Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XII. [Sermo VIII.]
0 | Fingit sibi e memoria aves evolasse, ad quas orationem eleganter revocat. Auditores sibi attentionem praebituros dicit, se autem illis brevitatem. Denique variarum avium suavitatem exoptat. |
36 | Et cum paululum conticuisset, iterum sermonem adorsus ait: Fugerat nos, fratres dilectissimi, necessaria de natura avium disputatio, et sermo huiusmodi nobis cum ipsis avibus evolaverat. Fit enim natura quadam, ut hi qui aliquid intuentur, vel dicendo exprimere volunt, eorum qualitatem quae vel intuentur vel loquuntur, adsumant; ut cum pigrioribus immoremur, et cum velocibus celeri rapiamur adspectu, stylo quoque aut tardiore utamur aut rapido. Itaque cum caveo ne mari demersa praetereant, et aquis operta me lateant, effugit omne volatile; quia dum inclinatus imos aquarum gurgites scrutor, aerios non respexi volatus; nec umbra saltem pennae me praepetis reclinavit, quae in aquis relucere potuit. Verum ubi omne negotium expeditum putavi, et absolutum me credidi, et diem quintum consummatum arbitratus sum; venit in mentem avium natura, quae cum eunt cubitum, quasi peracto laetae munere aethera cantu mulcere consuerunt: quod velut solemniter surgente et occidente die instaurare consuerunt; ut decursi vel adoriendi nocturni iuxta ac diurni temporis laudes suo referant creatori. Magnum igitur incentivum excitandae nobis devotionis amiseram. Quis enim sensum hominis gerens non erubeseat sine psalmorum celebritate diem claudere, cum etiam minutissimae aves solemni devotione et dulci carmine ortus dierum ac noctium prosequantur. |
37 | Redeat igitur nobis volaticus sermo, qui pene fuerat elapsus ex oculis, et aquilae modo alta petens volatus suos obduxerat nubibus; nisi quia oculos abluti aqua dum de gurgite levamus ad coelum, speculati vacuum aeris volatibus ferri, ad necessitatem styli putavimus esse revocandum. Eritis vos iudices, qui estis aucupes verbi, utrum consultius evolasset, an utiliter in vestra retia sit relapsus. Nec vereor ne fastidium nobis obrepat in volatibus requirendis, quod non obrepsit in gurgitibus perscrutandis; aut aliquis nobis in disputatione obdormiat, cum possit avium cantibus excitari. Sed profecto qui inter mutos pisces vigilaverit, non dubito quod inter canoras aves somnum sentire non possit, cum tali ad vigilandum gratia provocetur. Neque vero vile putetur, quod potuit praeteriri, cum sit tertia pars in animantibus creaturae. Tria enim genera animantium esse non dubium est, terrenum, volatile, aquatile. Denique sic scriptum est: Producant aquae reptilia animarum viventium secundum genus, et volatilia volantia super terram secus firmamentum coeli secundum genus. |
38 | Revocamur ad superiora sicut obliviosi viatores, qui cum inconsulto praeterierint, in sua revertentes vestigia incuriae suae mulctam repetito itineris labore suscipiunt. Est tamen etiam bonus viator, qui dispendium regressionis, reliqui itineris compendiosa celeritate, compenset, ut mihi faciendum arbitror; maxime cum de avibus sermo sit, quae solent oculos hominum volatu properatiore perstringere. Quid enim convenit iis immorari, in quibus celeritas placere consuevit? Avius igitur atque inusitatus in tali genere scriptionis sermo noster canoris avibus resonet atque resultet. |
39 | Sed unde mihi cygnea carmina, quae etiam sub gravi mortis imminentis terrore delectant? Unde mihi illos naturales modulos cantilenae, quibus etiam paludes sonorae cantus edunt dulcissimi suavitatem? Unde mihi vocem psittaci, dulcedinemque merularum? Utinam saltem luscinia canat, quae dormientem de somno excitet! Ea enim avis signare solet diei surgentis exortum, et effusiorem diluculo deferre laetitiam. Tamen si illorum suavitas deest, sunt gementes turtures, et raucae columbae, tum etiam cornix plena voce pluviam vocat. Unde rurale aviarium sermone quo possumus, scientia quam nos rusticani docuerunt, persequamur. |