monumenta.ch > Ambrosius > 2
Ambrosius, Hexaemeron, 4, I. <<<     >>> III.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT II.

0 Solem Dei Filio servire, a quo ad ornamentum coelicum aliis luminibus creatus fuit. Fecunditatem a Deo terris inditam, non a sole: cum factus sit in potestatem diei, sicut et luna in potestatem noctis: quod etiam Christo et Ecclesiae accommodatur.
5 Sed ne oculorum tibi exiguum videatur esse testimonium, emunda aurem, admove eam coelestibus oraculis. Duobus enim et tribus testibus stat omne verbum. Audi dicentem: Fiant luminaria in firmamento coeli ad illuminationem terrae [Gen., I, 14]. Quis hoc dicit? Deus dicit. Et cui dicit nisi filio? Deus ergo Pater dicit: Fiat sol; et Filius fecit solem. Dignum enim erat, ut solem mundi faceret Sol iustitiae. Ipse ergo eum in lumen adduxit, ipse eum illuminavit, ipse ei donavit fundendi luminis potestatem. Factus est ergo sol; ideo et ipse servit, quoniam dictum est: Fundasti terram, et permanet: dispositione tua permanet dies, quoniam universa serviunt tibi [Ps. CXVIII, 90 ] [et 91]. Etenim cum dies serviat, quomodo non servit sol, qui factus est in potestatem diei? Quomodo non servit luna et stellae, quae factae sunt in potestatem noctis? Etenim quanto maiorem his gratiam creator donavit, ut aer solito amplius solis claritate resplendeat, dies serenius luceat, noctis illuminentur tenebrae per lunae stellarumque fulgorem, coelum velut quibusdam floribus coronatum, ita ignitis luminaribus micet, ut paradiso putes vernante depictum spirantium rosarum vivis monilibus renitere: quanto igitur amplius his decoris videtur esse collatum, tanto amplius debent. Cui enim plus committitur, plus debet. Et ideo bene a plerisque ornamentum coeli est nuncupatum, eo quod sit stellarum monile pretiosum.
6 Atque ut sciamus quia fertilitas terrarum non calori solis ascribitur, sed divinae indulgentiae deputatur, ait Propheta: Omnia a te exspectant, ut des illis cibum in tempore: dante te illis, colligent sibi, aperiente te manum, universa implebuntur [Omnes edit. et mss. non pauci: implebuntur ubertate. Mss. septem optimae notae, et LXX interp. . . bonitate.] bonitate [Ps. CIII]. Et infra: Emitte Spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae [Ibid., 30]. Et in Evangelio: Considerate volatilia coeli, quia neque serunt, nec metunt, et Pater vester coelestis pascit illa [Matt. VI, 16]. Non ergo sol aut luna fecunditatis auctores sunt; [Edit. quaedam Paris.: sed Deus propter Dominum, etc.] sed Deus Pater per Dominum Iesum omnibus liberalitatem fertilitatis impertit.
7 Pulchre autem exposuit nobis Propheta quid sit quod ipse ait: Quia fecit Deus solem in potestatem diei et lunam in potestatem noctis [Ps. CXXXV, 8 ] [et 9]. Nam et in isto psalmo centesimo tertio de quo supra diximus, scripsit: Fecit lunam in tempora, sol cognovit occasum suum [Ps. CIII, 19]. Cum enim dies horas suas complere coeperit, sol debitum sibi cognoscit occasum. Est ergo in diei potestate sol, et luna in potestate noctis, quae temporum vicibus obedire compellitur, et nunc impletur lumine, atque vacuatur: licet plerique hunc locum mystice de Christo et Ecclesia videantur accipere; quod agnoverit Christus proprii corporis passionem, qui ait: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum [Ioan., XVII, 1], ut illo occasu suo omnibus donaret vitam aeternam, qui perpetuae mortis urgebantur occasu: et Ecclesia tempora sua habeat, persecutionis videlicet et pacis. Nam videtur sicut luna deficere, sed non deficit. Obumbrari potest, deficere non potest; quia aliquorum quidem in persecutionibus discessione minuitur, ut martyrum confessionibus impleatur, et effusi pro Christo sanguinis clarificata victoriis maius devotionis suae et fidei toto orbe lumen effundat. Namque luna luminis imminutionem habet, non corporis, quando per vices menstruas deponere videtur lumen suum, ut mutuetur a sole; quod facile puro aere atque perspicuo, quando nulla eam obducta nebula caligantem facit, colligi potest. Orbis enim lunae integer manet, etsi non similiter totus, ut pars eius effulgeat. Et qualis videri solet cum plenus est luminis, talis est magnitudine: sed per umbram quamdam lumine suo viduatus apparet. Et inde cornua eius refulgent; quia corpus eius in orbem diffunditur, et velut deficiente portionis [Omnes edit.: luce sinuatur. Contra, mss. fere ad unum: luce insinuatur; compositum loco simplicis.] luce insinuatur.
Ambrosius HOME