Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XIII.
0 | De arborum utilitate, ac diversitate; de ratione illas iugandi ac medicandi; postremo de arboreorum succorum proprietatibus: cum morali ad singula expositione. |
53 | Sed quid ego in sola vite immoror, cum omnia genera arborum utilia sint, alia ad fructum nata, alia ad usum data? Nam et quibus non est fructus uberior, tamen usus pretiosior est. Cedrus suspendendis tectorum apta culminibus, eo quod huiusmodi materies et procera sit spatiis, nec onerosa parietibus. Lacunaribus quoque comendisque fastigiis habilis est cupressus. Unde et Ecclesia dicit in Canticis: Trabes domorum nostrarum cedrinae, lacunaria nostra cupressina [Cant., I, 16]; in his esse declarans decora sui ornamenta fastigii, qui quasi trabes verticem Ecclesiae sua virtute sustineant, et fastigium eius exornent. Laurus et palma ad insigne victoriae. Lauro victorum capita coronantur, palma manus victricis ornatus est. Unde et Ecclesia ait: Dixi, ascendam in palmam, tenebo altitudines eius [Cant., VII, 8]. Quae eminentiam videns Verbi. et sperans quod ad eius altitudinem possit ascendere et scientiae summitatem, dicit: Ascendam in palmam; ut omnia inferiora relinquat, et ad superiora contendat, ad bravium Christi, ut suaves eius fructus carpat et gustet. Suavis enim virtutis est fructus. Populus quoque coronis arbor umbrosa victricibus, et salix lenta vitibus habilis vinciendis, quid aliud mystice declarant, nisi bona esse Christi vincula, quae nocere non soleant, vincula gratiae, vincula charitatis, ut unusquisque suis vinculis glorietur, sicut gloriabatur et Paulus, dicens: Paulus vinctus Iesu Christi [Philem. I, 1]? His ligatus vinculis dicebat: Quis nos separabit a charitate Christi [Rom. VIII, 35]? Vinculis abstinentiae, vinculis charitatis. His ligatus vinculis etiam David ait: In salicibus, in medio eius suspendimus organa nostra [Ps. CXXXVI, 2]. Buxus quoque elementorum apicibus utilis exprimendis, levi materia usum manus puerilis informat. Unde ait Scriptura: Scribe in buxo [Esa., XXX, 8]. Simul ut admoneat te ipsa materia quae semper viret, nec umquam foliis exuitur suis, ne umquam spei tuae dissimulatione nuderis, sed semper tibi per fidem germinet spes salutis. |
54 | Quid ego enumerem quanta varietas arborum, quam diversus in singulis et pulcher ornatus, quam patulae fagi, quam procerae abietes, quam comantes pinus, quam umbrosae ilices, quam populi bicolores, quam nemorosa et rediviva castanea, quae simul ut excisa fuerit, tamquam silvam ex se pullulare consuevit; quemadmodum in arboribus ipsis aetas aut senilis, aut novella deprehenditur; iunioribus enim exiliores rami, antiquioribus validiora et nodosa sunt brachia: illis folia levigata atque diffusa, istis contractiora et aspera. Sunt etiam arbores quae senili atque emortua radice successionem sui, si forte caedantur, reparare non noverint: aliae quibus aut iuventus viret, aut natura fecundior est, quibus excisio lucro potius quam detrimento sit, ut per plures sui rediviva successione removentur haeredes. |
55 | Est etiam, quod mireris, ipsis sexus in pomis, est discretio sexus in arboribus. Nam videas palmam quae dactylos generat, plerumque inclinantem ramos suos et subiicientem, et concupiscentiae atque amplexus speciem praetendentem ei arbori, quam marem palmam appellant pueri rusticorum. Illa ergo palma leminea est, et sexum suum subiectionis specie confitetur. Unde locorum cultores praeiaciunt ramis eius dactylorum vel palmitum semina masculorum, quibus illi femineae arbori velut quidam sensus perfunctionis infunditur, et expetiti concubitus gratia repraesentatur. Quo munere