62 | Inexplicabile est singularum rerum exquirere velle proprietates, et vel diversitates earum manifesta testificatione distinguere, vel latentes occultasque causas indeficientibus aperire documentis. Una nempe atque eadem est aqua, et in diversas plerumque sese mutat species: aut inter arenas flava, aut inter cautes spumea, aut inter nemora viridantior, aut inter florulenta discolor, aut inter lilia fulgentior, aut inter rosas rutilantior, aut in gramine liquidior, aut in palude turbidior, aut in fonte perspicacior, aut in mari obscurior, assumpto locorum quibus influit colore, decurrit. Rigorem quoque pari ratione commutat, ut inter vaporantia ferveat, inter umbrosa frigescat, sole repercussa exaestuet, nivibus irrigata glaciali humore canescat. Quemadmodum autem sapor eius ipse convertitur, ut nunc asperior, nunc amarior, nunc vehementior, nunc austerior, nunc dulcior pro specierum quibus infusa fuerit qualitate varietur? Asperatur immaturioribus succis, tunso cortice nucis, foliisque contritis, amarior fit absinthio, vino vehementior, austerior alliis: gravescit veneno, melle dulcescit. Si vero ei lentiscum, terebinthi quoque fructus, vel nucis interior pars misceatur, in olei mollem naturam facile transfunditur. Cum sit autem altrix omnium virgultorum, diversos singulis usus ministrat. Si radices alluat vel nubibus fusa descendat, discretas dat omnibus vires, radicem impinguat, caudicem provehit, ramos diffundit, folia virescere facit, fructuum alit semina, pomum augere consuevit. Ergo cum eadem sit omnium nutrix, alia arborum genera tristiores ferunt succos, alia dulciores, alia tardos, alia praematuros. Ipsae quoque inter se discrepant suavitate. Alia suavitas est in vinea, alia in olea, alia in cerasis, alia in fleu, discreta in malo, dispar in dactylo. |
63 | Tactus ipse aquae alibi lenis, alibi asperior, plerumque pinguior est. Pondere quoque distat frequenter ut specie. Nam plerisque locis gravior, plerisque levior aestimatur. Non mirum igitur si cum ipsa in se discrepet, discrepent etiam inter se lacrymae arborum, quae eiusdem aquae alluvione generantur. Et cum una sit omnium causa, diversus singularum usus, diversa natura est. Aliam vim habet cerasi arboris lacryma, aliam lentisci. Disparem quoque balsami guttam odorata Orientis ligna sudare produntur: diversum quoque lacrymarum genus virgulta ferularum in Aegypto ac Libya quadam vi naturae secretioris illacrymant. Quid autem tibi referam, clementem licet esse sermonem, quod electrum lacryma virgulti sit, et in tantae materiae soliditatem lacryma durescat? Nec levibus id astruitur testimoniis, quando folia aut surculorum minutissimae portiones, aut exigua quaedam animantium genera in electro saepe reperiantur, quae videtur, cum adhuc gutta esset mollior, recepisse et solidata tenuisse. |
64 | Sed quid ego vili sermone decerno cum alta atque pretiosa ratione naturae, cum iste sermo humano alatur ingenio, naturam autem omnium providentia divina formaverit? Unde velut habenis quibusdam verborum cohibenda diffusio est; ne quod Salomoni specialiter sapientiae munere divinitus videtur esse collatum, usurpatorie videamur exponere differentias arborum et virtutes radicum, et quaecumque sunt abscondita et improvisa, sicut scriptum est [III Reg., IV, 33], quae nec ab ipso tamen manifestata produntur; ut mihi videatur potuisse eum disputare de virgultorum generibus, non potuisse tamen plenius omnes creaturae explicare rationes. |