monumenta.ch > Ambrosius > 7
Ambrosius, Hexaemeron, 4, VI. <<<     >>> VIII.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT VII.

0 Plurima quae de sole dicuntur, lunae etiam convenire; eam tamen proprios quoque habere effectus, quorum aliqui hic recensentur.
29 Similia de lunae ratione conveniunt, quae de consorte eius ac fratre memoravimus. Siquidem in id se induit ministerium, in quod et frater; ut illuminet tenebras, foveat semina, augeat fructus. Habet etiam pleraque a fratre distincta; ut quem toto die calor humorem terrae siccaverit, eumdem exiguo noctis tempore ros reponat; nam et ipsa luna larga roris asseritur. Denique cum serenior nox est, et luna pernox, tunc largior ros fertur arva perfundere. Et plerique sub aere quiescentes, quo magis sub lumine fuissent lunae, eo plus humoris se capite collegisse senserunt. Unde et in Canticis Canticorum Christus dicit ad Ecclesiam: Quoniam caput meum repletum est rore, et crines mei guttis noctis [Cantic. V, 2]. Tum deinde minuitur et augetur, ut minor sit, cum resurgit nova; et cum sit imminuta, cumuletur. In quo grande mysterium. Nam et defectui eius compatiuntur elementa: et processu eius quae fuerint exinanita, cumulantur, ut animantium cerebrum, et maritimorum humida. Siquidem pleniores ostreae reperiri feruntur, multaque alia, cum globus lunaris adolescit. De arborum quoque internis idem allegant, qui hoc usu proprio compererunt. Videmus ergo ortum eius et defectum rationis esse, non infirmitatis. Numquam enim tantam rebus mutationem daret, nisi praestantem virtutem haberet et gratiam a conditore collatam.
30 Aerem quoque nonnulli etiam docti et christiani viri allegaverunt lunae exortu solere mutari: sed si id mutationis lunaris quadam fieret violentia, ad omnes ortus eius intexeretur nubibus coelum, pluviae funderentur. Denique cum ante dies esset sermo de pluvia, quae fore utilis diceretur, ait quidam: Ecce neomenia dabit eam. Et quamvis cupidi essemus imbrium; tamen eiusmodi assertiones veras esse, nolebam. Denique delectatus sum, quod nullus imber effusus est; donec precibus Ecclesiae datus, manifestaret non de initiis lunae eum sperandum esse, sed de providentia et misericordia Creatoris. Sane Euripi cum exundent undique secundum reliquas species lunae, et acceptos fluctus refundant, vel etiam ipsi magno ferantur impetu; in ortu tamen eius stant placidi, quoadusque luna sine lumine est. At vero ubi eam dierum [Edit. vet. et quaedam Paris. cum mss. quatuor., accessus auxerit.] accessus retexerit, tunc in suos cursus refluos revertuntur. [Ampotis Graece ἄμπωτις, id est, undarum reciprocatio.] Ampotis quoque, quae in Oceano esse perhibetur, cum reliquis diebus ordinem suum servare dicatur, lunari exortu evidens mutationis suae fertur indicium dare; ut mare ipsum occidentale, in quo spectatur ampotis, solito amplius accedat ac recedat, et maiore aestu feratur, tamquam lunae quibusdam aspirationibus retrorsum trahatur, et iterum iisdem impulsum ac retractum in mensuram propriam refundatur.
Ambrosius HOME