donata rursus erigitur, et elevat ramos suos, et in veterem statum comam suam rursus attollit. De ficu quoque eadem opinio est. Ideoque plerique secundum domesticam et fructiferam ficum agrestem ficulneam feruntur inserere, eo quod cito fructus fecundae illius et domesticae ficus vel aura tentati aliqua, vel aestu defluere ferantur in terram. Unde gnari huius remedii grossis arboris agrestis alligatis ad illam feracem arborem, medentur eius infirmitati; ut possit fructus proprios reservare, iamiamque si deforent remedia, lapsuros. Quo admonemur velut quodam aenigmate naturae non refugere eos, qui a nostra fide et consortio separati sunt; eo quod et gentilis qui fuerit acquisitus, quo gravior fuerit assertor erroris, eo vehementior possit fidei defensor exsistere; et si quis de haereticis convertatur, velut confirmet eam partem in quam se commutata opinione contulerit, maxime si habeat aliquid naturae directum, ut vivida possit esse eius sententia, si adminiculetur ei attentio sobrietatis, observantia castitatis. Profunde ergo circa eum studium tuum, ut similitudine fructiferae illius ficus de praesentia et coniunctione agrestis illius arboris tuam possis corroborare virtutem. Ita enim tua nec dissolvetur intentio, et diligentiae fructus et gratiae reservabitur. |
56 | Quam multa sunt autem quae doceant naturalem duritiam posse diligentiae studio temperari, quibus affert cultus ruralis exemplum! Nam plerumque cito florent mala granata, et fructum afferre non possunt, nisi congruis peritorum remediis excolantur: plerumque succus vanescit interior, et fortis species eius pulchra praetenditur. Quae non immerito comparatur Ecclesiae, ut habes in Canticis ad Ecclesiam dictum: Ut cortex mali punici genae tuae [Cant., IV, 3]. Et infra: Si floruit vitis, floruerunt mala granata [Cant., VII, 12]. Ecclesia enim bonum fidei fulgorem confessionisque praetendit, tot martyrum sanguine speciosa, et quod est amplius Christi cruore dotata; simul plurimos intra se fructus usu istius pomi sub una munitione conservans, et virtutum negotia multa complectens. Sapiens enim spiritu celat negotia. Amygdalis quoque hoc genere medicari feruntur agricolae, ut ex amaris dulces fiant fructus, ut et terebrent eius radicem arboris, et in medium inserant surculum eius arboris quam Graeci πεύκην, nos piceam dicimus; quo facto succi amaritudo deponitur. Ergo si agricultura convertit stirpium qualitates, nonne studia doctrinae, et disciplinae attentio mitigare possunt quaslibet aegritudines passionum? Nemo ergo positus vel in adolescentiae vel intemperantiae lubrico, de sui conversione desperet. Ligna plerumque in meliores vertuntur usus, et non possunt hominum corda mutari? |
57 | Docuimus non solum inter diversi generis arbores esse fructuum diversitates, sed plerumque in eadem specie arborum compugnare sibi fructus. Alia enim species masculorum, alia femineorum fructuum, sicut de dactylis supra diximus. Quis autem possit comprehendere varietatem, speciem gratiamque pomorum, singulorum quoque utilitatem fructuum, succorumque proprietatem, quae cuique rei apta videantur, quemadmodum aegris visceribus hominum amariora poma medicentur, et inflationem asperitatemque interiorem temperent, quemadmodum rursus humorum aspera pomorum dulcibus temperentur? Denique ea medicina antiquior, quae herbis curare consuevit et succis; nec ulla firmior sanitas, quam quae salubribus reformatur alimentis. Unde secundum naturam docemur, quia sola nobis esca medicina est. Herbis certe ulcera aperta clauduntur, herbis curantur interna. Ideoque medicorum est opus herbarum potestates noscere. Hinc enim medendi usus inolevit. |