Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XVII.
0 | Surditate humani cordis increpata, mirabilis Dei providentia in minimis declaratur; ubi praecipue de arboribus semper virentibus et illarum differentiis, tum de primo vitis cultore, ac vini usu disseritur. |
70 | Germinet, inquit, terra herbam virentem, et statim omni surgente germine terra completa est. Et homini dicitur: Dilige Dominum Deum tuum [Deut., VI, 5], et non est charitas Dei omnium infusa visceribus. Surdiora corda hominum sunt, quam dura saxorum. Terra indebitos fructus nobis ministrat, dum obsecundat auctori: nos debitum munus negamus, dum non veneramur auctorem. |
71 | Vide in parvis quae providentia sit Dei, et quia comprehendere non potes, mirare quomodo alia semper florentia reservaverit, alia mutationes habere voluerit exspoliationis, et amictus. Inter cana nivium, pruinas frigorum, viriditatem suam arva conservant: et cum ipsa tecta sint gelu, partus sui tamen haud exiguam speciem viriditatis obtexunt. In ipsis quoque generibus arborum, quae diuturnis frondibus vestiuntur, non mediocris distantia est. Servat indumentum suum semper olea, vel pinus, sed tamen folia sua saepe commutant; nec ea quasi diuturna, sed quasi succedanea praetendunt suae arboris pulchritudini, perpetui integritate vestitus vice muneris obumbrantes. Palma autem virens semper manet conservatione et diuturnitate, non immutatione foliorum. Nam quae primo germinaverit folia, ea sine ulla substitutionis successione conservat. Imitare ergo eam, o homo, ut dicatur et tibi: Statura tua similis facta est palmae [Cant., VII, 7]. Serva viriditatem pueritiae tuae, et illius innocentiae naturalis, quam a primordio recepisti, ut plantatus secus decursus aquarum fructum tuum in tempore tuo habeas praeparatum, et folium tuum non defluat. Hanc viriditatem gratiae semper florentis in Christo secuta Ecclesia dicit: In umbra eius concupivi, et sedi [Cant., II, 3]. Hanc praerogativam doni virentis acceperunt et Apostoli, quorum nec folium umquam potuit elabi, ut eorum etiam umbra curaret aegrotos. Obumbrant enim infirmitates corporis fides mentis, et florentia merita virtutum. Mane ergo plantatus in domo Domini, ut in atriis eius sicut palma floreas, et ascendat in te gratia Ecclesiae, et sit odor narium tuarum sicut mala, et fauces tuae sicut vinum optimum [Cant. VII, 9], ut inebrieris in Christo. |
72 | Bene admonuit iste versiculus repetere pene intermissum, quia diximus praecepto Domini vitem etiam pullulasse, quam postea post diluvium a Noe plantatam esse cognovimus [Gen., IX, 20]. Sic enim habes, quia Noe agricola erat terrae, et plantavit vitem, et bibit de vino eius, et obdormivit. Non ergo Noe auctor est vitis, sed plantationis. Neque enim nisi eam reperisset ante generatam, plantare potuisset. Cultor ergo, non auctor est vitium. Deus autem qui sciret quod vinum sobrie potatum sanitatem daret, augeret prudentiam, immodice sumptum ad vitia causas daret, creaturam dedit, abundantiam humano arbitrio reservavit; ut parcimonia naturae esset magisterium sobrietatis, abundantiae noxiam lapsumque temulentiae sibi ascriberet humana conditio. Denique et ipse inebriatus est Noe, et obdormivit consopitus a vino. Itaque per vinum patuit deformitati qui per diluvium excrevit ad gloriam: sed Dominus et in eo creaturae suae gratiam reservavit, ut eius fructum nobis converteret ad salutem, ac per eum nobis remissio peccatorum proveniret. Unde pie Isaac dixit: Odor Iacob, odor agri pleni, id est, naturalis odor [Gen., XXVII, 27]. Quid enim pleno rure suavius? Quid vitis odore iucundius? Quid fabae flore gratius? Unde quamvis ingeniose quis ante nos dixerit: Non vitem aut ficum Patriarcha olebat aut frugem, sed virtutum spirabat gratiam; ego tamen et odorem ipsum terrae simplicem atque sincerum pro gratia benedictionis accipiam, quem fraus nulla composuit, sed veritas indulgentiae coelestis infudit. Denique inter benedictiones sacratissimas computatur, ut tribuat nobis Dominus a rore coeli vim vini, olei, atque frumenti: cui est honor, laus, et gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen. |