Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XVIII.
0 | Amorem in filios a cornicibus homines edoceri, eorumque damnari impietatem. Accipitres et aquilas inclementiae neutiquam accusandos; sed fulicam quae abdicatum aquilae pullum nutrit, commendandam. |
58 | Discant homines amare filios ex usu et pietate cornicum, quae etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur; et sollicitae ne teneri forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis nutriendi officia non relinquunt. At vero feminae nostri generis cito ablactant etiam illos quos diligunt: aut si ditiores sunt, lactare fastidiunt. Pauperiores vero abiiciunt parvulos, et exponunt, et deprehensos abnegant. Ipsae quoque divites, ne per plures suum patrimonium dividatur, in utero proprios necant fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt, priusque aufertur vita, quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicari? Quis reperit tam immitia patrum iura? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversa sorte caeduntur. Alius totius paternae sortis ascriptionibus inundatur: alius opulentae haereditatis patriae deplorat exhaustam atque inopem portionem. Numquid natura divisit merita filiorum? Ex pari omnibus tribuit, quod ad nascendi atque vivendi possint habere substantiam. Ipsa vos doceat non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequastis. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, non debetis his, ut id communiter habeant in quod a natura substituti sunt, invidere. |
59 | Accipitres feruntur in eo duram adversum proprios fetus habere inclementiam, quod ubi eos adverterint tentare volatus primordia, nidis eiiciunt suis, continuoque eliminant; ac si morentur, propulsant pennis atque praecipitant, verberant alis, coguntque audere quod trepidant; nec ullum postea deferunt his munus alimoniae. Quid mirum tamen si rapere assueti nutrire fastidiunt? Consideremus ad hoc eos esse generatos, ut etiam aves ad cavendum formido exerceat; ne passim curas relaxent, sed pericula praedonibus declinanda prospiciant. Deinde cum his natura quadam praedandi munus inoleverit, magis a tenero pullos suos instituere videntur ad praedam, quam pastus abdicare compendiis. Cavent ne in tenera aetate pigrescant, ne solvantur deliciis, ne marcescant otio, ne discant cibum magis exspectare quam quaerere, ne naturae suae deponant vigorem. Intermittunt studia nutriendi; ut in usus rapiendi audere compellant. |
60 | Aquila quoque plurimo sermone usurpatur quod suos abdicet fetus, sed non utrumque, verum unum ex pullis duobus. Quod aliqui fieri putaverunt geminandorum alimentorum fastidio. Sed id non arbitror facile credendum, praesertim cum Moyses tantum testimonium pietatis in pullos suos huic dederit avi, ut diceret: Sicut aquila protegit nidum suum et super pullos suos confidit et expandit alas suas; et adsumpsit eos, et suscepit super scapulas suas. Dominus solus ducebat eos [Deut. XXXII, 11]. Quomodo ergo expandit alas, si occiderit alterum? Unde puto non avaritia nutriendi eam inclementem fieri, sed examine iudicandi. Semper enim fertur probare quos genuit; ne generis sui inter omnes aves quoddam regale fastigium degeneris partus deformitas decoloret. Itaque asseritur quod pullos suos radiis solis obiiciat, atque in aeris medio parvulos ungue suspendat; ac si quis repercusso solis lumine, intrepidam oculorum aciem inoffenso tuendi vigore servaverit, is probatur, quod veritatem naturae sinceri obtutus constantia demonstraverit: sin vero lumina sua praestrictus radio solis inflexerit, quasi degener et tanta indignus parente reiicitur; nec aestimatur educatione dignus, qui fuit indignus susceptione. Non ergo eum acerbitate naturae, sed iudicii integritate condemnat; nec quasi suum abdicat, sed quasi alienum recusat. |
61 | Hanc tamen, ut quibusdam videtur, regalis avis inclementiam plebeiae avis excusat clementia. Avis enim cui fulica nomen est, quae graece dicitur φηνὴ, susceptum illum, sive abdicatum, sive non agnitum aquilae pullum cum sua prole connectit; atque intermiscens suis, eodem quo proprios fetus maternae sedulitatis officio et pari autrimentorum subministratione pascit et nutrit. Ergo φηνὴ alienos nutrit: nos vero nostros immiti crudelitate proiicimus. Aquila vero si proiicit, non quasi suum proiicit, sed quasi degenerem non recognoscit: nos, quod peius est, quos nostros recognoscimus, abdicamus. |