monumenta.ch > Ambrosius > 11
Ambrosius, Hexaemeron, 3, X. <<<     >>> XII.

Ambrosius, Hexaemeron, 3, CAPUT XI.

0 De ortu arborum: atque inibi de rosa quae primo sine spinis nata, illis postmodum inhorruit, et vitae nostrae speculum facta est.
47 Diximus de herba feni, nunc dicamus de ligno fructuoso faciente fructum secundum genus, cuius semen eius in ipso sit. Dixit et facta sunt, et subito, ut supra floribus, herbarumque viriditatibus, ita hic nemoribus terra vestita est. Concurrerunt arbores, consurrexere silvae, vertices repente montium fronduerunt. Hinc pinus, hinc cupressus in alta se extulerunt cacumina, cedri et piceae convenerunt. Abies quoque non contenta terrenis radicibus atque aerio vertice, etiam casus marinos tuto subitura remigio, nec solum ventis, sed etiam fluctibus certatura processit. Nec non et laurus assurgens odorem suum dedit numquam suo exuenda velamine. Umbrosae quoque ilices verticem protulerunt, inhorrentem comam hibernis quoque temporibus servaturae. Hoc enim in singulis privilegium natura denuit in reliquum, quod sub ictu mundi surgentis accepit: et inde manet sua ilicibus praerogativa, manet cupressibus, ut nulli venti eas crinis sui honore despolient.
48 Surrexerat [Edit. omnes: floribus immixta teneris.] ante floribus immixta terrenis sine spinis rosa, et pulcherrimus flos sine ulla fraude vernabat: postea spina sepsit gratiam floris, tamquam humanae speculum praeferens vitae, quae suavitatem perfunctionis suae finitimis curarum stimulis saepe compungat. Vallata est enim elegantia vitae nostrae, et quibusdam sollicitudinibus obsepta, ut tristitia adiuncta sit gratiae. Unde cum unusquisque aut suavitate rationis, aut prosperioris cursus successibus gratulatur, meminisse culpae eum convenit, per quam nobis in paradisi amoenitate florentibus spinae mentis, animaeque sentes iure condemnationis ascripti sunt. Irrutiles igitur licet, o homo, aut splendore nobilitatis, aut fastigio potestatis, aut fulgore virtutis, semper tibi spina proxima est, [Edit. omnes, et mss. aliquot omittunt: semper est sentis; quae verba e mss. decem probatissimis restituimus.] semper est sentis, semper inferiora tua respice, [Mss. Coen. et Vict. unus: semper spinas germinas.] super spinas germinas, nec prolixa gratia manet: brevi unusquisque [Tres mss. aevi remotioris: decor suavitatis flore, etc. Alii quinque: decursu aetatis flore, etc. Reliqui, et edit. ut in textu.] decurso aetatis flore marcessit.
Ambrosius HOME