monumenta.ch > Ambrosius > 16
Ambrosius, Hexaemeron, 3, XV. <<<     >>> XVII.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XVI.

0 Quomodo ad vocem Domini subito omne virgultorum genus efflorescens victum, delicias ac medicinam ministraverit. Quo etiam modo plantae omnes aut semen, aut aliquid quod seminis vicem suppleat, in se habeant. De magna Dei virtute in singulis; ubi speciatim de pinea ac myricis.
65 Quod si irriguis aquarum plerumque et segetes laetiores sunt, et virides fabae, et hortorum multiplex suscitatur et resuscitatur gratia, si viridantibus thoris fluviorum exundantium ripa [Edit. aliquae Paris.: decoratur; quemadmodum non, etc. Mss. Gem., Big., Dion. ac Colb.: decoratur; miraris quemadmodum ad, etc. Caeteri scripti atque editi codices ut in contextu.] decoratur; quemadmodum ad verbum Domini, quod omni aquarum cursu est redundantius, subito creatura virgultorum omnis effloruit? Festinarunt campi non commissam sibi frugem edere, ignorata horti olerum genera, florum miracula germinare, ripae fluminum se vestire myrtetis: properaverunt arbores cito surgere, cito [Edit. vet. ac mss. quatuor: se flore induere. Melius Rom. cum reliquis mss.: se in florem induere. Hoc enim petitum videtur ex illo Virg. I Georg.: Cum se nux plurima silvis Induet in florem.] se in florem induere, victum hominibus, pecori pabulum ministrare. Fructus communis est omnibus, usus quoque est datus omnibus. Simul utrumque arbores germinarunt, aliud quo vesceremur, aliud quo refrigerante umbra defenderemur a sole. [Mss. aliquot optimi aevi: cibus infructuosus amoenitatis in foliis. Error est calami, quem qui emendare voluerunt, reposuere: cibus in fructu, vel in fructibus, amoenitas in foliis. Et hos secutae sunt edit. At veram lectionem mss. Ben., Carn. et Germ. restituere.] Cibus in fructu, usus amoenitatis in folio; tamen quia praescia erat providentia Creatoris, quod fructum sibi maxime humana aviditas vindicaret, reliquis providit animantibus, ut specialem his donaret alimoniam. Itaque esca his non mediocris in foliis est, corticibusque silvestribus: ea quoque quae ad usum medendi proficerent, id est, succi, lacrymae, surculi pariter ministrata sunt. Itaque illa quae post experimento, usu et exemplo utilia cognovimus, ea a principio [Vet. edit.: ea a principio creaturae usui apta donavit praescientia divinae maiestatis. Illis accedunt quaedam recentiores, ac mss. duo, nisi quod hi legunt . . . . . et praescientiae suae maiestate. Illarum nonnullae . . . . . providentiae suae maiestate. Reliqui mss. et edit. nobiscum faciunt.] Creator cui usui apta donaret, praescientiae suae maiestate de sinu terrarum iussit exire.
66 Et quia iussit Dominus, ut germinaret terra herbam feni, et lignum fructiferum, faciens fructum secundum genus, cuius semen eius in eo (ne forte quis dicat in multis arboribus, neque fructum, neque semen videri, et putet divinum in aliquo vacillare praeceptum, ut a veritate sit devium) illud advertat, quia nequaquam fieri potest, ut non aut seminibus utantur universa gignentia, aut habeant aliqua quae videantur cum virtute seminum convenire: idque si quis diligenter intendat, manifesta testificatione poterit comprehendere. Nihil videntur seminis habere salices; habent tamen in foliis granum quoddam quod habeat virtutem seminis, ut eo commisso terris, tamquam posito surgat arbor de surculo; et tamquam de semine se exsuscitet. Grano itaque illo radix primum coalescit: de radice pullulat non solum salicis, sed etiam reliquarum ad similitudinem huiusmodi generis arborum silva. [Ita mss. undecim. Alii et edit.; Habent autem et radices virtutem seminis.] Habet autem et radicis generatio virtutem seminis; unde plerique [Colb. unus et Vict. duo: ea ratione incrementum, etc.] ea satione incrementum sui memoris propagarunt.
67 Magna Dei virtus in singulis. Nec miretur aliquis si in virgultis magnam Dei dixi esse virtutem. Siquidem magnam suam virtutem in locustis esse dixit et brucho, eo quod divinae maiestatis offensa magno moderamine sterilitatis Iudaicae atque inopiae solveretur. Magna enim virtus patientia, magna virtus [Edit. omnes et pauci mss.: sapientia . . . . . providentia. Rem. et Coen.: sapientiae . . . . . providentiae. Alii novem probatissimi: patientia, etc.] providentia. Indigni etenim erant, qui uterentur fecunditate terrena, qui terrarum laeserant creatorem. Et vere magnus, qui miserabili fame nefas tantae impietatis ulciscitur. Itaque si magna virtute Dei sterilem bruchum terra generavit, quanto magis virtute magna, quae fecunda sunt, procreat!
68 Quis pineam videns non stupeat tantam divino praecepto artem inolitam, impressamque naturae: quemadmodum ab ipso centro distantibus licet mensuris pari assurgat glutino, quo proprios fovet fructus? Itaque per circuitum eadem species et ordo servatur, et quidam in singulis plagis nucleorum partus exuberat, atque in orbem redit fructus et gratia. Itaque in pinea ista imaginem sui natura videtur exprimere, quae a primo illo divino coelestique mandato privilegia accepta custodit, et partus suos quadam annorum vice et ordine refert, donec consummatio temporis impleatur.
69 Sed ut in hoc fructu gratam speciem sui signat; ita etiam in myricis, id est, humilibus virgultis figuram improbae calliditatis expressit. Sicut enim duplici corde viri ubique praesto sunt, et gratiam simplicitatemque apud bonos praetendunt, et vitiosissimis glutinantur: ita etiam et in aquosis et in desertis contrario quodam usu haec virgulta nascuntur. Unde et Hieremias [Mss. quatuor: dubiam horum, atque insinceram mentem.] dubia morum atque insincera myricis comparavit [Hier. XVII, 6].
Ambrosius HOME



Ambrosius, Hexaemeron, 3, XV. <<<     >>> XVII.
monumenta.ch > Ambrosius > 16