62 | Sed veniamus ad turturem, quam lex Dei velut castae hostiae munus elegit [Levit. XII, 8]. Denique cum Dominus circumcideretur, oblata est; quia scriptum est in lege Domini, ut darent hostiam par turturum, aut duos pullos columbarum [Luc. II, 24]. Hoc est enim verum Christi sacrificium pudicitia corporalis, et gratia spiritalis. Pudicitia ad turturem refertur, ad columbam gratia. Fertur etenim turtur ubi iugalis proprii fuerit amissione viduata , pertaesum thalamos, et nomen habere coniugii; eo quod primus amor fefellerit eam dilecti morte deceptam, quoniam et infidelis ad perpetuitatem fuit, et amarus ad graqui plus doloris ex morte, quam suavitatis ex charitate generaverit. Itaque iterare coniunctionem recusat, nec pudoris iura aut complaciti viri resolvit foedera, illi soli suam charitatem reservat, illi custodit nomen uxoris. Discite, mulieres, quanta sit viduitatis gratia, quae etiam in avibus praedicatur. |
63 | Quis igitur has leges turturi dedit? Si hominem quaero, non invenio. Homo enim nullus est ausus, quando nec Paulus ausus est leges tenendae viduitatis praescribere. Denique ipse ait: Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse, nullam occasionem dare adversario [I Tim. V, 14]. Et alibi: Bonum est illis si sic permaneant: quod si se non continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri [I Cor. VII, 8]. Optat Paulus in mulieribus, quod in turturibus perseverat. Et alibi iuniores hortatur, ut nubant; quia mulieres nostrae turturum pudicitiam implere vix possunt. Ergo turturibus Deus hunc infudit affectum, hanc virtutem continentiae dedit, qui solus potest praescribere quod omnes sequantur. Turtur non uritur flore iuventutis, non tentatur occasionis illecebra: turtur nescit primam fidem irritam facere; quia novit castimoniam servare prima connubii sorte promissam. |