Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT XI.
0 | De piscibus Atlantici maris: item de sale, corallio et aliis quibusdam. Ob ea, sed maxime ob navigationem, mare terris praestare: post quae paucis de Iona ac Petro memoratis, sermo clauditur. |
32 | Veniamus ad Atlanticum mare. Quam ingentia illic et infinitae magnitudinis cete! Quae si quando supernatant fluctibus, ambulare insulas putes, montes altissimos summis ad coelum verticibus eminere. Quae non acta, nec in littoribus, sed in Atlantici maris profundo feruntur videri, ut eorum conspectu nautae a navigandi in illis locis praesumptione revocentur, nec secreta elementorum adire sine supremo terrore mortis usurpent. |
33 | Sed iam assurgamus ipsi de profundo maris, et aliquantulum sermo noster emergat, atque ad superiora se subrigat: spectemus ea quae usitata multis, et plena sint gratiae, quomodo aqua in salis vertatur soliditatem, ut ferro saepe caedatur; quod de Britannicis salibus nihil mirum, qui in speciem marmoris validi, eiusdem metalli niveo candore resplendent, salubres corporis cibo, et potui nimis grati. Quomodo etiam non indecorus lapis corallium in mari herba sit, si in aerem transferatur, in lapidis firmitatem solidetur. Unde etiam ostreis pretiosissimam margaritam natura infixerit, quomodo eam maris aqua in tam molli carne solidaverit. Quae difficile apud reges inveniuntur, ea in littoribus quasi vilia iacent vulgo, et in saxis asperis et cautibus colliguntur. Aureum etiam vellus aqua nutrit, et lanam in memorati speciem metalli gignunt littora, cuius colorem nullus adhuc eorum qui fucis diversis obducunt vellera, imitari potuit; adeo naturae maritimae gratiam humana implere nescit industria! Scimus qua sollicitudine vellera ovium etiam minus pretiosa curentur: sint licet optima, nequaquam tamen his fucus innascitur. Hinc naturalis color est, quem nullus adhuc fucus aequavit: hoc quoque piscis est vellus. Sed et ipsi murices qui insigne dant regium, sunt maritimi. |
34 | Et quae pratorum gratia, vel hortorum amoenitas potest caerulei maris aequiparare picturam? Aurum licet in pratis flores refulgeant, auri quoque fulgorem in mari lana resplendet: et illi cito marcescunt, ista diu duratura servatur. Lilia in hortis eminus nitent, vela in navibus: hic odor, illic ventus aspirat. Quae utilitas in folio! In navibus quanta commercia! Lilia suavitatem narium, vela hominum salutem invehunt. Adde pisces salientes, et delphinas ludentes: adde rauco sonantes fluctus murmure: adiice currentes naves ad littora, vel de littoribus exeuntes. Et cum e carceribus mittuntur quadrigae, quanto studio spectantium et amore certatur! Equus tamen in vanum currit, non in vanum navigia. Ille in vanum, quia vacuus: ista ad utilitatem, quasi plena frumenti. Quid iis gratius, quae non verbere aguntur, sed ventorum spiramine: ubi nemo refragatur, sed omnes fautores sunt: ubi nemo vincitur quicumque pervenerit, sed omnes puppes quae pervectae fuerint, coronantur: ubi palma merces salutis, victoria pretium regressionis est. Quantum enim distat inter directos cursus ac reflexos! Isti perpetuantur, hi resolvuntur. Adiunge remigiis contexta littora, quibus vexillum exeundi aura de coelo est. Itaque aurigae plausum inanem referunt: hi solvunt vota servati. |
35 | Quid de Iona dignum loquar, quem cetus excepit ad vitam, reddidit ad prophetandi gratiam? Emendavit aqua, quem terrena deflexerant: psallebat in utero ceti, qui moerebat in terris. Et ut utriusque redemptio non praetereatur elementi, terrarum salus in mari ante praecessit, quia signum Filii hominis signum Ionae. Sicut iste in utero ceti, sic Iesus in corde terrae. In utroque remedium; maius tamen in mari pietatis exemplum; quoniam exceperunt pisces, quem homines refutarunt, et quem homines crucifixerunt, pisces servarunt. Petrus quoque in mari titubat, sed non labitur: et confessus in fluctibus, tamen negavit in terris. Itaque illic quasi devotus manu apprehenditur: hic quasi oblitus aspectu censorio convenitur. Sed iam rogemus Dominum, ut sermo noster quasi Ionas eiiciatur in terram, ne diutius in salo fluctuet. Et bene iam exivit cucurbita, quae obumbret nos a malis nostris: sed et ipsa procedente sole arefacta admonet requiescendum, ne in terra aestuare incipiamus ingenio, et nobis etiam verba deficiant. Certe plus nobis quam Ninivitis data est in aquis remissio peccatorum. |