monumenta.ch > Ambrosius > 13
Ambrosius, Hexaemeron, 5, XII. <<<     >>> XIV.

Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XIII.

0 Exorsurus a volucribus aquaticis primum de halcyone disserit, et quanta sit divina benignitas in eam avem exponens, nos ad exspectandam a Deo opem hortatur. De avibus imbrium aut ventorum praesagis; deque fida anserum custodia.
40 Et quoniam de aquatilibus reptilibus diximus, arduum est ut subito ad aves coeli sermo noster ascendat. Et ideo de iis avibus prius dicamus, quae circa aquas maris fluminumque versantur, cum quibus possumus emergere. Itaque ab halcyone sermonem adoriamur. Ea est avis maritima, quae in littoribus fetus suos edere solet, ita ut in arenis ova deponat medio fere hyemis. Nam id temporis fovendis habet deputatum partubus, quando maxime insurgit mare, littoribusque vehementior fluctus illiditur, quo magis repentinae placiditatis solemnitate avis huius eluceret gratia. Namque ubi undosum fuerit mare, positis ovis subito mitescit, et omnes cadunt ventorum procellae, flatusque aurarum quiescunt, ac placidum ventis stat mare, donec ova foveat halcyone sua. Septem autem dies fotus sunt, quibus decursis, educit pullos, fetusque absolvit: illico alios quoque septem dies adiungit, quibus enutriat partus suos, donec incipiant adolescere. Nec mireris tam exiguum nutriendi tempus, cum absolutio fetuum tam paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam minuscula avis divinitus indultam habet, ut hos quatuordecim dies nautici praesumptae serenitatis observent, quos et halcyonidas vocant, quibus nullos motus procellosae tempestatis horrescant.
41 Nonne vos passeribus pluris estis [Luc. XII, 7]? Dominus ait. Si igitur avis minusculae contemplatione et insurgit mare, et repente comprimitur, atque aspera hyemis inter graves procellas tempestatesque ventorum detergit coeli nubila, fluctusque componit elementis omnibus subito infusa tranquillitas; quantum praesumere debeas, o homo, ad imaginem Dei factus, agnoscis; si tamen aviculae istius fidem studio devotionis imiteris. Illa tempestates videns insurgere, saevire ventos, inter hyberni saeva non revocatur, neque reflectitur, sed impellitur. Denique in littore sua ova constituit, ubi ea relabente fluctu madida adhuc arena suscipiat: nec insurgentes fluctus quos immurmurare atque allabi videt, reformidat.
42 Et ne putes quod ovorum videatur habere contemptum; continuo ubi deposuerit ova, nidificat, et suo partus corpore fovet, nec saluti propriae alluvione littoris pertimescit: sed secura de Dei gratia, ventis se committit et fluctibus. Parum est hoc. Adiungit totidem alios ad nutriendum dies: nec interpellari tot diebus infidi maris tranquillitatem veretur, tentatque meritum suum naturae iam solemnitate fundatum. Illa teneros fetus non latibulis aliquibus abscondit aut tectis, nec includit cavernis, sed nudo et rigenti committit solo; nec defendit a frigore, sed divino fotu, quo magis caetera despiciat, tutiores fore existimat. Quis nostrum parvulos suos non vestimentis tegat, tectisque abscondat? Quis non claudat eos septis cubiculorum? Quis non ita diligenter undique fenestras obstruat, ne qua possit aura vel leviter penetrare? Merito quos tam sollicite induimus ac fovemus, exuimus eos clementiae coelestis involucro: halcyone vero quos nudos proiicit, eos divino vestit indumento.
43 Nec vos praeteribo, mergi, quibus ab assiduitate mergendi nomen hoc haesit; quomodo saepe mergentes aurarum signa colligitis, et praevidentes tempestatem futuram, propere medio revolatis ex aequore, et ad littorum tuta cum clamore contenditis. Quomodo etiam, fulicae, [Ita edit. Era. et seq. cum paucis mss. Edit. autem Am. et mss. multi bonique, quae maritimo delectantur profundo. Verum si lectio haec placeat, scribendum erit per parenthesim (quomodo etiam fulicae, quae maritimo delectantur profundo) et quae sequuntur ad mergos referenda. Mss. duo legunt, maritimo delectatae profundo.] quae maritimo delectamini profundo, refugientes quam praesenseritis commotionem maris, in vado luditis. Ipsa ardea quae paludibus inhaerere consuevit, notas deserit sedes, imbresque formidans supra nubes volat; ut procellas nubium sentire non possit. Consideremus diversas volucres maris, quemadmodum imminente ventorum motu ad tutiora et tunc temporis dulciora sibi stagna se conferant, atque in abscondito terrarum sinu cognita sibi alimenta rimentur.
44 Nocturnas autem anserum quis non miretur excubias, qui vigilias suas etiam cantus assiduitate testantur? Denique eo etiam Romana Capitolia a Gallo hoste servarunt. Merito illis debes, Roma, quod regnas. Dii tui dormiebant, et vigilabant anseres. Ideo illis diebus anseri sacrificas, non Iovi. Cedunt enim dii vestri anseribus, a quibus se sciunt esse defensos, ne et ipsi ab hoste caperentur.
Ambrosius HOME

bnf11864.182

Ambrosius, Hexaemeron, 5, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ambrosius > 13