Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XII.
0 | Laudatur vitis, et cum Ecclesia comparatur: nec non exemplum eius nobis ad imitationem proponitur. |
49 | Sane ut caduca tibi noveris communia esse cum floribus, ita etiam laeta cum vitibus, quibus generatur vinum, quo cor hominis laetificatur. Atque utinam, o homo, huius generis imiteris exemplum, ut ipse tibi laetitiam iucunditatemque fructifices! In te ipso suavitas tuae gratiae est, ex te pullulat, in te manet, intus tibi inest, id est, in te ipso quaerenda iucunditas tuae est conscientiae. Ideo ait: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus [Prov., V, 15]. Primum omnium nihil gratius florentis odore vitis. Siquidem de flore earum succus expressus poculi genus conficit, quod et voluptati et saluti sit. Deinde quis non miretur ex acini vinacio vitem usque in arboris summum cacumen prorumpere, quam velut quodam amplexu fovet, et quibusdam brachiis ligat, et circumdat lacertis, pampinis vestit, sertis uvarum coronat? Quae ad imitationem vitae nostrae primum vivam defigit radicem, deinde quia natura flexibilis et caduca est, quasi brachiis quibusdam, ita et claviculis quidquid apprehenderit, stringit, hisque se erigit et attollit. |
50 | Huius est similis plebs Ecclesiae, quae velut quadam fidei radice plantatur, et reprimitur humilitatis propagine, de qua pulchre ait Propheta: Vineam ex Aegypto transtulisti, et plantasti radices eius, et replesti terram: operuit montes umbra eius, et arbusta eius cedros Dei: extendisti palmites eius usque ad mare, et usque ad flumen propagines eius [Ps. LXXIX, 9]. Et per Esaiam ipse Dominus locutus est dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi: et maceriam circumdedi, et circumfodi vineam Sorech, et aedificavi turrim in medio eius [Esa., V 1 et seq.]. Circumdedit enim eam velut vallo quodam coelestium praeceptorum, et angelorum custodia. Immittet enim angelus Domini in circuitu timentium eum. Posuit in Ecclesia velut turrim apostolorum et prophetarum atque doctorum, qui solent pro Ecclesiae pace praetendere. Circumfodit eam, quando exoneravit terrenarum mole curarum. Nihil enim magis mentem onerat, quam istius mundi sollicitudo et cupiditas vel pecuniae vel potentiae. Quod tibi demonstratur in Evangelio [Luc., XIII, 11], cum legis, quia illa mulier quae habebat spiritum infirmitatis, inclinata erat ut sursum respicere non posset. Curvata enim erat anima eius, quae inclinabatur ad terrena compendia, et coelestem gratiam non videbat. Respexit eam Iesus, et vocavit, et statim mulier onera terrena deposuit. Illis cupiditatibus etiam illos oneratos fuisse demonstrat, quibus ait: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego vos reficiam [Matt. XI, 28]. Ergo illa anima mulieris quasi circumfossa respiravit, et erecta est. |
51 | Sed eadem vitis ubi circumfossa fuerit, religatur et erigitur, ne reflectatur in terram. Reciduntur alia sarmenta, alia propagantur: reciduntur quae inani effusione luxuriant, propagantur ea quae bonus agricola iudicaverit fructuosa. Quid ego adminiculorum ordines, iugationisque describam gratiam, quae vere atque manifeste aequalitatem docent in Ecclesia esse servandam, ut nemo se dives aut honoratus extollat, nemo pauper deiiciat, ignobilisque desperet? Omnibus sit in Ecclesia par atque una libertas, omnibus impertiatur iustitia communis et gratia. Ideo turris in medio est, quae exemplum de illis rusticanis, de illis circumferat piscatoribus, qui virtutum arcem tenere meruerunt: quorum exemplis noster erigatur affectus, neque humi vilis et despicabilis iaceat; sed uniuscuiusque mens ad superiora se subrigat, ut audeat dicere: Nostra autem conversio in coelis est. Unde ne aliquibus procellis saeculi possit reflecti, et tempestate deduci, claviculis illis et circulis quasi amplexibus charitatis proximos quosque complectitur, et in eorum coniunctione requiescit. Charitas est igitur quae nos superioribus nectit, coeloque inserit. Qui enim manet in charitate, Deus in eo manet. Unde et Dominus ait: Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fructum afferre a se, nisi manserit in vite; sic et vos, si in me non manseritis. Ego sum vitis, vos palmites estis [Ioan., XV, 4]. |
52 | Evidenter igitur exemplum vitis ad nostrae vitae institutionem arcessendum esse signavit, quae primum veris tepefacta temperie gemmare perhibetur: deinde ex ipsis sarmentorum articulis fructum emittere, de quibus oriens uva formatur, paulatimque augescens immaturi partus retinet acerbitatem, nec potest nisi matura iam et cocta dulcescere. Vestitur interea viridantibus pampinis vinea, quibus et adversum frigus, omnemque iniuriam non exiguo munitur subsidio, et a solis ardore defenditur. Quid autem eo vel spectaculo gratius, vel fructu est dulcius, videre serta pendentia velut quaedam speciosi ruris monilia, carpere uvas vel aureo colore vel purpureo renitentes? Hyacinthos caeterasque gemmas fulgere existimes, coruscare indicos, albarum emicare gratiam. Nec advertis ex his admoneri te, homo, ne immaturos fructus tuos dies supremus inveniat, aut plenae tempus aetatis opera imparata dedeceant. Acerbus enim fructus amarior esse consuevit; nec potest dulce esse, nisi quod ad maturitatem perfectionis adoleverit. Huic viro perfecto nec frigus horridae mortis, nec sol iniquitatis nocere consuevit; quia obumbrat eum gratia spiritalis, et omnia mundanae cupiditatis et corporeae libidinis restinguit incendia, defendit ardores. Laudent te quicumque conspiciunt, et agmina Ecclesiae velut quaedam palmitum serta mirentur: spectent singuli fidelium pulchra animarum monilia: delectentur maturitate prudentiae, splendore fidei, confessionis decore, iustitiae pulchritudine, ubertate misericordiae, ut dicatur tibi: Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae [Ps. CXXVII, 3]; eo quod redundantiam vitis fructiferae, copiosae munere liberalitatis imiteris. |