Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XIV.
0 | Aves cum piscibus multiplici cognatione coniungi; nullas tamen pedum officio carere. De variis variarum avium generibus ac differentiis. |
45 | Pulchre autem post descriptionem piscium, de iis avibus quae assuetae sunt aquis, sermo successit; quia et ipsae similiter usu natandi et munere delectantur. Unde prima cognatio videtur avibus istis esse cum piscibus; quoniam natandi communia quaedam videntur utrique generi esse consortia. Secunda quoque cognatio omnibus avibus et piscibus est; eo quod volantis usus species sit natantis. Sicut enim aquam natando piscis incidit, ita avis aerem volatu celeri secat. Atque utrique generi similiter caudae suppetit alarumque remigium; ut pisces ad priora se alis subrigant, atque ad ulteriora procedant, caudae quoque gubernaculo vel quo velint se facile convertant, vel impetu quodam e regione iter suum dirigant. Aves quoque aeri volatibus suis velut aquis innatant, et quasi quaedam extendunt brachia, cauda quoque se vel ad superiora subrigunt vel ad inferiora demergunt. Unde quoniam in nonnullis idem usus et species, ideo de aquis utriusque generis nativitas divina praeceptione processit. Dixit enim Deus: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus: et volatilia super terram secus firmamentum coeli secundum genus. Non immerito igitur, quia de aquis genus utrumque producitur, natandi proprietas utrisque suppeditat. |
46 | Sane cum et coluber lubricus omnesque serpentes (ideo enim serpenti nomen est inditum, quia non possunt ambulare, sed serpere), dracones quoque simili modo ut pisces plerique sine pedibus sunt; nullum avium genus pedum officio caret, quia omnibus victus e terris; et ideo pedum munere fulciuntur, quia huiusmodi ad escam quaerendam indigent ministerio. Itaque aliae volucres unguibus armantur ad raptum, ut accipitres et aquilae quae rapinam venationis exercent: aliae vel ad incedendum vel ad cibum sibi parandum usu ministerioque utuntur accommodo. |
47 | Unum autem nomen avium, sed genera diversa; quae quis possit memoria aut cognitione comprehendere? Sunt itaque aves quae carne vescuntur. Ideo his ungues asperi, curvatum atque acutum os, velox volatus; quoniam raptu vivunt; ut possint facile corripere praedam quam sequuntur, propere vel ore vel unguibus eviscerare. Sunt etiam aves, quae reperto pascuntur semine: aliae diverso et fortuito cibo. Est etiam diversitas copularum, quarum gratia carent , quae intendunt rapinis. Nam propter aviditatem praedandi, vel propter insidias explorandi, nec ipsis inter se convenit; et ideo declinant sui copulam. Refugit enim avaritia consortium plurimorum. Deinde coniunctio plurimorum facile ipsa se proderet. His ergo avibus nihil est copulatorium praeter iugale consortium. Ergo aquilis accipitribusque hic usus est vitae. Contra vero palumbes, grues, sturni, corvi atque cornices, etiam turdi gaudent plurimorum connexione. |
48 | Alia quoque avium genera enchoria quae manent in locis semper: alia adventitia quae obeunt regiones alias, et peracta hyeme revertuntur: sunt alia quae hyeme redeunt, aestate peregrinantur a nobis; sive quod alia hyemis tempore ad calidiora se conferant; sive quod pleraque rursus aestatem in iis locis exigant, quae amoeniora noverunt. Turdi denique autumni fine, hyemis confinio, quasi exacta aestate se referunt. Quibus nos inhospitali immanitate molimur insidias, et diverso genere nunc infida sede decipere, nunc visco eos fallere, nunc laqueis captare contendimus. Ciconiae reditus vexillum veris attollit. Grues quia alta petunt, amant frequenter peregrinari. |
49 | Aliae aves ad manum se subiiciunt, et mensae herili assuescunt, tactuque mulcentur: aliae formidant: aliae iisdem quibus homines domiciliis delectantur: aliae secretam in desertis vitam diligunt, quae requirendi sibi victus difficultatem libertatis amore compensant. Aliae vocibus tantum strepunt: aliae canoro delectant suavique modulamine. Quaedam ex natura, aliae ex institutione diversarum vocum obloquuntur discrimina; ut hominem putes locutum, cum locuta sit avis. Quam dulcis merularum, quam expressa vox psittaci est! Sunt etiam aliae simplices, ut columbae: aliae astutae, ut perdices: gallus iactantior, pavus speciosior. Sunt etiam vitae in avibus et operum diversitates; ut aliae ament in commune consulere, et collatis viribus velut quamdam curare rempublicam, et tamquam sub rege vivere: aliae sibi quaeque prospicere, imperium recusare, et, si capiantur, indigno velint exire servitio. |