24 | Echinus animal exiguum, vile ac despicabile, maritimum loquor, plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis annuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum praesenserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tamquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus. Itaque non suis se librat viribus, sed alienae stabilitatis regitur pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praecavent, ne eos imparatos turbo improvisus inveniat. Qui mathematicus, qui astrologus, quive Chaldaeus sic potest siderum cursus, hos coeli motus et signa comprehendere? Quo ingenio ista collegit? Quo doctore percepit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque eam sine tempestate discutiat. Echinus non fallitur, echinum sua nequaquam signa praetereunt. |
25 | Unde exiguo animali tanta scientia, ut futura praenuntiet? Quo magis in eo nihil est, quo tantam possit habere prudentiam, crede quod per indulgentiam Domini rerum omnium id quoque praescientiae huius munus acceperit. Etenim si foenum Deus sic vestit, ut miremur; si pascit volatilia; si paravit corvo escam, pulli enim eius ad Dominum clamant; si mulieribus dedit texturae sapientiam; si araneam, quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice eius formidinem, ut exsultet in campo, et occurrens regibus irrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae; si haec irrationabilia pleraque, et alia insensibilia, ut foenum et lilia, replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus, quod etiam in echinum contulerit huius gratiam praescientiae? Nihil enim inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia: omnia replet sapientia, qui omnia in sapientia fecit, ut scriptum est [Ps. CIII, 24]. Et ideo si echinum visitationis suae exsortem non praetermisit; si eum considerat, et futurorum informat indiciis, tua non considerat? Imo vero considerat, sicut testatur eius divina Sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis [Matth. VI, 26]? Si foenum agri quod hodie est, et eras in ignem mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei? |