sorte misceri, atque ita sine ullo masculorum concipere semine, et sine coniunctione generare, natosque ex his in multam aetatem longaevitate procedere; ut usque ad centum annos vitae eorum series producatur, nec facile eos angusti aevi finis excipiat.
65 Quid aiunt, qui solent nostra ridere mysteria, cum audiunt quod virgo generavit, et impossibilem innuptae, cuius pudorem nulla viri consuetudo temerasset, existimant partum? Impossibile putatur in Dei Matre, quod in vulturibus possibile non negatur? Avis sine masculo parit, et nullus refellit; et quia desponsata viro Maria virgo peperit, [Edit. omnes, pudoris eius. Latinius, pudoris ei. Melius mss., pudori eius.] pudori eius faciunt quaestionem. Nonne advertimus quod Dominus ex ipsa natura plurima exempla ante praemisit, quibus susceptae incarnationis decorem probaret, et astrueret veritatem?
Ambrosius HOME

bnf11864.185