monumenta.ch > Ambrosius > 4
Ambrosius, Hexaemeron, 4, III. <<<     >>> V.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT IV.

0 Luminaria facta sunt in signa, sed non nativitatum. Mathematicorum scientia inutilis est, ac impossibilis. Quam inepte proprietates animalium terrestrium ad coelestia, et horum ad homines transferat. Quam ridicule stabilem vitae statum e signis erraticis pendere asserat. Quam impie illis qualitates, quae noceant innocentibus, attribuat. Quam stulte tandem proponat manifeste falsa, et malitiae ac inertiae excusationem suppeditet.
12 Fecit ergo solem, et lunam, et stellas, et praestituit illis mensuras temporum, soli diurnas, lunae stellisque nocturnas; ut iste augeat diei gratiam, illae umbram tenebrasque illuminent. Et sint in signa, et in tempora, et in dies, et in annos [Gen., I, 14]. Divisa tempora habent paresque mensuras pro mensium vicibus sol et luna cum stellis, et sunt in signa. Non possumus negare quod ex sole et luna signa aliqua colligantur; nam et Dominus dixit: Et erunt signa in sole, et luna, et stellis [Luc. XXI, 25]. Et quaerentibus Apostolis signum adventus eius, respondit: Sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo [Matth., XXIV, 29]. Haec dixit fore signa futurae consummationis: sed conveniens debet curae nostrae mensura servari.
13 Denique nonnulli nativitatum tentaverunt exprimere qualitates, qualis futurus sit unusquisque qui natus sit; cum hoc non solum vanum, sed etiam inutile sit quaerentibus, impossibile pollicentibus. Quid enim tam inutile, quam ut unusquisque persuadeat sibi hoc esse quod natus est? Nemo ergo debet vitam suam, statum moresque mutare [Ita mss. undecim. Alii ac edit.: eniti (Gill., sed eniti, Rom., neque eniti) quo melior fiat. Sed in ea persuasione neque probum, etc.] et eniti quo melior fiat, sed in ea persuasione manere. Neque probum potes laudare, nec condemnare improbum, qui necessitati nativitatis suae respondere videatur. Et quomodo Dominus aut bonis praemia proposuit, aut improbis poenas, si facit necessitas disciplinam, et conversationem stellarum cursus informat? Et quid est aliud quam hominem de homine exuere, si nihil moribus, nihil institutioni, nihil studiis derelinquitur? Quam multos videmus ereptos criminibus atque peccatis in meliorem statum esse conversos! Redempti sunt Apostoli, et congregati ex peccatoribus: non utique nativitatis suae hora, sed Christi eos sanctificavit adventus, et hora Dominicae passionis redemit a morte. [Edit. et pauci mss.: latro ille damnatus capitis, ille cum Domino, etc. Alii decem melioris aevi ut nos in textu.] Latro damnatus, ille qui est cum Domino crucifixus, non beneficio nativitatis suae, sed fidei confessione ad paradisi aeterna transivit. Ionam in mari non vis nativitatis, sed dissimulatae divinae praeceptionis praecipitavit offensa, eumdemque cetus excipiens, ad indicium futuri mysterii post triduum revomuit, et propheticae merito gratiae reservavit. Petrum de carcere imminenti morte perimendum angelus Christi, non stellarum series liberavit. Paulum caecitas convertit ad gratiam, et percussum a vipera, turbatumque naufragio, non remedia nativitatis, sed devotionis merita servaverunt. Quid de illis dicemus, qui eorum precibus, cum fuissent mortui, resurrexerunt? Utrum illos sua nativitas, an apostolica gratia resuscitavit? Quid opus fuit, ut se ieiuniis periculisque committerent, si quo volebant nativitatis beneficio poterant pervenire? [Mss. octo non malae notae: Quod si non credidissent.] Quod si credidissent, dum exspectant fatorum necessitatem, numquam ad tantam pervenissent gratiam. Inutilis igitur ista persuasio.
