Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XIV.
0 | De simplicium pomorum differentia, foliorumque diversitate: ubi praecipue de pampino, et folio ficus; deque variis aliorum foliorum figuris. |
58 | Sed ut ad simplicia poma revocemus stylum, alia sunt quae coquuntur sole, alia quae testis aut corticibus clausa complentur. Mala et pyra, uvarum quoque genera omnia nuda obiecta sunt soli: nucis autem et nucleae, nuclei quoque fructus et testa opertus et cortice, alitur tamen et ipse calore solis atque nutritur; et quantum pineae densitate nucleus absconditur, tantum solis calore nutritur. |
59 | Quanta deinde Domini providentia, ut ubi mollior fructus, ibi folii crassitudo validius tegumentum tuendo deferat pomo, quod videmus in fructu ficulneae. Delicatiora itaque validioribus munienda sunt, ut et ipse quoque Dominus per Hieremiam docet, dicens: Sicut ficus istas bonas recognoscam translatos Iuda, quos emisi de loco isto in terram Chaldaeorum in bona, et confirmabo oculos meos super illos in bona [Hier. XXIV, 5]. Tamquam delicatos enim velut quodam misericordiae suae validiori sepsit tegmine, ne teneri fructus maturius interirent. Denique de ipsis etiam in posterioribus dicit: Delicati mei ambulaverunt vias asperas [Baruc., IV, 26]. Quibus infra ait: Constantes estote filii, et clamate ad Deum [Ibid., 27]. Hoc enim solum adversus omnes procellas atque iniurias inviolabile tegmen, impenetrabile munimentum est. Ubi ergo teneri fructus, ibi crassiora tegmina et munimenta foliorum. Contra autem ubi fructus validiores, ibi teneriora folia, ut malus arbor docet. Pomum enim validius non multo indiget protectionis auxilio; nam ipsa protectionis crassioris umbra pomo nocere plus posset. |
60 | Denique doceat nos pampinus naturae gratiam, et divinae sapientiae interna mysteria. Videmus enim ita scissum atque divisum, ut trium foliorum speciem videatur ostendere: ita pars media distincta est, ut nisi inferioribus haereret, separata spectantibus videretur. Ea autem ratio videtur servata naturae, ut et solem facilius admittat, et umbram obtexat. Denique procerius media pars eius extenditur, et in ipsa summitate tenuatur, ut plus pulchritudinis quam tegumenti praeferat. Etenim bravii speciem videtur effingere, significans quod uva inter pendentes caeteros fructus habeat principatum, cui tacito quodam iudicio naturae, sed evidenti indicio innascitur species et praerogativa victoriae. Secum igitur habet bravium suum, quo et munimen sibi praebetur adversum iniurias aeris, pariterque imbrium violentiam, et impedimentum non affertur ad recipiendum solis calorem, quo tepefacta alitur, coloratur, augetur. Ficulneae quoque folium, aeque prope ut pampinus, quadrifida interscinditur divisione: quod eo clarius videtur, quo maius est folium, sane non ita ut pampinus vel ora omni, vel summitate crispanti. Sicut enim in ficulneae folio crassitudo validior, ita in pampino species elegantior. Crassitudo igitur folii proficit ad tempestatis iniuriam repellendam, intercisio ad fructus gratiam vaporandi. Denique hoc genus pomi grandinem non cito, maturitatem cito sentit; quia et latere videtur adversum iniurias, et patere ad gratiam. |
61 | Quid ego foliorum describam diversitates quemadmodum alia rotunda, alia longiora, alia flexibilia, alia rigidiora sint, alia nullis facile ventis labentia, alia quae levi motu decutiantur aurarum? |