monumenta.ch > Ambrosius > 3
Ambrosius, Hexaemeron, 4, II. <<<     >>> IV.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT III.

0 Aliud esse lumen diei, aliud siderum. Discrimen diurnum ac nocturnum signis duobus notari, ac duplicem esse ignis operationem, illuminare et urere, quae in retributione meritorum separabuntur. Deum dici ignem exurentem et qua causa. Postremo omni corpori suam umbram adhaerere.
8 Movere autem potest quod ait: Fiant luminaria ad illuminationem [Edit. Rom. sola: ad illuminationem terrae. Et certe cap. superiori ita citatur in omnibus mss. et edit. Sed utraque lectio probari potest. Etsi enim passim apud LXX, εἰς φαῦσιν ἐπὶ τῆς γῆς, in uno tamen vetusto codice, ut Nobil. testatur, εἰς φαῦσιν τῆς γῆς.] super terram, quae discernant inter diem et noctem [Gen. I, 13]. Quia et supra iam ubi lumen fecit dixerat: Separavit Deus inter lucem ac tenebras, et factum est vespere, et factum est mane dies unus. Sed consideremus quia aliud est lumen diei, aliud lumen solis et lunae, et lumen stellarum, eo quod sol ipse radiis suis fulgorem diurno lumini videatur adiungere, quod vel ortus diei potest prodere, vel occasus. Nam ante solem lucet quidem, sed non refulget dies; quia amplius quoque meridiano sole resplendet. Quod ostendit Propheta, dicens: Et educet quasi lucem iustitiam tuam, et iudicium tuum sicut meridiem [Ps. XXXVI, 6]. Non solum enim lumini, sed etiam meridiano lumini sancti iustitiam comparavit.
9 Deinde non solum unum signum, sed etiam duo voluit esse diurnae discretionis atque nocturnae; ut et lux discretionem faciat, et solis exortus; et iterum lucis defectus, et stellarum ortus inter occasum diei distinguat, et noctis exordium. Nam ubi occiderit sol, manet tamen adhuc aliquid reliquiarum diei, donec tenebrae terram operiant: et tunc luna oritur, et stellae. Et de nocte quidem aperte liquet, quia lunae et stellarum illuminatio noctis spatia testantur. Siquidem per diem fulgorem illum lunarem, stellarumque omnium sol exortus abscondit. De die autem vel ipsa solis flagrantia docere nos potest diversam diurni luminis et solis esse naturam, et ipsam esse speciem discolorem. Simplex est enim lucis species, ut lumen praebeat. At vero sol non solum virtutem illuminandi habet, sed etiam vaporandi; igneus est enim. Ignis autem et illuminat et exurit. Unde Dominus volens Moysi ostendere suae operationis miraculum, quo Moysen ad obediendi studium provocaret, atque ad fidem inflammaret eius affectum, in igne visus est in rubo, et rubus non exurebatur, sed tantum splendere ignis specie videbatur. Alterum igitur munus ignis vacabat, alterum operabatur. Vacabat exustionis vis, operabatur illuminationis. Ideo stupebat Moyses, quia contra naturam suam ignis non exurebat rubum, qui etiam vehementiorem materiem consuevit exurere. Sed Domini ignis illuminare solet, exurere non solet.
10 At forte dicas: Quomodo scriptum est: Ego sum ignis consumens [Deut., IV, 24]? Bene admonuisti. Non solet consumere, nisi sola peccata. In retributionis quoque meritorum colligimus [Mss. Rem., Coen. ac Reg.: divini ignis naturam.] dividi ignis naturam; ut alios illuminet, alios exurat, illuminet iustos, exurat impios. Non eosdem quos illuminat, exurit; et quos exurit, illuminat: sed illuminatio eius inextinguibilis est ad [Quatuor mss.: ad perfectionem bonorum. Melius alii, ac edit.: ad perfunctionem, etc., id est, ad fruitionem. Basil. εἰς ἀπόλαυσιν τοῖς δικαίοις. Hoc verbo non semel utitur Ambrosius.] perfunctionem bonorum, exustio vehemens ad supplicium peccatorum.
11 Sed revertamur ad discretionem diei ac noctis. Oriente diei lumine nox fugatur, decedente die nox infunditur. Non est enim luci societas ulla cum tenebris; siquidem naturali lege hoc Dominus in prima operatione sua constituit. Etenim quando lumen fecit, et discretionem fecit inter lucem ac tenebras. Denique in ipso die, iam sole terris infuso, videmus umbram vel hominis, vel virgulti alicuius a lumine separari, ut mane ad Occasum dirigatur, vesperi retorqueatur in Orientem, meridianis horis ad Septentrionem inclinet: lumini tamen non confunditur atque miscetur, sed cedit et refugit. Similiter et nox cedere videtur diei, et se ab eius lumine declinare; est enim, ut peritiores probarunt qui nobis vel aetate vel munere praecurrerunt, umbra terrae. Naturaliter enim umbra corpori adhaeret atque adiungitur, adeo ut etiam pictores umbras corporum quae pinxerint, nitantur exprimere, idque artis esse asserant non intermittere vim naturae: et quasi naturalis iuris praevaricator habeatur, cuius pictura non etiam umbram suam exprimat. Ergo sicut in die cum e regione solis aliquod corpus occurrit, ex ea parte [Edit. Amerb. et Paris. nonnullae cum mss. quatuor: qua lumine repercutitur, minus commode.] qua lumen repercutitur, umbra subsistit: sic cum decedente die e regione luminis eius aut solis terrae obiectus occurrit, obumbratur aer. Unde liquet quod noctem faciat umbra terrarum.
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 4, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ambrosius > 3