14 Quid quod etiam impossibilis? Nam ut de eorum aliquid disputatione sumamus, redarguendi gratia non probandi, magnam vim dicunt esse nativitatis, eamque minutis quibusdam et certis colligi oportere momentis: ac nisi verius colligatur, summam esse distantiam; brevi enim atomo, exiguoque momento distare nativitatem inopis et potentis, egentis et divitis, innocentis et noxii; et plerumque eadem hora generari longaevitati debitum, et prima pueritiae aetate moriturum, si reliqua disparia sint, et aliquo puncto discreta. Hoc quemadmodum possint colligere, respondeant. Constitue partum feminae; obstetrix utique eum primo cognoscit, explorat vagitum, quo nati vita colligitur, attendit utrum masculus sit, an femina. Quot vis inter has moras praeterire momenta? Pone mathematicum praeparatum. Numquid potest vir interesse puerperio? Dum mandat obstretrix, audit Chaldaeus, ponit [Instrumentum ad notandam horam natalem.] horoscopium; in alterius sortem iam nati fata migrarunt, de altero quaeritur, et alterius genitura proponitur. Pone veram esse eorum opinionem de nativitatum necessitatibus, non potest vera esse collectio. Puncta transeunt, fugit tempus irreparabile. Non est dubium quod tempus in atomo et in momento oculi sit. Adducor ut credam, quando omnes in atomo, in momento, in ictu oculi resuscitamur, ut Apostolus protestatur dicens: Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus; non omnes autem immutabimur, [Edit et mss. duo: in momento, in ictu oculi. Alii magno consensu: in atomo, etc.; graece, ἐν ἀτόμῳ, ἐν ῥιπῇ ὀφθαλμοῦ. Deest etiam in mss.: Canet enim tuba, quod in edit. omnibus legere est. Haec autem verba eo retinuimus, quod in Scriptura habeantur, nec videatur sensus aliter cohaerere.] in atomo, in momento oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur [I Cor., XV, 52]. Inter effusionem, et susceptionem, depositionemque pignoris, inter fletum eius et nuntium quot atomi transierunt! Et hoc ut simpliciter ista texuerim. Nam et ipsi vitalem illum signorum duodecim circuitum in duodecim partes dividunt: et quia triginta diebus sol duodecimam partem spherae eius quae inenarrabilis habetur, regreditur, quo gyrus solis anni circuitu compleatur, in triginta portiunculas, quas μοίρας Graeci vocant, unamquamque duodecim illarum distribuunt portionem; ipsam quoque portiunculam in sexaginta vices conferunt. Rursus unumquodque de illis sexaginta sexagies secant. Quam incomprehensibile est, [Edit. omnes, in quo sexagesimo tot sexagesimae . . . . . momenta consistant.] quod sexagesimo sexagesimae portiunculae nativitatis momenta constituant, et quis singulorum signorum sit aut motus, aut species in nativitate nascentis! Unde cum impossibile sit tam subtiles minutias temporis comprehendere, exigua autem immutatio invehat universitatis errorem, totum negotium plenum est vanitatis. Disputatores eorum quae sua sunt, nesciunt, quomodo aliena noverunt? Quid sibi immineat ignorant, quomodo possunt aliis quae sibi futura sunt, denuntiare? Ridiculum est credere, quia si possent, sibi potius providerent.
