monumenta.ch > Ambrosius > 1
>>> Ambrosius, Hexaemeron, 4, II.

Ambrosius, Hexaemeron, 4, CAPUT I. [Sermo VI]

0 Lectorem parat ad creationem solis recte intelligendam, declinandamque in eo idolomaniam; qua de re eiusdem cum auctore suo comparationem instituit, et ordinem quo inter alia creatus est, expendit, subiecta eleganti terrae prosopopaeia.
1 Qui vindemiam colligit, vasa prius quibus vinum infunditur, mundare consuevit, ne [Edit. omnes, et mss. aliquot partim: ne sordes aliquae. . . . decolorent; partim: ne sordes aliqua. . . . decoloret. Decem mss. probatae auctoritatis: ne sors aliqua, etc. Bona lectio, cuius rationem intelliges e Franc. Sanctii Minerva de voc homon., pag. 408.] sors aliqua vini gratiam decoloret. Quid enim prodest ponere vitem ordine, fodere quotannis, aut aratris sulcos ducere, putare, subrigere, adiungere ulmis, et quodam connubio copulare, si tanto labore vina quaesita in vase coacescant? Matutinos quoque solis ortus si quis spectare desiderat, emundat oculos suos; ne quid pulveris, ne quid purgamentorum [Edit. ac pauci mss.: oculis eius insideat. Reliqui insidat, non male; nisi scribere malueris incidat.] oculis eius insidat, quo tuentis bebetetur obtutus; neve aliqua caligo nebulosa corporeos visus spectantis obducat. Nobis in lectione exoriendus est sol, qui ante non fuerit. Primum iam diem sine sole transivimus: secundum sine sole transegimus: tertium sine sole confecimus: quarto die iubet Deus fieri luminaria solem, et lunam, et stellas. Sol incipit, emunda oculos mentis, o homo, animique interiores obtutus, ne qua festuca peccati aciem tui praestringat ingenii, et puri cordis turbet aspectum. Emunda aurem, ut vase sincero Scripturae divinae nitida fluenta suscipias, ne qua ingrediatur contagio. Procedit sol magno iubare diem, magno mundum complens lumine, vaporans calore. Cave, o homo, solam eius perpendere magnitudinem; ne nimius fulgor eius visus tuae mentis obcaecet; ut qui e regione in radium eius intendit, repercusso lumine omnem subito amittit aspectum; ac nisi in caeteras partes vultum suum oculosque convertat, aestimat se nihil videre, et tuendi munere esse fraudatum: si vero deflectat obtutum, integrum sibi officium perseverat. Cave igitur ne et tuum radius eius exoriens confundat aspectum. Et ideo prius firmamentum coeli aspice, quod ante solem factum est: terram aspice, quae ante quam sol procederet, coepit esse visibilis atque composita: germina eius aspice anteriora solis lumine. Anterior [Ubi edit. omnes et mss. non pauci: Anterior rubus; ibi sex antiquissimi mss.: Anterior bruchus, id est forte, ramus, unde facta vox Italica broncho, et gallica branche. Vide Aldrovandum, Dendrologiae lib. I, pag. 22. Ambrosius vero superiori cap., num. 67, per hanc vocem arbustum aliquod sterile videtur indicare.] bruchus quam sol, antiquior herba quam luna. Noli ergo Deum credere, cui vides Dei munera esse praelata. Tres dies transacti sunt, et solem nemo quaesivit, et luminis claritas abundavit. Habet enim et dies suam lucem, quae praecessor est solis. Non igitur te tanto splendori solis temere committas. Oculus est enim mundi, iucunditas diei, coeli pulchritudo, naturae gratia, praestantia creaturae.
2 Sed quando hunc vides, auctorem eius considera: quando hunc miraris, lauda prius ipsius creatorem. Si tam gratus est sol consors et particeps creaturae, quam bonus est sol ille iustitiae! Si tam velox iste, ut rapidis cursibus in die ac nocte lustret omnia; quantus ille qui ubique semper est, et maiestate sua complet omnia? Si admirabilis qui iubetur exire, quam supra admirationem qui dicit soli, et non exoritur, ut legimus [Iob IX, 7]? Si magnus est qui per horarum vices locis aut accedit, aut decedit quotidie, qualis ille qui etiam cum se exinaniret, ut nos eum possemus videre, erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum? Si praestantissimus, qui obiectu terrae patitur saepe defectus; quantae maiestatis qui ait: Adhuc semel ego movebo terram [Agg. I, 7]? Illum terra abscondit; istius motum non potest sustinere, nisi voluntatis eius substantia fulciatur. Si caeco damnum est huius solis gratiam non videre; quanto magis peccatori damnum, veri luminis munere defraudatum, perpetuae noctis tenebras sustinere?
3 Ergo cum vides solem, attende terram, quae ante fundata est: attende herbam feni, quae praestat ordinis privilegio: attende ligna, quae plaudunt quod priora luminibus coeli esse coeperunt. Numquid merita feni maiora quam solis? Aut numquid potior ligni praerogativa? Absit ut in sensibilia tanti muneris praeferamus ministro. Quid igitur praevidit altitudo sapientiae et scientiae Dei, ut prius inciperent ligna esse, quam illa duo mundi luminaria, et quidam coelestis oculi firmamenti; nisi ut cognoscerent omnes divinae testimonio lectionis terram sine sole posse esse fecundam? Nam quae potuit sine sole prima rerum semina germinare, potest utique semina accepta nutrire, et proprio fotu sine calore solis partus edere.
4 Hac igitur voce quadam suorum munerum clamat natura: Bonus quidem sol, sed ministerio, non imperio: bonus meae fecunditatis adiutor, sed non creator: bonus meorum altor fructuum, sed non auctor. Interdum partus meos et ipse adurit: frequenter mihi et ipse damno est, plerisque me locis indotatam relinquit. Non sum ingrata conservo, mihi est in usum datus, mecum labori est mancipatus, mecum subiectus est vanitati, mecum corruptionis subditus servituti. Mecum congemiscit, mecum parturit, ut veniat adoptio filiorum, et humani generis redemptio, quo possimus et nos a servitio liberari. Mecum assistens laudat auctorem, mecum hymnum dicit Domino Deo nostro. Ubi maior eius est gratia, ibi mecum est ei commune consortium. Ubi sol benedicit, ibi terra benedicit. Benedicunt [Ps. CXLVIII, 3 et seq.] ligna fructifera, benedicunt pecora, benedicunt volucres mecum. In mari positus illum nauta accusat, me desiderat: in montibus illum pastor declinat, ad mea germina, ad meas festinat arbores, quibus exaestuans obumbretur, ad meos fontes sitiens et lassus accurrit.
Ambrosius HOME



>>> Ambrosius, Hexaemeron, 4, II.
monumenta.ch > Ambrosius > 1