monumenta.ch > Ambrosius > 6
Ambrosius, Hexaemeron, 4, V. <<<     >>> VII.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT VI.

0 Solis ac lunae magnitudo hinc probatur, quod omnibus eadem appareat. Solvitur obiectio et de remotorum aspectu pulchre disputatur: tum asserta solis magnitudine, nonnihil de temperamento eiusdem adiicitur.
25 Fecit ergo Deus haec duo luminaria magna. Possumus accipere non tam aliorum comparatione magna, quam suo munere, ut est coelum magnum, et mare magnum. Nam et magnus sol, qui complet orbem terrarum suo calore, vel luna suo lumine, nec solum terras, sed etiam aerem hunc et mare, coelique faciem. Quae in quacumque parte fuerint coeli, illuminant omnia, et aeque spectantur a cunctis; ut ea tamquam suis tantum regionibus immorari, et sibi tantum adesse atque lucere singuli populi credant; cum similiter luceant universis, ut nemo his propiorem alium, quam ipse est, arbitretur. Exemplum magnitudinis eorum evidens, quod omnibus hominibus orbis lunae idem videtur. Nam etsi interdum augeatur lumen eius atque minuatur, tamen eadem nocte qualis mihi apparet, talis et omnibus; nam si longe positis minor videretur, propius constitutis maior refulgeret, et proderet angustiarum et exiguitatis indicium. Etenim reliqua alia longe positi minora arbitramur, propius contuentes maiora credimus; quo magis finitimus fueris, eo tibi eius rei quam cernis, magnitudo cumulatur. Solis [Rom. edit. sola, Solis orbis nulli propior.] radius nulli propior, nulli longinquior est; similiter et lunae globus aequalis est omnibus. Similis sol et Indis et Britannis eodem momento videtur, cum oritur. Nec cum vergit in occasum, minor apparet Orientalibus quam Occidentalibus: nec Occidentalibus cum oritur, inferior quam Orientalibus aestimatur. Quantum distat, inquit, Oriens ab Occidente [Ps. CII, 12]? Haec invicem sibi distant: sed sol a nullo distat, nulli praesentior, nulli remotior est.
26 Neque te moveat quod tamquam cubitalis tibi orbis videatur solis, cum oritur: sed considera quantum intersit spatii inter solem et terras, quod aspectus nostri infirmitas sine magno sui non potest transire dispendio. Caligat aspectus noster, numquid sol caligat, aut luna? Angustus noster obtutus, numquid ideo angustiora efficit quae videntur? Species minuitur, non magnitudo detrahitur. Neque enim infirmitatis nostrae passiones passioni luminarium debemus ascribere. Mentitur noster aspectus: noli ergo fidele aestimare eius iudicium. Fit coelestium minor spectaculi figura, non sui forma. De summo vertice montium si subiectum oculis tuis campum spectare desideras, atque illic armenta pascentia, nonne formicarum similia corpora iudicabis? Si mare spectes e specula aliqua littorati, nonne tibi navium maximae inter caeruleos fluctus, et vela candentia refulgentes velut columbarum volitantium speciem eminus posito videntur obtexere? Quid ipsae insulae quae mare dividunt, terrarum arva diffindunt, quam angusto aestimantur fine concludi? Quemadmodum rotunda apparent de asperis, spissa de raris? Has ergo infirmitates visus tui perpende; et eorum, quae astruimus fidem, ex te ipso arbiter iustus accersi.
27 Si vis magnitudinem solis non solum oculo mentis, sed etiam corporis aestimare, considera quanti stellarum globi axem coeli videantur intexere, et innumeris insignire luminibus; non queunt tamen tenebras noctis, et coeli nubila detergere. Simul ut sol ortus sui signa praemiserit, omnes stellarum ignes sub unius luminaris fulgore vanescunt, aperitur aer, coelique facies purpurascenti rubore perfunditur. Adhuc spirans exordium, et iam momentaria celeritate pleni luminis micat splendor, et surgentis solis praevia [Sex mss. aurora dulcis aspirat.] aura dulcis aspirat. Dic mihi, quaeso, nisi magnus orbis esset, quomodo magnum posset orbem illuminare terrarum?
28 Quid autem de tanto loquar temperamento et moderamine conditoris, qui eam mensuram muneri solis attribuit; ut neque vapor eius igneus, ut videtur, terrarum venas, succos, rerumque species infusus exureret, neque iterum per tanta mundi spatia refrigeratus, nullum terris semen caloris inoleret, sed ieiunam atque inopem fructuum derelinquens, ad nullam fertilitatis gratiam vaporaret?
Ambrosius HOME