15 Iam illud quam ineptum, ut si quis signo arietis ortum esse se dicat, ex usu pecudis aestimetur praestantissimus consilio, quod in grege huiusmodi emineat pecus: aut locupletior, eo quod vestitum habeat aries naturalem, et quotannis lucrum capiat indumenti, eoque viro illi familiaria videantur quaestuum esse compendia! Similiter et de tauri, et de piscium signis argumentatur; ut ex natura vilium animantium coeli motus, et signorum interpretandas existiment potestates. Cibus ergo noster vivendi nobis decreta constituit, et alimenta nostra nobis, id est, aries, taurus, et piscis, morum imprimunt disciplinam. Quomodo igitur de coelo nobis causas rerum, et substantiam vitae huius arcessunt, cum ipsis coelestibus signis causas motus sui ex qualitatibus escae vilis impertiant? Liberalem aiunt signo natum arietis, eo quod lanam suam aries non invitus deponat: et huiusmodi virtutem vilis animantis malunt naturae deputare, quam coelo, unde et serenitas nobis fulget, et pluvia saepe descendit. Laboriosos et patientes servitii, quos nascentes taurus aspexerit, quia animal laboriosum et [Antiquissimi mss. Carn. et Corb.: et ad sumendum iugum spontanea servitute colla submittit. Vet. edit.: colla submittens. Quinque mss.: subdens.] assuetum iugo spontaneae servituti colla submittit. Percussorem quoque, cuius nativitatem scorpius in sua parte complexus sit, et malitiae venena revomentem, eo quod animal venenatum sit. Quid igitur auctoritatem vivendi daturum te signorum coelestium dignitate praetendis, et de nugis quibusdam argumentum assertionis assumis? Nam si de animalibus assumptae huiusmodi morum proprietates coeli motibus imprimuntur, et ipsum videtur bestialis naturae potestati esse subiectum, ex qua causas vitalis substantiae, quas hominibus impertiret, accepit. Quod si hoc abhorret a vero, multo magis illud ridiculum, veri eos subsidio destitutos, hinc fidem suae disputationis arcessere.
16 Deinde illud consideremus, quod planetas illa signa appellant, quorum motibus formari asserunt vitae nostrae necessitates. Sive igitur, ut nomen sonat, semper vagentur: sive, ut ipsi dicunt, quod concito motu ferantur, et decies millies in die, aut si hoc incredibile videtur, multiplicem speciem innumera sui conversione commutent; fide caret quod tam vago sui errore, et tam celeri motu fixam nobis atque immobilem vivendi substantiam, sortemque decernant. Ferunt tamen non esse aequales omnium motus, sed aliorum celeriores, aliorum tardiores esse circuitus; ut in eadem hora et videant se frequenter, et frequenter abscondant, dum aliud ab alio praeteritur.
17 Aiunt autem plurimum referre, utrum ortum generati benefica signa videant an malefica et noxia; et in eo nativitatis esse distantiam, quod benefici signi aspectus plurimum conferat, malefici et noxii plurimum noceat. Sic enim eadem signa quae venerantur, appellare consueverunt. Necesse enim habeo eorum uti nominibus, quorum utor assertionibus, ne ignorata magis quam vacuefacta atque destructa sua argumenta commemorent. Itaque cum illum vagum, celeremque motum non queant comprehendere, saepe fit ut per illam puncti et momenti incomprehensibilis subtilitatem ponant benefici signi aspectum, ubi gravis atque nocituri incurrat offensio. Et quid mirum si ibi luduntur homines, ubi signa innoxia blasphemantur? Quae si natura noxia esse creduntur, Deus ergo summus arguitur, si fecit quod malum est, et fuit improbitatis operator. Si vero ex sua voluntate putantur assumpsisse quod noceat insontibus et nullius adhuc facinoris pessimi sibi consciis, quibus poena ascribitur antequam culpa; quid tam irrationabile, quod etiam irrationabilium bestiarum excedat immanitatem, ut usus fraudis aut gratiae non meritis hominum deputetur, sed signorum motibus deferatur? Nihil, inquit, ille deliquit, sed noxia eum stella conspexit. Saturni ei sidus occurrit: avertit se paululum, et aerumnam ab se abstulit, et crimen absolvit.
