monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Hexaemeron, 5, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, Hexaemeron, 5, CAPUT IV.

0 Mutuam aquae ac piscium necessitudinem docere, qualis parentum et filiorum necessitudo esse debeat. Quomodo respirationis usum aqua suppleat in piscibus.
10 Quam bona autem mater sit aqua, etiam hinc considera. Tu, o homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia, offensas, disce quae sit parentis et filiorum necessitudo. Vivere pisces sine aqua non queunt, nec a suae parentis consortio separari, neque a suae altricis discerni munere: et hoc fit natura quadam, ut separati moriantur illico. Neque enim, ut omnia, huius aeris vivunt spiramine, quia hauriendi spiritus et respirandi natura his non suppetit; alioquin sub aquis semper non possent vivere non capientes spiritus infusionem. Quod est nobis spiritus, illis est aqua. Sicut nobis spiritus, ita illis aqua vivendi ministrat substantiam: nos intercluso commeatu spiritus, quia ne brevi quidem spatio possumus expertes esse spiritus vitalis, statim exstinguimur; pisces quoque sublati de aqua, sine substantia sui vivi esse non possunt.
11 Et causa manifesta est, quoniam in nobis pulmo per thoracis laxiora penetralia recipit spiritum; et cum sit ipse poris plerisque penetrabilis, spiritus infusione interiorem calorem refrigerat. Thorax enim ut suscipit alimenta, ita superflua ciborum et succos salubres sanguinemque discernit. Fit pulmo pervius, unde facilius ad eum potest aspiratio spiritus pervenire. Pisces vero [Branchiae, Graece βραγχίαι, partes sunt in piscibus ex utraque parte capitis follium more hiantes.] branchias habent, quas nunc plicant et colligunt, nunc explicant atque aperiunt. In hac ergo collectione et apertione dum suscipitur aqua, et transmittitur ac penetrat, respirationis munus videtur implere. Propria igitur natura est piscium, nec communis cum caeteris; specialis usus, et a caeteris vivendi quaedam separata et secreta substantia. Propterea non nutriuntur, neque, ut terrena animalia, manus humanae tactu et delinimento aliquo delectantur; etiamsi servati in vivariis suis vivant.
Ambrosius HOME

bnf11864.181