34 | Pulchre, ut arbitror, cessit dies quartus. Quomodo ergo quartum plerique consueverunt cavere, et inutile putant hoc numero aliquid ordiri, quo totus nova luce mundus emicuit? An sinistris sol coepit auspiciis? Et quomodo aliis potest bona signare, qui sibi eligere diem sui nescivit exortus? Aut quomodo signa eius probant, cuius ortum non probant? Quid etiam de luna dicimus, quae et quarto die coepit, et quarta decima diem signat salutis? An displicet numerus, quo celebratur mysterium redemptionis? Ideo daemones declinandum fore persuadent numerum eum, quo eorum destructa nequitia est. Ideo gentiles nihil adoriendum asserunt; quia sciunt tunc primum artes suas vacare coepisse, et populos gentiles ad Ecclesiam demigrasse. Lunam certe quartam, si pura fuerit, neque obtusis cornibus, dare reliquis diebus usque ad exactum mensem indicium serenitatis existimant. Nolunt ergo eisdem exordiis inchoare, quibus serenitas inchoatur. Sed iam cavendum ne nobis in sermone dies quartus occidat; cadunt enim umbrae maiores de montibus, lumen minuitur, umbra cumulatur. |