18 Sed haec eorum sapientia telae araneae comparatur, in quam si culex aut musca inciderit, exuere se non potest: si vero validiorum animantium ullum genus incurrisse visum est, pertransivit, et casses rupit infirmos, atque inanes laqueos dissipavit. Talia sunt retia Chaldaeorum, ut in his infirmi haereant, validiores sensu offensionem habere non possint. Itaque vos qui validiores estis, cum videritis mathematicos, dicite: Telam araneae texuerunt, quae nec usum aliquem potest habere, nec vincula, si tu non quasi culex aut musca lapsu tuae infirmitatis incurras: sed quasi passer aut columba casses invalidos praepetis volatus celeritate dissolvas. Etenim quis prudentium credat quod signorum motus, qui ad diem saepe mutantur, et multipliciter in se recurrunt, insignia deferant potestatum? Nam si ita esset, quantae ad diem regalium nativitatum exprimerentur figurae? Quotidie ergo reges nascerentur, nec regalis in filios transmitteretur successio: sed semper ex diverso statu, qui ius imperialis acquirerent potestatis, orirentur. Quis igitur regum genituram filii sui colligit, si ei debeatur imperium, et non proprio successionem regni in suos transcribit arbitrio? Legimus certe quod Abia genuit Asa, et Asa genuit Iosaphat, et Iosaphat genuit Ioram, et Ioram genuit Oziam [Matth., I, 7 ] [et 8]; et reliqua omnis usque ad captivitatem per reges generis pariter et honoris ducta successio est. Numquid quia reges fuerunt, signis coelestibus formandos motus suos imperare potuerunt? Quis enim hominum potest habere in his dominatum?
19 Deinde si ad necessitatem genitalem, non ad instituta morum actus nostri, factaque referantur, cur leges propositae sunt, iura etiam promulgata, quibus aut poena improbis decernitur, aut securitas defertur innoxiis? Cur non venia datur reis, cum utique, ut ipsi aiunt, non sua voluntate, sed ex necessitate deliquerint? Cur laborat agricola, et non magis exspectat ut inelaboratos fructus privilegio suae nativitatis invehat receptaculis horreorum? [Ita melioris notae mss. Plerique tamen et edit. omnes: Si ita natus est, ut ei divitiae atque opes affluant, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine atque opere terra parturiat.] Si ita natus est, ut ei divitiae absque opera affluant, utique opperiatur, ut sibi spontaneos reditus sine ullo semine terra parturiat; non vomerem arvis imprimat, non curvae manum falci admoveat, non legendae vindemiae subeat expensam, sed ultro ei in omnes [Seria, vas vinarium, oblongum, fictile.] serias vina fundantur fluentia, sponte ei oleum nullis inserta caudicibus silvestris oleae bacca desudet; nec diffusi aequoris transfretaturus periculum, propriae salutis sollicitus mercator horrescat, cui otioso potest quadam, ut aiunt, sorte genitali divitiarum thesaurus illabi. Sed non haec est universorum sententia. Denique impiger depresso aratro terram scindit agricola, nudus arat, nudus serit, nudus sole fervente [Ms. Car.: tostas aestate in area terit fruges. Edit.: tostas aestate colligit fruges.] tostas aestu in area terit fruges: et negotiator impatiens flantibus euris intuto plerumque navigio sulcat mare. Unde importunitatem eorum, temeritatemque condemnans propheta ait: Erubesce, Sidon; dixit mare [Esa. XXIII, 4], hoc est, si pericula vos non movent, vel pudor comprimat, verecundia confundat. Erubesce, Sidon, in qua nullus virtuti locus, nulla salutis cura, nulla iuventus pro excubiis patriae bello dedita, armisque exercita, sed omnis sollicitudo de quaestu, omne studium mercaturae. Semen, inquit, mercatorum sicut messis [Ibid., 3]. Quae autem merces homini Christiano, si non ex voluntate, sed ex necessitate curas suas et opera componit? Ubi enim [Quinque mss. et omnes edit.: directa necessitas.] decreta necessitas, ibi inhonorata industria.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 4, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ambrosius > 4