50 | Ab iis igitur ordiamur, quae nostro usui se imitationem dederunt. In illis enim politia quaedam et militia naturalis, in nobis coacta atque servilis. Quam iniusso et voluntario usu grues in nocte sollicitam exercent custodiam! Dispositos vigiles cernas: et caeteris consortibus quiescentibus, aliae circumeunt et explorant, ne qua ex parte insidiae tendantur, atque omnem deferunt impigro sui vigore tutelam. Post ubi vigiliarum fuerit tempus impletum, perfuncta munere in somnum se praemisso clangore componit; ut excitet dormientem, cui vicem muneris traditura est. At illa volens suscipit sortem, nec usu nostro invita et pigrior somno renuntiat: sed impigre suis excutitur stratis, vicem exsequitur, et quam accepit gratiam pari cura atque officio repraesentat. Ideo nulla desertio, quia devotio naturalis: ideo tuta custodia, quia voluntas libera. |
51 | Hunc etiam volantes ordinem servant, et hac moderatione omnem laborem allevant; ut per vices fungantur ductus sui munere. Praecedit enim una caeteras praestituto sibi tempore, et quasi ante signa praecurrit: deinde convertitur, et sequenti sortem ducendi agminis cedit. Quid hoc pulchrius, et laborem omnibus et honorem esse communem, nec paucis arrogari potentiam, sed quadam in omnes voluntaria sorte transcribi? |
52 | Antiquae hoc reipublicae munus, et instar liberae civitatis est. Sic ab initio acceptam a natura, exemplo avium politiam homines exercere coeperunt; ut communis esset labor, communis dignitas, per vices singuli partiri curas discerent, obsequia imperiaque dividerent, nemo esset honoris exsors, nullus immunis laboris. Hic erat pulcherrimus rerum status, nec insolescebat quisquam perpetua potestate, nec diuturno servitio frangebatur; quia et sine invidia erat ordine muneris et temporis moderatione delata promotio; et tolerabilior videbatur quae communi cadebat sorte custodia. Nemo audebat alium servitio premere, cuius sibi successuri in honorem mutua forent subeunda fastidia: nemini labor gravis, quem dignitas secutura relevaret. Sed postquam dominandi libido vindicare coepit indebitas, et indeptas nolle deponere potestates: posteaquam militiae non ius commune coepit esse, sed servitus: posteaquam non ordo factus est suscipiendae potentiae, sed studium vindicandae, coepit etiam ipsa laboris functio durius sustineri; et quae non est voluntaria, cito locum relinquit incuriae. Homines quam inviti subeunt vigiliarum munia, quam aegre unusquisque in castris periculum sortitus excubat, quod tuendum sibi regali praeceptione committitur! Proponitur poena desidiae; et tamen plerumque obrepit incuria, non servantur excubiae. Necessitas enim quae invito imponit obsequium, affert plerumque fastidium. Nihil est enim tam facile, quin habeat difficultatem, quod facias invitus. Ergo et iugis labor avertit affectum, et continua et diuturna potentia gignit insolentiam. Quem invenias hominum, qui sponte deponat imperium, et ducatus sui cedat insigne, fiatque volens numero postremus ex primo? Nos autem non solum de primo, sed etiam de medio saepe contendimus, et primos discubitus in convivio vindicamus: ac si semel delatum fuerit, volumus esse perpetuum. Ideo inter grues aequanimitas in laboribus est, humilitas in potestatibus. Admonentur ut exerceant custodiae vices, non admonentur ut de potestate decedant; quia ibi naturalis quies somni interpellanda, hic voluntariae sedulitatis gratia praestanda est. |