monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Hexaemeron, 5, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT VII.

0 Per mare Evangelium et Ecclesiam signari, et quid in mari hoc praestare debeat homo piscis. Coniuges ad mutuam morum tolerantiam, charitatem, fidem, exemplo viperae impelluntur. Cur idem exemplum in utramque partem usurpatum.
17 Nec te moveat quod pro mari Evangelium posui. Evangelium est, in quo Christus ambulavit: Evangelium est, in quo licet titubaverit Petrus, quando negavit; tamen per dexteram Christi [Ita mss. ac edit. Am. et Pet.; Era. vero cum sequentibus, in quo licet titubaverit Petrus, non tamen negavit, quando, etc. Ibidem mss. aliquot, fidei munimentum stationes invenit; nonnulli, fide; vet. edit., fidei; Rom., fidae munimentum stationis invenit: Evangelium, etc.] fidei munimentum, stationis invenit gratiam: Evangelium est, de quo martyr ascendit: Evangelium est mare, in quo piscantur apostoli, in quo mittitur rete, quod simile est regno coelorum: Evangelium est mare, in quo Christi figurantur mysteria: Evangelium est mare, in quo Hebraeus evasit, Aegyptius interemptus est: Evangelium est mare, quia sponsa Christi Ecclesia est, et divinae gratiae plenitudo, quae supra maria fundata est, sicut dixit Propheta: Ipse super maria fundavit eam [Ps. XXIII, 2]. Exsili super undas, o homo, quia piscis es: non te opprimant saeculi istius fluctus: si tempestas est, pete altum et profundum: si seneritas, lude in fluctibus: si procella, cave a scopuloso littore; ne te in rupem furens aestus illidat. Scriptum est enim: Estote astuti sicut serpentes [Matt. X, 16].
18 Et quia de serpentibus astutis propositum exemplum est, simus astuti circa quaerenda et servanda coniugia, diligamus tributa nobis consortia. Et si ii qui longinquis fuerant ortus sui tempore regionibus separati inter se convenerint, et si vir ad peregrina contenderit, nulla longinquitas, nulla absentia complacitam minuat charitatem. Eadem lex praesentes absentesque connectit: idem naturae vinculum inter distantes et consistentes coniugalis charitatis iura constrinxit: eodum iugo benedictionis utriusque colla sociantur, etiam si alter obeat separatarum regionum longa divortia; quia non corporis cervice, sed mentis, iugum gratiae receperunt. Vipera nequissimum genus bestiae, et super omnia quae serpentini sunt generis astutior, ubi coeundi cupiditatem assumpserit, muraenae maritimae notam sibi requirit copulam, vel novam praeparat: progressaque ad littus, sibilo testificata praesentiam sui, ad coniugalem amplexum illam evocat. Muraena autem invitata non deest, et venenatae serpenti expetitos usus suae impertit coniunctionis. Quid sibi vult sermo huiusmodi, nisi ferendos esse mores coniugum; et si absens est, eius opperiendam praesentiam, sit licet asper, fallax, inconditus lubricus, temulentus? Quid peius veneno, quod in coniuge muraena non refugit? Vocata non deest, et serpentis lubricum sedula charitate complectitur. Ille tua mala portat, et levitatis femineae facilitatem: tu virum tuum non potes, o mulier, sustinere? Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam [33, q. 5, c. Adam per Evam]. Quem vocavit ad culpam mulier, iustum est ut eum gubernatorem assumat; ne iterum feminea facilitate labatur. Sed horridus et incultus est. Semel placuit. Numquid vir frequenter est eligendus? Comparem suum et bos requirit, et equus diligit; et si mutetur alius, tamen trahere iugum nescit compar alterius, et se non totum putat: tu iugalem repudias tuum, et putas saepe mutandum; et si uno defuerit die, [Quidem mss., suspecta rivalem es, aut cum edit. nonnullis, suspicaris rivalem, et statim incognita causa, quasi cognitam, aut cum aliis edit., et statim incognitam, quasi cognitam, etc. Sed mss. duodecim probatissimi cum edit. Pet. et Gill. legunt ut nos in textu.] superducis rivalem, et statim incognita causa quasi cognita pudoris exsequeris iniuriam. Vipera absentem requirit, absentem vocat, et blando proclamat sibilo; atque ubi adventare comparem senserit, venenum evomit reverentiam marito deferens, verecundata nuptialem gratiam: tu, mulier, advenientem de longinquo maritum contumeliis repellis. Vipera mare prospectat, explorat iter coniugis: tu iniuriis viam viro obstruis: tu litium moves venenum, non reiicis: tu coniugalis amplexus tempore dirum virus exaestuas; nec erubescis nuptias, nec revereris maritum. 19 Sed etiam tu, vir, possumus enim etiam sic accipere, depone tumorem cordis, asperitatem morum, cum tibi sedula uxor occurrit: propelle indignationem, cum blanda coniux ad charitatem provocat. Non es dominus, sed maritus: non ancillam sortitus es, sed uxorem. Gubernatorem te Deus voluit esse sexus inferioris, non praepotentem. Redde studio vicem, redde amori gratiam. Vipera venenum suum fundit: tu non potes duritiam mentis deponere? Sed habes naturalem rigorem: debes temperare eum contemplatione coniugii, et [Edit. omnes cum mss. aliquot, reverentia coniunctionis. Potest et sic. Mss. novem in lectionem nostram consentiunt, nisi quod plures habent deponat, vel deponet, Dion. depone, melius Coen. deponere. Omittitur etiam in nonnullis, Potest et sic: verum necessaria transitio est.] reverentia coniunctionis deponere animi feritatem. Potest et sic. Nolite quaerere, viri, alienum thorum, nolite insidiari alienae copulae. Grave est adulterium, et naturae iniuria. Duos primum Deus fecit, Adam et Evam, hoc est, virum et uxorem, et uxorem, de viro, hoc est, de costa Adam; et iussit ambos esse in uno corpore, et in uno spiritu vivere. Quid unum separas corpus, unum dividis spiritum? Naturae adulterium est. Hoc docet muraenae et viperae non iure generis, sed ardore libidinis expetitus amplexus. Discite, o viri, qui alienam [Aliquot mss. permovere, unus praemollire. Melius alii, et edit. permolere. Est enim vox metaphorica, cuius usus est in obscenis. Horat. l. I, sat. 2.] permolere quaerit uxorem, cuius serpentis sibi adsciscere cupiat contubernium, cui etiam comparandus ipse serpenti sit. Festinat ad viperam, quae se in gremium viri non directo tramite veritatis, sed lubrico devii amoris infundit. Festinat ad eam quae venenum suum resumit, ut vipera quae fertur peracto coniunctionis munere venenum quod evomuerat, rursus haurire; adultera enim vipera est [Prov. XXIII, 32]. Unde et Salomon ait quod is qui fuerit temulentus, cum per vinum libido fervere consueverit, tamquam a colubri ictu extenditur, et tamquam a cornuta diffunditur illi venenum. Et ut scias quod de adultera dixit, adiecit: Oculi tui cum viderint alienam, os tuum loquitur perversa [Ibid., 33].
20 Nec quisquam velut contraria posuisse nos credat, ut et ad bonum et ad malum viperae huius exemplo uteremur; cum ad institutionem utrumque proficiat, si erubescamus aut fidem non exhibere dilecto, cui exhibet serpens; aut relinquentes sancta coniugia, lubrica et nocitura salutaribus praeferamus, quod facit qui cum serpente miscetur.
Ambrosius HOME

bnf11864.181

Ambrosius, Hexaemeron, 5, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ambrosius > 7